Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICA

E

DEIPARAE VIRGINIS MARIAE(*)

AD EXCMOS PP. PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : QUIBUS QUAESTIO PROPONITUR DE ASSUMPTIONE CORPOREA BEATAE VIRGINIS MARIAE
TAMQUAM DOGMATE FIDEI PROPONENDA AC DEFINIENDA.

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Deiparae Virginis Mariae cum christifideles adsiduum invocent atque experiantur auxilium, eam magis magisque colere student; ac quandoquidem amor, si verus aliusque pectoribus insideat, ad nova sui ipsius testimonia proferenda proclivis est, impensioris in eam religionis observantia saeculorum decursum decorare atque augere contendunt. Qua de causa — idque Nobis persuasum est — contingit, ut crebro iam dudum Apostolicae Sedi supplices afferantur litterae — quae quidem, ab anno MDCCCIXL ad annum MDCCCCXL receptae, in duo volumina compactae ibidemque, opportunis commentationibus illustratae, recens typis excusae sunt — a Patribus Cardinalibus, a Patriarchis, ab Archiepiscopis et Episcopis, a Sacerdotibus, a religiosis viris et feminis, a Sodaliciis et a studiorum Universitatibus, ab innumeris denique privatis christifidelibus eo consilio datae, ut sollemni oraculo renuntietur et definiatur tamquam dogma fidei Beatam Virginem Mariam cum corpore ad Caelum assumptam esse. Ac nemo profecto ignorat id etiam a ducentis ferme Vaticani Concilii Patribus, flagrantibus votis, fuisse petitum. Nobis autem Christi regno tuendo iuvandoque praepositis, tum quae ei obsunt arcendi, tum ea provehendi quae ei prosunt, iugis cura et pervigil debet esse officium. Perpendenda igitur investigandaque inde a Summi Pontificatus exordio Nobis occurrit quaestio, an memoratis postulationibus, potestate Nostra interposita, obsecundare liceat, deceat, expediat. Huius rei causa non omisimus neque omittimus Deo enixas adhibere preces, ut semper adorandae suae benignitatis consilium Nobis adspiret atque aperiat.

Ad hoc caelestis lucis propitiandum auxilium Nostris precibus pia contentione vestras, Venerabiles Fratres, adiungite. Ad quod quidem faciendum dum paterno vos adhortamur animo Decessorum Nostrorum ac praesertim Pii IX Deiparam sine originali labe conceptam definituri rationem et viam secuti enixe vos rogamus ut Nobis significare velitis qua devotione pro sua quisque fide ac pietate, clerus populusque moderamini vestro commissus Beatissimae Virginis Mariae Assumptionem prosequatur. Praesertim autem nosse quam maxime cupimus, an vos, Venerabiles Fratres, pro eximia vestra sapientia et prudentia censeatis Assumptionem corpoream Beatissimae Virginis tamquam dogma fidei proponi ac definiri posse, et an id cum clero et populo vestro exoptetis.

Responsa autem exspectantes vestra, quae quanto citiora tanto grata Nobis erunt, Dei munerum largitatem atque opiferae praecelsae Virginis favorem vobis, Venerabiles Fratres vestratibusque adprecamur dum paternae Nostrae benevolentiae testem et vobis et gregibus curae vestrae commissis Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die I mensis Maii anno MCMXLVI Pontificatus Nostri octavo.

 

PIUS PP. XII


(*) A.A.S. XXXXII (1950), n. 15, pp. 782-783.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana