Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

DE MORE*

BASILICAE MINORIS HONORIBUS PRIVILEGIISQUE DECORATUR ECCLESIA PAROECIALIS SANCTI ANTONII IN URBE ET ARCHIDIOECESI MANAGUENSI.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — De more institutoque Romanorum Pontificum, Decessorum Nostrorum, propensa voluntate condecoramus honoribus ac privilegiis conspicua Tempia Dei, quae tum pulchritudine, tum insignibus Sanctorum Reliquiis vel Simulacris, tum etiam summa fidelium religione iure meritoque celebrantur. Inter ea scite est recensenda sacra Aedes, Deo in honorem Sancti Antonii, Confessoris atque Ecclesiae Doctoris, dicata et in archiepiscopali urbe Managuensi, Nicaraquae capite, exstans. Quae quidem, Fratribus Ordinis Minorum Capuccinorum concredita atque paroeciali iure donata, amplitudine et artificiosis operibus ceteris illius dicionis Ecclesiis antecellit multosque allicit quotannis fideles, qui, peregrinantium more, Sanctum Antonium veneraturi illuc frequentes accedunt. Tanta est Fratrum Capuccinorum sollertia, tanta populi pietas, ut sacri ritus peculiari fiant splendore atque decore. Eadem insuper Ecclesia, ab Episcopo Ordinarii Auxiliari anno praeterito sollemni ritu consecrata, copiosa abundat sacra supellectile atque pretiosa. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Vincentius Alexander Gonzalez y Robleto, Archiepiscopus Managuensis, a Nobis enixe postulavit ut memoratam Ecclesiam Sancti Antonii ad dignitatem Basilicae Minoris benigne evehere dignaremur. Nos autem, impenso Fratrum Capuccinorum studio nec non flagranti populi pietati peculiare tribuere volentes praemium, huiusmodi preces excipiendas perlibenter censuimus. Quapropter, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam paroecialem, Deo in honorem Sancti Antonii, Confessoris atque Doctoris, dicatam atque Manaquae, in urbe archiepiscopali, exstantem, titulo ac dignitate Basilicae Minoris, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, Templis hoc nomine insignibus rite competentibus, afficimus et exornamus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Iunii, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 5, pp. 199-200

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana