Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

AMORE SUBIGENS POPULOS*

BEATA MARIA V., «NOSSA SENHORA CONQUISTADORA»
APPELLATA, PRAECIPUA PATRONA ELIGITUR, UNA CUM
S. MICHAELE ARCHANGELO, DIOECESIS URÜGUAIANENSIS IN BRASILIA.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Amore subigens populos, Deipara Virgo in Americae Australis regionibus, cum in Europaearum nationum potestatem redigerentur, mirum quanta cum pietatis ardore statim coepta est excoli. Sacrorum enim administri, Evangelii praecones indefatigati, eius cultum in terras illas, maxima cum fructuum copia, invehere maturarunt. Quorum in numero merito habendus est Beatus Rochus Gonzales, sodalis Ignatianus, qui in Brasiliani ingressus, ad flumen, cui nomen vulgatum a Uruguai », veram Fidem disseminavit ; estque memorandum insignem hunc Virum, qui postea per vulnera et mortem Regi suo Christo praeclarum testimonium dedit, imaginem Beatae Mariae Virginis, Hispanico sermone « Conquistadora » appellatae, eodem induxisse; qua praestite fluminis illius accolas ab ethnica superstitione ad christiana sacra esse traducios. Tantae rei memoria permotus, Venerabilis Frater Aloisius Philippus De Nadal, Episcopus Uruguaianensis dioecesis, ad quam, quae supra rettulimus, pertinent, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo invocatam, una cum Sancto Michaele Archangelo, praecipuam suae iurisdictionis Patronam renuntiaremus. Quibus precibus libenti animo admissis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, vulgo « Nossa Senhora Conquistadora » appellatam, una cum Sancto Michaele Archangelo, Patrono aeque principali, totius dioecesis Uruguaianensis in Brasilia praecipuam apud Deum Patronam confirmamus seu facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt, additaque facultate festum huiusmodi Beatae Mariae Virginis Patrocinii die XV mensis Novembris quotannis celebrandi. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Iunii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BBUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 5, pp. 195-196

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana