Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTORUM TERRA*

ECCLESIA SANCTISSIMAE TRINITATIS IN URBE ET ARCHIDIOECESI
 CRACOVIENSI TITULO BASILICAE MINORIS EXORNATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctorum terra vere appellanda videtur Polonia, Petrianae Cathedrae addictissima atque contra ethnicos et Crucis inimicos firmissimum munimentum. Quos inter eminet Apostolus ille Europae septentrionalis, Sanctus Hyacinthus, qui, ab ipso Sancto Dominico, Fratrum Praedicatorum Institutore ac Patriarcha, in hac Alma Urbe Deo consecratus, Evangelii impiger evasit praeco atque contionator. Anno MCCLVII Cracoviae vita functus atque inter Caelites, anno MDXCIV, adnumeratus, Poloniae ac finitimarum dissitarumque regionum, ubi plurima condidit monasteria, tamquam Apostolus habitus est et etiamnunc habetur, adeo ut illius sepulcrum gloriosum innumeri ac devoti fideles invisere soliti sint. Parva immo ac lignea Ecclesia, Sanctissimae Trinitati dicata, illic antiquitus exsistente, postea igne combusta, novum idque amplius pulchriusque, ex petra excisum, Templum, stilo gothico saeculis XIII-XIV aedificatum est opere egregio. Multae in eo arte renident cellae, quas inter, praeter Sancti Dominici, illa praenobilis, marmoream Sancti Hyacinthi aream, ab eximio Balthasare Fontana, Italo Architecto, iuxta renascentium artium normam affabre confectam, continens. Exstat insuper Beatae Mariae Virginis a Rosario cella, quae peculiari digna est memoria, tum ob flagrantem in Mariale Rosarium pietatem, quam Ioannes III Sobiesky, Poloniae Rex atque invictus in Turcas, opitulante Deo instanteque Beato Pontifice Innocentio XI, triumphator, iugiter professus est; tum ob voti religionem quo Cracovienses fideles tunc seipsos obstrinxere. Qua in aedicula colitur antiqua Effigies, illi Mariae sanctae Nivalis, Romae asservatae, Imagini similis, quam Sanctus Stanislaus ex illustri ac senatoria Poloniae gente Kostka maxime colebat quamque Poloni impenso etiamnunc honestant studio. Decursu temporis ipsa Virginis Effigies pluries aurea fuit redimita corona : novissime autem, anno MCMXXI, astantibus Poloniae Primate nec non Archiepiscopis, Episcopis et Abbatibus fidelibusque prudentibus, bo.me. Adamus Stephanus Sapieha, tunc temporis Archiepiscopus Cracoviensis ac postea a Nobis inter Purpuratos Patres ascitus, eam pretioso diademate sollemni ritu coronavit. Quod si, propter artificiosa opera potissimumque pulcherrima sepulcrorum monumenta, idem Templum apud delectationis causa peregrinatores admiratione dignum apparet, multo magis celebre est, quippe cum nonnullae Confraternitates, ad incrementum Religionis morumque fidelium, ibi virescant atque floreant idemque Romani Pontifices, Decessores Nostri, gratiis ac privilegiis quam maxime ditaverint. Quae cum ita sint, septies revolutis saeculis a beato Sancti Hyacinthi, Confessoris, transitu, omnes Fratres Polonicae Provinciae Ordinis Fratrum Praedicatorum enixas ad Nos preces, amplissima Venerabilis Fratris hodierni Ordinarii Archidioeceseos Cracoviensis suffultas commendatione, admoverunt, ut memoratam Ecclesiam ad dignitatem Basilicae Minoris benigne evehere dignaremur. Nos autem, omnibus rei momentis bene perpensis potissimumque pro Nostra in nobilissimum Poloniae populum animi propensione, huiusmodi precibus annuendum libenti censuimus animo. Quapropter, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam, Sanctissimae Trinitati dicatam atque Fratribus Ordinis Praedicatorum in urbe et archidioecesi Cracoviensi concreditam, ad dignitatem Basilicae Minoris, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis eidem titulo rite convenientibus, evehimus. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iulii, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO PRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 17, pp. 850-851

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana