Index   Back Top Print


PIUS PP. XII 

 EPISTULA ENCYCLICA

AUSPICIA QUAEDAM*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM
ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE PUBLICIS SUPPLICATIONIBUS PER MENSEM MAIUM HABENDIS.

 

Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem.

Auspicia quaedam in praesens affulgere videntur, e quibus clare portenditur universam hominum communitatem post tot excidia vastationesque, quae immane diuturnumque peperit bellum, vehementer velle salutiferae ingredi itinera pacis atque iis, qui perditas fortunas reficere, qui discordias componere, quique ex ingentibus, quas lamentamur, ruinis ad novum procedere prosperitatis ordinem enitantur, secundas dare aures exoptare, potius quam iis, qui ad mutuas acerbasque contentiones, qui ad odia simultatesque compellant, ex quibus procul dubio nihil aliud oriri possit, nisi nova ac graviora populis detrimenta.

Nihilo secius etsi non leves habentur causae, e quibus Nos ac christiana plebs solacia hauriamus, atque in spem erigamur meliorum temporum, non desunt tamen res atque eventus, quae paternum sollicitent et angant animum Nostrum. Quamvis enim fere ubique debellatum sit, nihilominus alma pax non omnium mentes serenavit hominum ; atque adhuc videre est caelum gravibus infuscari nubibus.

Nos autem, non modo quidquid possumus efficere contendimus, ut ingruentia calamitatum discrimina ab humana familia prohiberi queant, sed cum terrenae opes impares esse videantur, tum ad Deum potissimum supplicando confugimus; eosque etiam, quos ubique gentium habemus in Christo filios, adhortamur, ut caelestia auxilia instantibus precibus una Nobiscum impetrare velint.

Quamobrem, ut superioribus annis suave Nobis fuit enixe omnes commonere, puerulos praesertim Nobis sane carissimos, ut frequentes per mensem Maium ad Magnae Dei Parentis aram accederent, finem saevientis belli comprecaturi, ita nunc quoque iterum eos iterumque per has litteras excitamus, ut pium eiusmodi morem ne intermittant; utque suis supplicationibus christianae integritatem vitae ac sanctae paenitentiae opera adiungant.

Gratias agant in primis Virgini Deiparae ac benignissimae Matri nostrae, quod, potenti apud Deum deprecatione sua, bellica conflagratio restingui potuit, itemque ob alia divinitus impertita beneficia gratum quisque suum profiteantur animum: sed una simul ab eadem iteratis precibus contendant, ut quae nondum affulsit mutua, fraterna ac plena gentibus ac civium ordinibus concordia, ea tandem aliquando, quasi e caelo data, illucescat.

Cessent discidia, quae nemini prosunt; componantur iustis rationibus discordiae, quae novarum sunt miseriarum semina: publicae ac privatae inter Nationes necessitudines opportune confirmentur; fruatur Religio, virtutum omniunt altrix, debita sibi libertate; ac pacificus hominum labor, iustitia auspice atque afflante caritate, uberrimos in communem utilitatem fructus edat.

Nostis autem, Venerabiles Fratres, tum praesertim Sanctissimae Virgini nostras esse preces acceptas, cum non caducae atque inanes voces sint, sed animos referant necessariis virtutibus ornatos. Agite igitur, pro apostolico studio vestro, ut communibus hisce supplicationibus, quae per mensem Maium habentur, redintegrata respondeat ac reflorescens christianis moribus vita. Ex iisdem enim solummodo sperare licet fore ut privatus ac publicus rerum eventuumque cursus recto ordine dirigatur, ac non tantum terrenam homines prosperitatem assequi, Deo donante, valeant, sed caelestis etiam felicitatis perpetuoque mansurae, superna aspirante gratia, potiri queant.

Aliquid praeterea est, quod peculiari modo sollicitum et anxium in praesens tenet animum Nostrum. Compertum siquidem omnibus est iam diu sacra Palaestinae loca luctuosis turbari eventibus; ac fere cotidianis caedibus ruinisque vastari. Iamvero, si aliqua regio habetur, quae cuilibet exculto animo carissima esse debeat, illa profecto est, ex qua tanta gentibus omnibus veritatis lux inde ab obscura antiquitate est orta; in qua Dei Verbum, caro factum, per angelicos concentus pacem universis annuntiavit hominibus; et in qua denique Christus e cruce pendens salutem humano generi peperit, atque apertis brachiis quasi omnes populos ad fraternum amplexum invitans, suum caritatis mandatum effuso cruore consecravit.

Cupimus igitur, Venerabiles Fratres, ut eiusmodi supplicationibus id nominatim a sanctissima Virgine imploretur, ut, rebus tandem in Palaestina aequitate compositis, inibi etiam concordia et pax feliciter redintegretur.

Multum Nos potentissimo Caelestis Matris nostrae patrocinio confidimus, quod per mensem eidem dicatum innocentes praesertim parvuli, sacra facta quasi precum contentione, conciliare enitentur. Vestrum autem erit studiose eos adhortari ac quasi compellere; unaque cum eis patres matresque familias, qui hac etiam in re iisdem in exemplum turmatim praeeant.

Ac plane noscentes numquam Nos apostolicum, quo flagratis, studium inaniter excitavisse, iam quasi oculis cernimus immensas puerorum, hominum ac mulierum turmas sacras Deiparae Virginis stipare aedes, atque uberrimam ab ea supernorum munerum copiam impetrare.

Faxit utinam Beatissima Virgo, ex qua nobis Iesus est ortus, ut ad eum quotquot ex recto aberraverint itinere, paenitentes regrediantur; faxit benignissima Mater nostra, quae in periculosis quibusvis rerum adiunctis validum auxilium ac divinorum munerum conciliatrix semper exstitit, ut necessario etiam hoc tempore gravia, quae omnes angunt, componantur discrimina, ac secura et libera tranquillitas Ecclesiae cunctisque Nationibus arrideat.

Paucis abhinc annis, ut omnes norunt, recenti adhuc saeviente bello, Nos — cum ingenti eiusmodi restinguendae conflagrationi humanae opes non pares neque idoneae viderentur — ad miserentissimum Redemptorem nostrum supplices confugimus, potenti interposito patrocinio intaminati Cordis Mariae Virginis. Et quemadmodum Decessor Noster imm. rec. Leo XIII, sub vicesimi saeculi exordium, universam hominum communitatem Sacratissimo Cordi Iesu consecratum voluit, ita Nos pariter, quasi humanae familiae divinitus redemptae personam gerentes, eam voluimus Immaculato etiam Sanctissimae Virginis Cordi sollemniter dedicare.

Id agant optamus omnes, quotiescumque opportunitas suadeat, non modo in singulis dioecesibus atque paroeciis, sed in domestico etiam uniuscuiusque convictu; ita enim futurum speramus, ut ex hac privata ac publica consecratione uberiora oriantur beneficia ac caelestia munera.

Quorum quidem caelestium munerum sit auspex paternaeque benevolentiae Nostrae testis Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, iisque omnibus qui hortativis hisce litteris volenti libentique respondebunt animo, ac praesertim carissimorum Nobis puerorum cohortibus, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Maii, anno MDCCCCXXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

 

PIUS PP. XII 


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 401- 404
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana