Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

PIETATIS ARTISQUE*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS DITATUR ECCLESIA
VULGO «DO SENHOR BOM JESUS» APPELLATA, IN PAGO
«CONGONHAS DO CAMPO» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS MARIANENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Pietatis artisque monumentum praeclarum esse perhibetur Templum « Domini Boni Iesu » seu, uti vulgus appellat, « do Senhor Bom Jesus », quo incolae pagi « Congonhas do Campo », in finibus archidioecesis Marianensis positi, merito gloriantur quasi praecipuo ornamento. Est enim antiquitate, ut in regione illa, insigne, quia a medio fere saeculo XVIII repetitur, atque religione commendatur, quod potissimum sane habendum est. Templum enim, quod Lusitanus quidam, morbo aliisque difficultatibus affectus et amictus, e voto nuncupato excitarat, mox pietatis sedes eximia evasit, ad quam Christifideles plurimi sacrae peregrinationis causa e longinquis etiam regionibus accedebant; quod singulare studium temporis successu non solum non remisit sed hac etiam aetate animos accendit maxime, adeo ut spiritales fructus ibidem percipiantur et laeti et uberes. Artificiosorum vero operum copia haec Aedes, eo structurae genere nobilis, quod in coloniis olim obtinuit, valde decoratur; quo fit, ut egregiam convenientiam, quae arti cum religione est, omnes ibi admirentur. Dilaudant imprimis atrium, magnificentia quadam spectabile, Prophetarum signa, quae huius et Templi frontem distinguunt, septem aediculas, ante illud constitutas, ubi magnae collocatae sunt statuae, quibus Servatoris nostri acerbissimi cruciatus morsque pro humano genere obita ita repraesentantur, ut intuentium animi grata tangantur salubrique recordatione. Expleto autem altero saeculo ab amplissimo hoc condito Templo, quod in sacris Aedibus Brasiliae praeclarissimis numeratur, Venerabilis Frater Helvetius Gomes de Oliveira, Marianensis Archiepiscopus, vota quoque significans Christifidelium sibi commissorum et aliunde pietatis causa advenientium, Nos rogavit, ut hanc Ecclesiam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine harum Litterarum vi perpetuumque in modum Templum, cui vulgatum nomen « do Senhor Bom Jesus », in pago « Congonhas do Campo », intra fines Archidioecesis Marianensis, exstans, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris Aedibus hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iulii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 19, pp. 930-931

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana