Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA ENCYCLICA

REDEMPTORIS NOSTRI CRUCIATUS*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE SACRIS PALAESTINAE LOCIS.

 

Venerabiles fratres salutem et Apostolicam Benedictionem

Redemptoris nostri cruciatus, qui per sacrae huius hebdomadis dies veluti praesentes oculis proponuntur nostris, christianorum mentes summa reverentia affectas ad Terram illam convertunt, quae providentis Dei consilio Incarnati Verbi patria delecta fuit, et in qua Christus Iesus terrestrem suam vitam traduxit effusoque sanguine diem obiit supremum.

In praesens tamen, dum Sacra ea Loca incensiore pietate recolimus, acerrima anxitudine animus oppletur Noster, ob difficiles eorum atque incertas condiciones.

Iam superiore anno, semel iterumque datis Litteris, vehementer vos, Venerabiles Fratres, adhortati sumus, ut publicae ab omnibus haberentur preces, quibus et conflictationis finis impetraretur, quae Terram illam humana caede vastabat, et res inibi ad iustitiae normas ita componerentur, ut plena catholicorum libertas in tuto poneretur, simulque sacerrima ea Loca sarta tectaque servarentur.

Quandoquidem autem dimicationes hodie cessavere, vel saltem, ob pactas recens inducias, intermissae sunt, maximas Deo grates ex animo agimus, ac valde eorum probamus operam, qui nobili nisu ad pacem conciliandam adlaborarunt.

Attamen, quamvis iam debellatum sit, nihilo secius multum abest ut ordinis tranquillitas in Palaestina plane restituta sit. Namque adhuc ad Nos ab iis questus deferuntur, qui iure me ritoque sive sacras aedes atque imagines beneficentiaeque domicilia profanata deplorant, sive pacificas religiosarum sodalitatum domos dirutas commiserantur. Plurimi adhuc ad Nos misere clamant, cuiusvis aetatis, cuiusvis condicionis profugi, qui ob calamitosum bellum ad exteras regiones coacti sunt, atque adeo in custodiae locis exsulem vitam agunt, inopiae, morborum contagioni omneque genus periculis obnoxii.

Haud Nobis incompertum est quantopere vel publica instituta vel privati cives contulerint ad aerumnosae huius multitudinis sortem relevandam; ac Nosmet ipsi in illis caritatis inceptis perseverantes, quae inde a suscepto Pontificatus inivimus, quidquid pro facultate potuimus non praetermisimus, ut gravioribus infelicis eiusmodi multitudinis necessitatibus consuleremus.

At horum exsulum status tam anceps tamque instabilis est, ut diutius idem protrahi nequeat. Dum igitur auctores omnibus sumus, quoquot magno nobilique sunt animo, ut his extorribus maerore atque inopia affectis auxiliari pro viribus velint, vehementer eos appellamus, quorum res est, ut iustitia praebeatur omnibus, qui belli turbine longe a patriis laribus expulsi, nihil magis percupiunt quam tranquillam iterum ducere vitam.

Hoc Nos per sanctos hos dies maxime optamus, unaque Nobiscum christiani populi universi optant, ut tandem aliquando pax ibi effulgeat, ubi qui a sacris vatibus « Princeps pacis » (Is. 9, 6) atque ab Apostolo gentium Pax ipsa (cfr. Eph. 2, 14) renuntiatus est, aetatem degunt suumque profudit sanguinem.

Quam quidem solidam verique nominis pacem Nos etiam atque etiam implorare numquam destitimus; utque quam primum maturaretur ac firmaretur, per Encyclicas Litteras « In multiplicibus» iam asseveravimus : « opportunum nempe omnino esse ut Hierosolymae ac vicinitati, ubi Divini Redemptoris vitae ac mortis veneranda servantur monumenta, regimen tribuatur " internationali " iure statutum ac solidatum, quod in praesentibus rerum adiunctis satius aptiusque videtur sacra eadem monumenta tueri posse » (A. A. S., a. 1948, pag. 435).

Facere autem non possumus quin eandem heic asseverationem iteremus, eo etiam consilio ducti ut filiis Nostris incitamento sit : ipsi nempe ubicumque commorantur iusta quavis ratione dent operam, ut publici Civitatum moderatores iique omnes, quorum est tanti momenti causam dirimere, sibi persuadeant Hierosolymae eiusque viciniae iuridicum tribuere statum, cuius stabilitatem, in hisce rerum condicionibus, coniunctio tantum atque conspiratio Nationum, pacem amantitim iuraque observantium aliorum, tutam firmamque reddere possunt.

At praeterea necessarium omnino est debitam incolumitatem ac tutelam cunctis sacris Palaestinae Locis sancire, quae non solum Hierosolymae sed in ceteris quoque regionis illius urbibus atque pagis habentur.

Horum non pauca ob bellicas vicissitudines vastationesque gravia discrimina ac detrimenta perpessa sunt. Oportet igitur eadem — cum tam magna religionis monumenta cuique veneranda servent, christianorumque pietatem nutriant ac foveant — consentaneo modo muniantur ac certo iure, quod « internationalis » pacta consensio corroboret.

Novimus profecto filiis Nostris in flagrantissimis votis esse illuc ex more tradito iterum peregrinari, unde res fere ubique perturbatae eos iam diu prohibuere. Quae quidem vota incensiora facit piacularis, qui instat, annus, quod per illius temporis decursum par est christifideles magis cupere Terram eam invisere, quae divinae redemptionis veluti theatrum fuit. Ac faxit Deus ut huiusmodi optata quam primum effecta dentur.

Attamen ut id feliciter eveniat, opus profecto est ea omnia decernere, quibus libere peregrinantibus liceat sacra illa adire aedificia; suam quisque pietatem palam nulloque impedimento profiteri; atque illic remotis periculis remotaque formidine commorari. Neque iniuria vacare arbitramur, si iidem regionem illam cernant indignis ludicris vitiorumque oblectamentis profanatam; quod sane Divinum Redemptorem christianorumque conscientiam offendit.

Valde praeterea optamus ut quae plurima in Palaestina sunt indigentibus adiuvandis, educandae iuventuti, hospitibus excipiendis catholica instituta, eadem possint, ut aequunm est, nullis praepedita repagulis, operam praestare suam, qua anteactis temporibus tam bene merita sunt.

Neque silentio praeterire volumus iura omnia incolumia servanda esse quae catholici a multis iam saeculis in Sacra illa Loca adepti sunt ac strenue iteratoque defenderunt, quaeque Decessores Nostri sollemniter efficienterque asseruere.

Haec sunt, Venerabiles Fratres, ad quae Nobis in animo erat mentes vestras convertere.

Facite igitur ut christifideles, vestrae sollicitudini demandati, Palaestinae condiciones maiori in dies curae habeant, et sua vota suaque iura Civitatum rectoribus palam affirmateque declarent. At praecipue instando precandoque ab eo opem impetrent, qui homines Nationesque moderatur. Utinam Deus mundum universum atque imprimis Terram illam Incarnati Verbi cruore irroratam benignus aspiciat, ut odia simultatesque Iesu Christi caritas evincat, quae una potest tranquillitatem ac pacem afferre.

Caelestium interea munerum sit auspex Nostraeque voluntatis testis Apostolica Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, gregique cuiusque vestro, amantissime impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Aprilis, feria sexta in Parasceve, anno MCMXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI,
Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 389 - 392
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana