Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

INVICTI ATHLETAE CHRISTI(1)

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
SAECULO EXACTO TERTIO A GLORIOSO S. ANDREAE BOBOLAE MARTYRIO.

 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Invicti athletae Christi, Andreae Bobolae, martyrium vitaeque sanctitatem, tertio exacto saeculo ab eius obitu, pia mente pioque animo recolant cupimus omnes, quotquot ubique terrarum catholico gloriantur nomine; imprimis vero carissimae Nobis Poloniae filii, quibus ipse est decus excelsumque christianae fortitudinis exemplar.

Nolumus igitur hanc praeterire faustitatem, quae in Ecclesiae annalibus aureis descripta est litteris, quin aliquid de eius vita eiusque virtute attingamus; atque vobis, Venerabiles Fratres, gregibusque curae vestrae commissis, pro suo cuiusque munere suaque condicione, eum per Encyclicas has Litteras ad imitandum proponamus.

Quod maxime videtur in Andreae Bobolae vita renidere. catholica fides est, cuius robur, divina gratia alitum, ita labentibus annis confirmatum succrevit, ut eum peculiari nota decoraverit, eique ad martyrium fortiter faciendum animum addiderit.

Quod Apostolus gentium asseverat : « Iustus autem meus ex fide vivit » (Hebr. 10, 38) in eo luce singulari refulget. Quidquid enim credendum, quidquid agendum Catholica Ecclesia docet, ipse mente amplectebatur firmissima, volentique animo ad rem deducere conabatur. Quamobrem inordinatos motus om nes, qui naturam nostram post miserum Adae casum perturbant ac facile ad vetita trahunt compescere, carcere et componere inde ab ineunte aetate sollemne habuit; itemque animum suum christianis virtutibus omni nisu omnioue ope exornare.

I

Anno MDLXXXXI in regione Sandomiriensi, ex parentibus nobilitate generis praeclaris, sed virtute catholicaeque fidei constantia praeclarioribus, ortum habuit. Bono ac prompto ingenio praeditus, postquam in ipso domestico convictu inde a tenella aetate recte educatus est christianisque moribus conformatus, ad scholas Societatis Iesu missus est, ubi vitae innocentia ac singulari pietate enituit.

Quandoquidem autem saeculi pompas vanitatesque spernebat, et « charismata meliora » (1 Cor. 12, 31) vehementissime aemulabatur, paulo post, cum iam adulescens XIX annorum esset, ut expeditius per evangelicae, perfectionis viam incederet, Societati Iesu libentissime nomen dedit, atque in noviciorum sodalium domum, quae Vilnae erat, exceptus est. Gravissimae illius adhortationis Iesu Christi memor : « Si quis vult post me venire, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me » (Luc. 9, 23), ad christianae humilitatis virtutem per sui ipsius contemptum assequendam alacrius in dies contendit. Sed cum esset animo natura elato, impatienti et aliquantulum pertinaci, acerrimum in se debuit certare certamen, et quasi cruce onustus Calvariae montem ascendere, ut ad huius virtutis verticem perveniret, ubi tandem posset, divina afflante iuvanteque gratia, quam adsiduis flagrantissimisque precibus impetrabat, christianae perfectionis ornamentis potiri, secundum sapientissimam illam S. Bernardi sententiam : « Nisi enim super humilitatis stabile fundamentum, spirituale aedificium stare minime potest » (In Cant. serm. 36, n. s ; P. L. CLXXXIII, 969 D.). Peculiari potissimum erga Deum, erga proximos caritate ardebat ; quamobrem nihil habebat dulcius, quam ante divina tabernacula longas, quotiescumque poterat, traducere horas, omneque genus miseris pro facultate subvenire. Deum super omnia ac magis quam semet ipsum adamabat, eiusque gloriam, secundum Legiferi Patris sui normam, quaerebat unice. De illo igitur eiusdem Sancti Doctoris hortatio, in usum deducta, asseverari potest : « Solus ille desideretur, qui solus desiderium replet » (In dedic. Eccl. serm. 4, n. 4; P. L. CLXXXIII, 528 D.).

Haud mirum igitur est si supernis hisce dotibus ornatus hic Iesu Christi athleta in apostolatus campo tantos progressus habuerit, ac tam uberes potuerit salutaresque colligere fructus. Ad catholicam praesertim fidem retinendam, provehendam tutandamque vehementer exardescebat ; itaque, cum adhuc puerorum magistri munere Vilnae fungeretur, ac deinde cum in aliis commoraretur urbibus, christianae doctrinae elementa eos edocebat diligentissime, eosque ad Eucharistiae cultum pietatemque incensissimam erga Deiparam Virginem adhortabatur.

Postea vero, cum ad sacerdotalem evectus esset dignitatem — eodem anno eodemque die, quo Romae Ignatius et Franciscus Xaverius in Sanctorum Caelitum album relati sunt — nihil antiquius habuit quam ut, sacris expeditionibus sacrisque contionibus habitis, nullis laboribus parceret, ut catholica fides, quae non inanis esset, sed bonorum operum effectrix, usquequaque propagaretur.

Cum autem in orientalibus praesertim regionibus catholica celigio summo in discrimine esset ob dissidentium conatus, qui christifideles ab Ecclesiae unitate abstrahere ad suosque errores omni arte adducere eniterentur, Andreas ex suorum Moderatorum iussu ac mandato ad has regiones se contulit, et per earum urbes, oppida. pagos, qua publicis contionibus, qua suasionibus privatim habitis, et qua praesertim praeclarae suae sanctitatis splendore et incensissimo apostolatus studio, multorum christifidelium labefactatam fidem a falsis commentis liberavit, ad sana principia reduxit, eosque omnes, quos potuit, ad unum Iesu Christi ovile feliciter revocavit. Neque tantummodo languescentem vel iacentem christianorum fidem erexit et confirmavit, sed eos etiam ad sua cuiusque deflenda peccata, ad discordias componendas, ad sananda discidia, ad rectosque instaurandos mores excitavit; ita quidem ut quasi ver novum videretur, quacumque ipse, ut Divinus Magister, benefaciendo pertransiret, caelestibus floribus salutaribusque fructibus splendere; quamobrem, ut memoriae traditum est, ab omnibus, a dissidentibus etiam, venator animarum significanter appellabatur.

Quemadmodum autem indefatigabilis Iesu Christi apostolus fide vixit, fidemque studiosissime propagavit ac tuitus est, ita pro avita fide mortem oppetere non dubitavit.

Celebris inter ceteras paene innumeras venit memoranda illa ac teterrima catholicae religionis insectatio, quae septimo decimo saeculo in regionibus ad orientem vergentibus exarsit, cum illic Cosacorum copiae, quae tunc temporis in terras illas invaserant, furoris sui impetum in catholicos in eorumque Pastores et in Evangelicae veritatis praecones fecerunt; quapropter cernere erat dirutas aedes divino cultui dicatas; incensa monachorum domicilia; sacerdotes eorumque greges passim trucidatos; vastata omnia; sacra omnia dispersa.

Andreas Bobola, qui sententiam illam sibi sumere poterat: « Nulla... quae Dei esse constiterit, a me duco aliena » (S. Bern. Epist. 20, ad Card. Haimericum; P. L. CLXXXII, 123 B.) nihil mortem, nihil supplicia reformidans, ac Dei amore proximorumque caritate incensus, in rnedias res se contulit, ut quoscumque posset, ab eiuranda catholica fide, a dissidentium insidiis erroribusque omni ope abstraheret, utque ad christianae doctrinae integritatem incolumem servandam strenuo animo adhortaretur. Sed die XVI mensis Maii, anno MDCLVII, in festo Iesu Christi caelos ascendentis, prope Ianoviam a catholici nominis inimicis comprehensus est; quod profecto putamus non illi timorem iniecisse, sed po Aus caeleste gaudium, quandoquidem novimus martyrium facere semper eum in votis habuisse, ac Divini Redemptoris meminisse dicta: « Beati estis, cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos » (Matth. 5, 1-12).

Horrescit animus eos omnes recolens cruciatus, quos Iesu Christi athleta invicta fortitudine atque intacta firmissimaque fide perpessus est. Etenim « fustibus percussus, alapis caesus, fune tractus ab equite praeeunte laborioso et cruento itinere, Ianoviam ductus est extremo supplicio dandus. In quo certamine Martyr Polonus nobilissimos aequavit, quos celebrat Ecclesia, triumphos. Interrogatus an latinus sacerdos esset, Andreas "Sacerdos, inquit, catholicus sum; natus in catholica fide, in hac ipsa fide mori volo; fides mea verax; ad salutem ducit; vos potius poeniteat; poenitentiae indulgete, secus vestris in erroribus salu tem assequi minime poteritis; fidem meam amplectentes, ueum verum cognoscetis, animasque vestras salvabitis" » (Litt. Decr. Pii XI, Ex aperto Christi latere: A. A. S. vol. XXX, 1938, p. 359).

Quibus verbis scelestissimi illi homines non humanitatis sensu permoti, sed immani potius ferocitate exacerbati, eo usque crudelitatis pervenerunt, ut atrociores poenas in Christi militem inferrent. Is enim iterum « fiagris caesus est, aspera ad Iesu Christi modum redimitus corona, alapis graviter percussus, ac f alcato ense vulneratus iacuit. Mox ei oculus evulsus dexter, pellis variis partibus detracta, atque atrociter subusta vulnera, hispidoque stramento defricata. Nec satis; nam aures ei, nares ac labia resecta sunt, lingua retrorsum ex occipitio abstracta, subula denique in cor defixa: ac tandem aliquando strenuus athleta, hora tertia post meridiem, mirandum sane praebens fortitudinis spectaculum gladio confossus, martyrii gloriam consecutus est » (Homilia Pii XI in canoniz. S. Andreae B.: A. A. S. vol. XXX, 1938, p. 152-153).

Martyrem invictum, suo purpuratum sanguine, ut in caelurn per triumphum exceptus est, ita in terris Ecclesia, cum fulgentem eius sanctitatem cerneret signis prorsus mirandis a Deo ipso testatam et confirmatam esse, universae christianorum communitatis cultui imitationique proposuit. Etenim anno MDCCCLIII Decessor Noster ven. mem. Pius IX in Beatorum Caelitum album, anno autem MDCCCCXXXVIII proximus Decessor Noster imm. rec. Pius XI in Sanctorum ordinem sollemni ritu eum adscripsit.

II

Placuit Nobis quae praecipua essent Andreae Bobolae vitae sanctitatisque lineamenta per Encyclicas has Litteras presse breviterque scribendo attingere, ut omnes, quotquot sunt ubique terrarum Caholicae Ecclesiae filii, non modo in eum mirabundi intuerentur, sed ut eius etiam illimem de religione doctrinam, fidem integerrimam, atque illius animi fortitudinem, qui ad martyrium usque pro Iesu Christi honore gloriaque decertavit, fide litate pari imitarentur. Meditentur omnes, vobis auctoribus ac suasoribus, Venerabiles Fratres, per has potissimum saeculares celebrationes, excelsas eius virtutes, sibique officii esse ducant eius sanctissima persequi vestigia.

Hodie, proh dolor, in nonnullis locis christiana fides vel enervata languescit, vel propemodum restinguitur. Evangelica doctrina a non paucis fere ignoratur; ab aliis autem — quod peius est respuitur omnino, utpote quae a progredientis saeculi hominibus sit aliena, qui hac in terra omnia sine Deo, atque adeo per semet ipsos, hoc est suo ingenio, suis viribus, suaque potentia habeant quibus vivant, quibus operentur, quibus rerum principia et elementa evincant et in suam servitutem, communi cum omnium civium utilitate ac prosperitate, redigant. Nec desunt praeterea, qui ab aliorum animis, eorum praesertim, qui vel indocti sunt ac simplices, vel errorum fallaciis iam infecti, christianam fidem — quae miserioribus praesertim unum est hac in mortali vita solacium — evellere atque eradicare funditus conentur, felicitatem pollicentes mirificam, quam plenam assequi hoc in terrestri exsilio numquam possumus. Quocumque enim aspicit, quocumque contendit humana societas, si procul a Deo aberrat, potius quam quaesita fruitur rerum tranquillitate animorumque concordia et pace, perinde turbatur et angitur, ut qui febris aestu iactatur; terrenis divitiis, commodis, voluptatibus dum anxia studet, eisque unice fidit, fugientem sequitur, inhaeret labenti. Etenim sine Superno Numine eiusque lege sanctissima nullus rectus ordo hominibus datur, nulla exsistit veri nominis felicitas, cum solidum desit fundamentum tum privatae agendae vitae, tum civili cuilibet regendae moderandaeque consortioni. Ac praeterea, quod probe nostis, Venerabiles Fratres, caelestia tantum atque aeterna possunt, non autem fluxa et caduca, animum omnino explere ac satiare nostrum.

Neque asseverare licet, quod non pauci temerario ausu effutiunt, christianam doctrinam humanae rationis luminibus obstruere, cum potius ad eam splendorem et vim adiungat, idcirco quod a fucata veri specie eam avertat, atque in amplius et excelsius rerum intellegendarum spatium admittat. Non aliquid igitur exsuperatum et expletum habendum est divinum Evangelium, hoc est doctrina Iesu Christi, quam Ecclesia Catholica ex accepto mandato legitime interpretatur, sed aliquid potius vivum ac vigens, quod unum potest certum et rectum hominibus ad veritatem, ad iustitiam ad omnesque assequendas virtutes indicare iter, eisdem fraternam concordiam et pacem conciliare, eorumque legibus, institutis, communitati valida et inconcussa praebere munimina.

Quae si cordati omnes animadvertant, facile intellegant cur Andreas Bobola tot labores, tot aerumnas libenti strenuoque animo sustinuerit ut catholicam suorum civium fidem servaret incolumem, eorumque mores, tantis periculis tantisque illecebris circumventos, ab omne genus insidiis pro viribus arceret, christianisque virtutibus indefessa data opera confonnaret.

Cum autem hodie quoque, ut diximus, Venerabiles Fratres, catholica religio multis locis grave in discrimen sit adducta, eam omni ope tueri, explanare, propagare necesse est. Vobis hac in tantae gravitatis causa auxilio sint non modo sacri administri, qui sollertem pro credito inunere operam vobis navare debent, sed ii etiam ex laicorum ordine, qui generoso sunt animo, et ad pacifica certanda Dei certamina apertissimo. Quo audentius Dei osores christianaeque doctrinae inimici Iesum Christum impugnant ab eoque conditam Ecclesiam, eo alacrius debent non modo sacerdotes, sed quotquot etiam catholico censentur nomine, qua contionibus, qua scriptis in vulgus editis, qua praeclaro potissimum praestantique exemplo suo adversus eos repugnare, personis semper parcentes, sed defendentes veritatem. Quodsi ad hoc exsequendum necessarium sit et multa superare adversa, et rerum temporisque iacturam facere, id numquam renuant, illius sententiae memores: agere et pati fortia christianae virtutis esse, quam Deus ipse amplissimo praemio, hoc est sempiterna beatitate, remuneraturus sit. Cui quidem virtuti, si reapse volumus ad christianae vitae perfectionem cotidie magis contendere, semper aliquid martyrii inest; quandoquidem non solum profuso sanguine fidei nostrae testimonium Deo praebetur, sed etiam vitiorum illecebris fortiter constanterque obsistendo, ac nos nostraque omnia generositate illa ac magnitudine animi ei penitus devovendo, qui et Creator et Redemptor noster est, et nostrum aliquando erit in caelo gaudium occiduum numquam.

Sancti igitur martyris Andreae Bobolae firmitudinem animi in exemplum omnes intueantur, eius invictam fidem ipsi quoque servent incolumem omnique ope defendant; eiusque apostolicum studium ita imitentur, ut Iesu Christi Regnum in terris, omni quo possunt modo, constabilire et usque quaque propagare, pro suae cuiusque vitae condicione, enitantur.

Quodsi haec paterna hortamenta ac vota Nostra ad omnes sacros Pastores eorumque greges adhibere volumus, ad eos tamen peculiari modo habenda esse existimamus, qui in Poloniae regionibus commorantur. Eorum enim praeclarum decus et gloria est Andreas Bobola, cum ex eorum gente duxerit ortum, cumque eam non modo tot virtutum splendoribus illustraverit, sed purpuraverit etiam facti martyrii sanguine. Eius igitur praelucentia exempla secuti, avitam fidem adversus insidias omnes amplecti pergant; christianorum mores recte conformare studiosissime contendant; atque intento animo perpendant hanc praecipuam suae ipsorum patriae gloriam esse: maiorum nempe aemulari inconcussam virtutis constantiam, idque efficere ut Polonia semper fidelis sit, sitque « antemurale christianitatis ». Deus enim ipse videtur — ut docet « historia... testis temporum, lux veritatis magistra vitae » (Cic. De Or. 2, 9, 36) — hoc peculiare Polonorum genti concredidisse munus. Illud igitur actuoso constantique animo semper obire enitantur, pravas devitantes insidias, ac difficultates omneque genus angustias, divina favente gratia, evincentes superantesque. Ad praemium respectent, quod Deus iis omnibus pollicetur, qui fidelitate summa, alacritate impensa, flagrantique caritate vivunt, operantur, decertant pro asservando dilatandoque in terris pacifico eius Regno.

Hac occasione data, temperare Nobis non possumus quin carissimos omnes Poloniae filios peculiari modo per Encyclicas has Litteras directe quoque appellemus, eos potissimum sacros Antistites, qui,, pro Iesu Christi nomine, dolores et aerumnas perpessi sunt: Agite fortiter, sed christiana ea strenuitate animi, quae cum prudentia, sagacia, sapientiaque coniungitur. Catholicam fidem unitatemque servate. Fides sit cinctorium renum vestrorum (cfr. Is. 11, 5); annuntietur in universo mundo (cfr. Rom. 1, 8); eaque sit pro vobis, pro omnibus « victoria, quae vincit mundum » Io. 5, 4). Id autem efficite « aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet (Hebr. 12, 2).

Hac vestra agendi ratione id etiam assequemini, ut Caelites omnes, ii praesertim qui ex gente vestra orti sunt, ex aeterna, qua in praesens fruuntur beatitate, una cum Deipara Virgine Maria Poloniae Regina, vos patriamque vestram dilectissimam benigni respiciant, protegant, tueantur.

Quod ut eveniat feliciter, vehementer cupimus, Venerabiles Fratres, ut vos omnes una cum singulis christifidelibus, qui in universo terrarum orbe commorantur, supplices Deo admoveatis preces per has praesertim saeculares celebrationes, ut iis potissimum qui graviore in discrimine sunt, asperioribusque praepediuntur difficultatibus, uberrima sua munera et caelestia solacia benignissime dilargiatur.

Quibus coniunctis precibus id etiam a misericordissimo Deo imploretur ut auspicata tandem concordia inter Nationes omnes redintegrata vigescat, utque sacrosancta Ecclesiae iura ac munera, quae ad verum etiam humanae societatis bonum summopere conferunt, ab omnibus, ut oportet, agnoscantur, ac legitime feliciterque in usum ubique deducantur.

Quae ut quam primum effecta dentur, flagrantissimas Nostras vestris precibus conserimus; atque caelestium gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, cunctoque christiano populo Apostolicam Benedictionem effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XVI mensis Maii, — hoc est anniversario die, quo tria ante saecula S. Andreas Bobola martyrii palmam adeptus est — anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

PIUS PP. XII


*(1) AAS 49 (1957), pp. 321-331.

 Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIX,
 Diciannovesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1957-1° marzo 1958, pp. 825-833
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana