Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

ECCLESIAE FILII*

BEATA MARIA VIRGO A SSMO ROSARIO PRAECIPUA PATRONA
ET S. SERAPION MARTYR PATRONUS SECUNDARIUS
COSTITUUNTUR URBIS ET DIOECESIS AZULENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ecclesiae filii, in dioecesi habitantes Azulensi, Augustam Dei Genetricem, quamquam diversa ei, pietatis causa, adiciunt nomina, uno tamen religionis studio, una animorum alacritate excolunt et observant peramanter. Praecipuo vero amoris affectu in eandem feruntur Deiparam a Sacratissimo Rosario appellatam, cui princeps Templum dicatum est, quamque novendialibus supplicationibus aliisque ritibus sollemnibus solent exorare. Obtinet praeterea in urbe Azulensi cultus Sancti Serapionis, qui, suo purpuratus sanguine, Christum testatus est. Hunc igitur, cuius imago in eodem Templo maximo est locata piisque ornatur obsequiis, Christifideles curiati alterum a Beata Maria Virgine Patronum habere coeperunt. His omnibus permotus, Venerabilis Frater Emmanuel Marengo, Azulensis Episcopus, nomine etiam cleri plebisque Dei, Nos rogavit, ut Almam Deiparam, supra memorato nomine invocatam, urbis ac dioecesis Azulensis praecipuam Patronam, Martyrem vero illum Compatronum renuntiaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem a Sacratissimo Rosario urbis totiusque dioecesis Azulensis praecipuam apud Deum Patronam, Sanctum vero Serapionem, Martyrem, secundarium Patronum constituimus ac declaramus, seu confirmamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus et secundariis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die II mensis Augusti, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 17, p. 852

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana