Index   Back Top Print


  PIUS PP. XII

EPISTULA ENCYCLICA

ANNI SACRI*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : PUBLICAE INDICUNTUR SUPPLICATIONES
PRO CHRISTIANA MORUM RENOVATIONE POPULORUMQUE CONCORDIA,
DIE DOMINICA PASSIONIS HABENDAE.

 

Venerabiles Fratres
salutem et Apostolicam Benedictionem

Anni Sacri, qui iam volvitur, cursus non unam Nobis attulit laetitiae consolationisque causam; vidimus nempe pluribus ex terrarum orbis partibus christianorum multitudines Romam confluere, ex qua evangelicae doctrinae lux inde ab Ecclesiae originibus intaminata radiatur; vidimus easdem ad divi Petri limina non modo suas paenitendo proluere labes, sed totius etiam mundi effusis supplicationibus expiare peccata, atque universae hominum consortioni ad Deum impetrare reditum; ex quo quidem solummodo vera pax animis, concordia civibus, prosperitas Nationibus oriri potest. Ac novimus has primas peregrinantium turmas earum quasi primitias esse, quas subinde, clarioribus praesertim mensibus, frequentiores etiam fore prospicimus. Quamobrem sperare licet uberes inde profecturos esse salutaresque fructus.

Nihilo secius, si haec, quae attigimus, suavissima Nobis praebuere solacia, non desunt tamen anxitudinis angustiarumque causae, ob quas paternus animus Noster gravibus obducatur maestitiae nubibus. Ac primum, quamquam iam diu bellica fere ubique tacuere arma, pax nondum optatissima convenit, quae firma, quae solida sit, quae varias atque increscentes discordiarum rationes feliciter componat. Multi hinc inde populi sibi invicem adversantur; et cum mutua non intersit fiducia, apparatum militarem ita certatim congerunt, ut omnium animi suspensi ac trepidi permaneant.

Quod autem non modo gravius videtur Nobis, sed omnium etiam malorum fons hoc est: non raro in veritatis locum mendacium suffectum esse ac veluti contentionis instrumentum adhiberi; religionem sanctam a non paucis vel neglectam ac post habitam esse, quasi nullius momenti negotium, vel etiam alicubi a domestico convictu a civilique societate utpote veterum temporum superstitionem prohibitam; impietatem privatim, publice efferri ; atque adeo mores, sublato Numine Eiusque lege, nullo fundamento constare. Scripta, quae typis eduntur, vel nimio saepius res sacras flagitiose ac turpiter vituperare, vel omne genus obscenitates patefacere, ac ceream pueritiam praesertim atque inescatam iuventutem ad vitiorum illecebras trahere summoque cum detrimento excitare. Populares civium ordines commenticiis promissionibus decipi; eorumque animos — si eo potissimum devenitur ut avita fides, quae maximum in terrestris huius exilii miseriis solacium est, radicitus ex iisdem evellatur — ad odium, ad simultatem, ad discordias compelli; unde cernere est vim, tumultus, turbas meditato consilio ac contiuata serie oriri, quae rebus oeconomicis ruinam parant, immo undique bono communi damnum irreparabile inferunt.

Haec praeterea acerrima cum animi maestitia lamentamur : in Nationibus nempe non paucis Dei, Ecclesiae, ipsiusque humanae naturae iura graviter offendi ac proculcari; sacrorum administros, excelsa etiam dignitate insignitos, vel e sui esse muneris sede deturbatos, et in exsilium, in carcerem detrusos, vel ita esse praepeditos, ut libere nequeant sibi creditum exercere ministerium; in litterarum ludis, in altiorum disciplinarum scholis, in scriptis prelo editis vel nullam esse facultatem christianam proponendi tuendique doctrinam atque Ecclesiae impertiendi praecepta, vel ita esse coarctatam ac publica censura inspectam, ut videatur inibi illud ex arbitrio vigere propositum, ut veritas, ut libertas, ut ipsa sancta religio civili auctoritati unice demisseque servire debeant.

Quae cum tanta sint mala, cumque, ut diximus, ex uno fonte proficiscantur, hoc est ex repudiato Numine ex Eiusque neglecta lege, prorsus necessarium est, Venerabiles Fratres, supplices ad Deum preces attollere, et ad illa praecepta revocare omnes, ex quibus solummodo lux mentibus, pax et concordia animis, iustitia populis civiumque classibus, debito servato ordine, oriri possunt.

Ut probe nostis, bene morata civitas recteque composita, sublata religione, esse non potest. Quamobrem facile cernitis quantopere oporteat sacrorum administros imprimis ad hoc urgendum opus alacriter, vobis ducibus, allaborare; nullis ii parcant laboribus ut per hunc praesertim Annum Sacrum greges sibi cuique crediti, praeiudicatis ac falsis depositis opinionibus, restinctis odiis, sedatis discordiis, ita evangelica nutriantur doctrina, ita christianam participent vitam, ut felix reapse habeatur redintegratio morum. Cum autem non ad omnes, non ad omnia sacerdotibus pateat aditus, neque eorum opera semper possit necessitatibus omnibus consentaneo modo occurrere, ii, qui in Actionis Catholicae agminibus militant, adiutricem suam, sollertem impensamque praestent navitatem. Nemini liceat esse desidem, nemini inertem, nemini otiosum esse, dum tanta mala incumbunt, dum tot discrimina impendent, dum ii, qui ex adversa sunt parte, ipsa catholicae religionis christianique cultus fundamenta subruere enituntur. Esto numquam in posterum ut « filii huius saeculi prudentiores filiis lucis » (Luc. 16, 8) sint; esto numquam ut hi minus alacres evadant.

Verumtamen, quandoquidem humanae opes impares sunt, nisi divina innitantur gratia, vos etiam atque etiam adhortamur, Venerabiles Fratres, ut nova habeatur in gregibus cuiusque vestris sacra quasi precum contentio, qua a Patre mise ricordiarum Deoque totius consolationis (cfr. 2 Cor. 1, 3) praesentibus malis opportuna remedia impetrentur. Cupimus autem ut hae publicae supplicationes una Nobiscum die XXVI huius mensis Martii potissimum ad Caelum admoveantur, hoc est die Dominica Passionis, cum sacri Ecclesiae ritus acerrimos incipiunt commemorare cruciatus, quibus Divinus Redemptor nos a captivitate daemonis liberavit et in libertatem adduxit filiorum Dei. Nobis igitur in animo est hac eadem die Petrianam adire Basilicam, ibique non modo adstantium, sed — ut fore confidimus — totius etiam catholici orbis precibus supplices Nostras coniungere. Qui vero infirmitate, qui senio aliave causa adire templa praepediuntur, ii dolores angoresque suos demisso fidentique animo Deo offerant; ita quidem et una sit omnium supplicatio, unus anhelitus, unumque votum.

Omnes, una Nobiscum ubique terrarum comprecantes, a propitiato Numine contendant, ut ex christiana morum redintegratione optata illa tandem habeatur renovatio rerum, quae veritate, iustitia caritateque conformetur. Lumen a Caelo eorum mentibus illucescat, quorum in manibus populorum sunt sortes; iidemque animadvertant pacem esse sapientiae ac iustitiae opus; cruentum vero bellum caecitatis et odii; itemque secum animo perpendant non modo se aliquando historiae fore, sed sempiterni etiam Numinis iudicio responsuros.

Qui invidiae, discordiae simultatisque semina apertis manibus serunt, qui turbas seditionesque vel tecte, vel palam conflant, qui facile commovendam plebem inanibus decipiunt pollicitationibus, intellegant tandem non vi, non tumultibus, sed rectis legibus oportere omnino ad illam devenire iustitiam, quam christiana praecepta postulent, et quae ad sanam conferat civium ordinum aequilibritatem et ad mutuam fraternamque concordiam. Omnes denique, superna collustrati luce communibus precibus impetrata, addiscant unum tantummodo posse, Divi num nempe Redemptorem, multiplices ac formidolosas hominum contentiones feliciter componere; Iesum Christum dicimus, qui via est, veritas et vita (cfr. Io. 14, 6); qui caeleste lumen infuscatis mentibus, qui vim supernam incertis ac iacentibus voluntatibus praebere potest. Etenim « sine via non itur, sine veritate non cognoscitur, sine vita non vivitur » (De Imit. Ch. l. III, c. 56, v. 5). Ipse unus potest res terrenas iustitia temperare, caritate componere; ac mortalium animos, fraternae necessitudinis vinculis coniunctos, ad sempiternam dirigere beatitatem.

Ad Eum igitur fidentes, amantes sperantesque nostras ad moveamus preces. Respiciat Ille benignus, per Sacrum praesertim qui volvitur Annum, hominum genus tot calamitatibus pressum, tot timoribus anxium ac tot discordiarum fluctibus aestuans; respiciat benignus, et quemadmodum olim commotas Galileae lacus undas divino suo tranquillavit nutu, ita humanis tempestatibus modum ordinemque imponat.

Iniquorum mendacia sua luce detegantur; tumescens superborum arrogantia comprimatur; ii, qui divitiis affluunt, ad iustitiam, ad largitatem, ad caritatem moveantur; qui autem, tenuiore, vel misera fortuna anguntur, Nazarethanam familiam respiciant, quae et ipsa sibi debuit cotidiano suo labore comparare panem; qui denique publicae rei gubernacula tractant, sibi omnes persuasum habeant nulla esse Civitatum fundamenta solidiora, quam christiana praecepta ac tutelam ecclesiasticae libertatis.

Haec, Venerabiles Fratres, optamus ut christifidelibus, curis vestris demandatis, Nostro nomine proponatis, eosdem adhortantes ut una Nobiscum supplices ad Deum atque impensas adhibeant preces.

Ac fore confisi ut Nostris hisce adhortationibus libentes omnes volentesque respondeant, caelestium gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, cum vobis singulis universis, tum gregibus unicuique vestrum concreditis Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Martii, anno MDCCCCL, Pontificatus Nostri duodecimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
  Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 513 - 517
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 4, pp. 218 - 223.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana