Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

AD PECULIARI*

BEATA MARIA VIRGO IMMACULATA, SUB TITULO
«
DE SAN JUAN DE LOS LAGOS» PRAECIPUA CAELESTIS
PATRONA TOTIUS ARCHIDIOECESIS GUADALAJARENSIS,
IN MEXICANA NATIONE, CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ad peculiari studio conspiciendam Christifidelium maximam devotionem summumque amorem in Genitricem Dei Nos impellit flagrans religio, qua Beatam Virginem Mariam usque a pueritia prosequuti sumus. Quam ob rem perlibenter e supplicibus litteris Venerabilis Fratris Iosephi Garibi y Rivera, Guadalaiarensis Archiepiscopi, didicimus in civitate Sancti Ioannis, « de los Lagos » vulgato nomine nuncupata, pie asservari Imaginem Beatae Mariae Virginis, sub titulo « Immaculatae Conceptionis », antiquo opere insignique arte perfectam. Missionarii Ordinis Fratrum Minorum, Evangelii praecones indefatigati, Sacram illam Iconem illuc, ut gravis est opinio, advexerunt, cum veram fidem in Mexicanas regiones, paulo post Americae inventionem, disseminarent peculiaremque erga Immaculatam Conceptionem excitarent devotionem. Deipara Virgo pietatis ardore statim coepta est excoli. Simulacrum insigne, quod vetustas corruperat, iterum pulcbrius r efectum est quum quaedam virgo, rebus humanis viridis erepta, Beata Virgine flagrantissime in sua Imagine « de San Juan de los Lagos » invocata, ad vitam repente fuit restituta. Quanta est admirabilitas Deiparae vis et virtutis; quo magis Eiusdem cultus adauctus est diffususque latius ! Duabus Ecclesiis in honorem Sacrae leonis constructis fidelium multitudini excipiendae non sufficientibus, Templum tam magnitudine amplum quam venustate insigne aedificatam est anno MDCCLXVIIII munificentia quamplurium plebisque ex collatione. Multis ac magnis in rebus, praesertim in festo Purificationis Beatae Mariae Virginis, e longinquis Foederatarum Americae Septentrionalis Civitatum regionibus in egregium hoc Marianae religionis domicilium numerus accurrit inexplicabilis Christifidelium, quorum multi haud lucro adducti, per angustissimas semitas itineraque impervia pedites incedentes. Pietatis clarissimae monumentum inde factum est hoc Templum, quod una cum Sacra Imagine honoribus privilegiisque ditatum est a Decessoribus Nostris, quos inter Sanctus Pius X pontificiam leoni coronae impositionem benigne concessit. Simulacri caput tribus fuit redimitum coronis, quarum prima pluribus fulget adamantibus haud parvi pretii, polite innexis. Ecclesia titulum collegialis anno MCCCCXXIII obtinuit a Decessore Nostro Pio PP. XI, rec. mem. Exinde caerimoniae pompaeque sollemnes maximo cum apparatu, summa cum animorum alacritate a Collegio Canonicorum pluribusque a Sacerdotibus peragi solent. Die I mensis Maii, anno MDCCCCXXXXVII, Collegialem Ecclesiam Beatae Mariae Virginis « de San Juan de los Lagos » Nobismet Ipsis placuit ad Basilicae Minoris honorem ac dignitatem evehere. Tantae rei caussa Venerabilis Frater Archiepiscopus Guadalaiarensis enixe Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem Immaculatam sub titulo « de San Juan de los Lagos », quam Clerus populusque sibi concordissime Patronam iam constituerant, Nos confirmaremus Nostra auctoritate ac praecipuam apud Deum Patronam renuntiaremus totius Archidioecesis. Quibus precibus libenti animo admissis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatam Mariam Virginem Immaculatam, sub titulo vulgo « de San Juan de los Lagos », totius Archidioecesis Guadalaiarensis, in Mexicana ditione, praecipuam apud Deum Patronam confirmamus, seu facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis Caelestibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Iulii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 6-7, pp. 302-304

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana