Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

DOCTOR MELLIFLUUS*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
OCTAVO EXEUNTE SAECULO
A PIISSIMO S. BERNARDI OBITU.
 

VENERABILES FRATRES SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Doctor Mellifluus « ultimus inter Patres, sed primis certe non impar » (1) talibus praestitit ingenii animique dotibus, quae caelestibus fuere a Deo ditatae muneribus, ut in variis ac nimio saepius turbolentis suae aetatis vicibus, sanctitate, sapientia prudentissimoque rerum gerendarum consilio dominari prorsus videretur. Quamobrem non modo a Summis Pontificibus et a Catholicae Ecclesiae scriptoribus, sed non raro ab haereticis etiam magnis honestatur laudibus. Itaque Decessor Noster fel. rec. Alexander III, cum eum laetantibus omnibus in album Sanctorum Caelitum rettulit, haec venerabundus scripsit: « ... Reduximus ad memoriam nostram eiusdem beati viri sanctam ac venerabilem vitam: qualiter ipse singulari gratiae praerogativa suffultus, non solum in se ipso sanctitate ac religione praefulserit, sed etiam in universa Ecclesia Dei, fidei et doctrinae lumine radiarit. Fructum vero, quem in domo Domini et verbo operatus est et exemplo, nullus fere terminus sanctae christianitatis ignorat; cum usque ad exteras quoque et barbaras nationes sanctae religionis instituta transmiserit... et infinitam multitudinem peccatorum... ad spiritualis vitae rectitudinem revocarit » (2). « Ipse enim fuit — ut C. Baronius scribit — vere apostolicus vir, imo verus Apostolus missus a Deo, potens opere et sermone, illustrans ubique et in omnibus suum apostolatum sequentibus signis, ut piane nihil minus habuerit a magnis Apostolis ... dicendus ... totius Ecclesiae Catholicae ornamentum simul ac fulcimentum » (3).

Ad haec summae laudis praeconia, quibus alia paene innumera addi possunt, mentem referimus Nostram, dum octavum occidit saeculum ex quo Sacri Ordinis Cistercensis restitutor et amplificator ex hac mortali vita, quam tanto doctrinae lumine sanctitatisque fulgore illustraverat, ad superos pio transitu evolavit. Ac libet admodum excelsa eius promerita ita mente repetere scribendoque proponere, ut non modo eius instituti sectatores, sed ii etiam omnes, quos quidquid verum est, quidquid pulchrum, quidquid sanctum summopere delectat, inde habeant ut ad praeclara eius sequenda virtutis exempla se excitatos sentiant.

Eius doctrina ex Sacrarum Litterarum Sanctorumque Patrum paginis, quas alta mente meditando nocturna versabat manu, versabat diurna, fere tota hausta fuit; non autem ex subtilibus dialecticorum ac philosophorum ratiocinationibus, quas non semel posthabere videtur. Animadvertendum tamen est non eum humanam philosophiam respuere, quae veri nominis philosophia sit, quae nempe ad Deum conducat, ad recte vivendum ad christianamque sapientiam; sed eam potius, quae inani vaniloquentia fallacibusque cavillationum praestigiis sibi sumat ad divina praefidenti ausu scandere, omniaque Dei arcana perscrutari; ita quidem ut — quod saepius eo etiam tempore eveniebat — fidei integritatem violet et in haeresim misere prolabatur.

« Vides ... — ipse scribit — quomodo [S. Paulus Apostolus (5)] fructum et utilitatem scientiae in modo sciendi constituit? Quid ergo dicit modus sciendi? quid? nisi ut scias quo ordine, quo studio, quo fine, quaeque nosse oporteat? Quo ordine; ut id prius, quod maturius ad salutem: quo studio; ut id ardentius, quod vehementius ad amorem: quo fine; ut non ad inanem gloriam, aut curiositatem, aut aliquid simile, sed tantum ad aedificationem tuam vel proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum ut sciant; et turpis curiositas est. Et sunt qui scire volunt, ut sciantur ipsi; et turpis vanitas est ... Et sunt item qui scire volunt ut scientiam suam vendant, verbi causa, pro pecunia, pro honoribus; et turpis quaestus est. Sed sunt quoque qui scire volunt, ut aedificent; et caritas est. Et item qui scire volunt, ut aedificentur; et prudentia est » (6).

Doctrinam autem, vel potius sapientiam, quam ipse sequitur vehementerque adamat, aptissime hisce verbis describit: « Est quippe spiritus sapientiae et intellectus, qui instar apis ceram portantis et mel, habet omnino et unde accendat lumen scientiae, et unde infundat saporem gratiae. Neuter ergo se osculum percepisse putet, sive qui veritatem intelligit, nec diligit; sive qui diligii nec intellegit » (7). « Quid faceret eruditio absque dilectione? Inflaret. Quid absque eruditione dilectio? Erraret » (8). « Est enim tantum lucere, vanum; tantum ardere parum; ardere et lucere perfectum » (9). Unde autem vera germanaque dottrina oriatur, et quomodo cum caritate coniungatur oporteat, hisce verbis explanat: « Sapientia est Deus, et vult se amari non solum dulciter, sed et sapienter ... Alioquin facillime zelo tuo spiritus illudet erroris, si scientiam negligas; nec habet callidus hostis machinamentum efficacius ad tollendam de corde dilectionem, quam si efficere possit, ut in ea incaute, et non cum ratione ambuletur » (10).

Quibus ex verbis luculenter patet Bernardum id unum pervestigando contemplandoque quaesivisse, ut quos undique collegisset veritatis radios, eos amore potius, quam humanarum opinationum subtilitate permotus et actus, ad Summum converteret Verum; lucem ab eo mentibus impetrans, animis caritatis ignem, rectasque moderandis morìbus normas. Haec est profecto vera sapientia, quae humana omnia transcendit, et quae omnia ad suum fontem, hoc est ad Deum reducit, ut ad eum convertat homines. Doctor nempe Mellifiuus non ingenii sui acie confisus, per incertos maleque tutos ratiocinantis mentis anfractus lento molimine procedit, non laboriosis illis callidisque syllogismis innititur, quibus sui temporis dialectici non pauci saepenumero abutebantur, sed veluti aquila, quae oculis solem intueri conatur, volatu rapidissimo ad veritatis verticem contendit. Caritas enim, qua ipse agebatur, repagula nescit, ac veluti alas mentibus addit. Ei videlicet doctrina non meta ultima est, sed iter potius, quod ducit ad Deum; non frigida res est, in qua inaniter remoretur animus, quasi secum colludens fluctuantibus fulgoribus captus, sed amore movetur, impellitur, regitur. Quamobrem hac sapientia suffultus Bernardus, meditando, contemplando amandoque ad summum ascendit mysticae disciplinae apicem, et cum Deo ipso coniungitur, interdum paene infinita beatitate hac etiam in mc rtali vita perfruens.

Eius autem scribendi genus vivax, floridum, profluens ac sententiarum luminibus distinctum, tali suavitate dulcedineque perfunditur, ut legentium mentem alliciat, delectet, ad superna revocet; ut pietatem excitet, alat, conformet; ut animum denique ad persequenda bona compellat, quae non caduca, non fluxa sint, sed vera, sed certa, sed perpetuo mansura. Hac de causa eius scripta magno semper in honore fuere; atque ex iisdem paginas non paucas, caelestia redolentes, flagrantemque spirantes pietatem, Ecclesia ipsa in sacram liturgiam induxit (11). Videntur enim quasi Divini Spiritus afflatu alitae, ac tali lucis splendore coruscantes, qui numquam per saeculorum decursum restingui queat, cum ex scriptoris animo oriatur veritatem caritatemque sitientis, ceterosque enutrire ad suique imaginem conformare exoptantis (12).

Placet, Venerabiles Fratres, de hac mystica disciplina noni, nllllas pulcherrimas sententias ex eius libris in communem utili referre: « Docuimus omnem animam, licet oneratam peccatis, vitiis irretìtam, captam illecebris, exsilio captivam, corpore carceratam ... licet, inquam, sic damnatam et sic de speratam; docuimus tamen hanc in sese posse advertere, non modo unde respirare in spem veniae, in spem misericordiae queat; sed etiam unde audeat aspirare ad nuptias Verbi, cum Deo unire foedus societatis non trepidet, suave amoris iugum cum Rege ducere angelorum non vereatur. Quid enim non tute audeat apud ei m, cuius se insignem cernit imaginem, illustrem similitudinem novit? » (13) « Talis conformitas maritat animam Verbo, cum cui videlicet similis est per naturam, similem nihilominus ipsi se exhibet per voluntatem, dilig ;ns sicut dilecta est. Ergo si perfette diligit, nupsit. Quid hac conformitate iucundius? quid optabilius caritate, qua fit, ut humano magisterio non contenta, per temet, o anima, fiducialiter accedas ad Verbum, Verbo constanter inhaereas, Verbum familiariter perconteris, consultesque de omni re, quantum intellectu capax, tantum audax desiderio? Vere spiritualis sanctique connubii contractus est iste. Parum dixi, contractus : complexus est. Complexus piane, ubi idem velle, et nolle idem, unum facit spiritum de duobus. Nec verendum ne disparitas personarum claudicare in aliquo faciat convenientiam voluntatum, quia amor reverentiam nescit. Ab amando quippe amor, non ab honorando denominatur ... Amor sibi abundat, amor ubi venerit, ceteros in se omnes traducit et captivat affectus. Propterea qui amat, amat, et aliud novit nihil » (14).

Postquam vero animadvertit Deum magis potiusque velle ab hominibus amari, quam timeri et honorari, haec acute sagaciterque adiungit: « Is [amor] per se sufficit, is per se placet et propter se. Ipse meritum, ipse praemium est sibi. Amor praeter se non requirit causam, non fructum. Fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recurrat principium, si si ae origini reditus, si refusus suo fonti, semper ex eo sumat unde iugiter fluat. Solus est amor ex omnibus animae motibus, sensibus, atque affectibus in quo potest creatura, etsi non ex aequo, respondere Auctori, vel de simili mutuam reddere vicem » (15).

Divinum hunc amorem, quo cum Deo iungi possumus arctissime, cum ipse saepenumero contemplando precandoque expertus fuerit, eius ex animo haec erumpunt incitata verba: « Felix [anima], quae meruit praeveniri in tantae benedictione dulcedinis ! Felix, cui tantum felicitatis complexum experiri donatum est ! Quod non est aliud, quam amor sanctus et castus, suavis et dulcis; amor tantae serenitatis, quantae et sincerLatis; amor mutuus, intimus, validusque, qui non in carne una, sed uno piane in spiritu duos iungat, duos faciat iam non duos, sed unum, Paulo dicente (16): “ Qui adhaeret Deo, unus spiritus est ” » (17).

Haec excelsa Claravallensis Doctoris de re mystica doctrina, quae humana omnia desideria exsuperat atque explere potest, videtur interdum hac nostra aetate vel neglegi ac posthaberi, vel in oblivionem venisse multorum; qui quidem, cotidianis curis negotiisque distenti, nihil aliud quaerunt atque exoptant, nisi quod utile ac frugiferum mortali huic vitae sit; ac fere numquam oculos mentemque ad Caelum erigunt; fere numquam ad superna aspirant, non peritura bona.

Atqui, etsi non omnes possunt divinae illius contemplationis verticem attingere, de qua Bernardus elatis sententiis elatisque verbis loquitur, etsi non omnes queunt tam intime se cum Deo coniungere, ut arcano quodam modo caelestis connubii vinculis cum Summo Bono se copulatos sentiant; omnes tamen possunt ac debent ex terrenis hisce rebus ad caelestia identidem relevare animum, ac Supremum omnìum Largitorem munerum actuosissima voluntate adamare.

Quapropter, dum hodie plurimorum in animis caritas erga Deum vel pedetemptim defervescit, vel non raro etiam est omnino restincta, haec Melliflui Doctoris scripta intenta mente meditanda esse putamus; ex eorum enim sententiis, quae ceteroquin ex Evangelio profluunt, cum in privatam uniuscuiusque vitam, tum in publicam etiam hominum consortionem nova supernaque vis permanare potest, quae civium mè res regat christianisque praeceptis conformet; atque adeo tot antisque malis, quibus turbatur ac conflictatur societas, opportuna remedia praebere possit. Cum enim homines Auctorem suum, ex quo omnia, quaecumque habent, oriuntur, ut oportet non diligunt, tum neque ipsi inter se amant; quin immo — ut saepius evenit — odio simultateque ab se invicem disiunguntur, ac sibi mutuo acriterque adversantur. Deus autem Pater est amantissimus omnium nostrum; nosque fratres in Christo sumus, quos ipse sacro suo profuso sanguine redemit. Quotiescumque igitur Deum amantem non redamamus, eiusque divinam paternitatem reverentes non agnoscimus, fraterni quoque amoris vincula misere dilacerantur; atque — ut interdum proh dolor videre est — discordiae, contentiones, inimicitiaeque infeliciter erumpunt; quae quidem eo etiam procedere possunt, ut ipsa humanae communitatis fundamenta subruant atque subvertant.

Oportet igitur hanc divinam caritatem, qua Claravallensis Doctor tam vehementer exarsit, omnium animis restituere, si volumus ut christiani ubique refloreant mores, ut catholica religio frugifere suum munus explere possit, utque sedatis dissidiis compositisque iustitia aequitateque rebus omnibus, serena pax fatigato et anxio humano generi affulgeat.

Hac caritate, qua cum Deo semper impensissimeque iungamur necesse est, ii potissimum ferveant, qui Melliflui Doctoris institutum amplexi sunt, itemque omnes e cleri ordine, quibus peculiare officium est ad divinum refovendum amorem cohortari atque excitare ceteros. Quo quidem divino amore — ut diximus — nostris hisce temporibus, si unquam alias, tantopere indigent cives, indiget domesticus convictus, universa indiget hominum societas. Eo enim flagrante, atque impellente animos ad Deum, supremam mortalium metam, ceterae vigescunt virtutes; dum contra, eo remisso, vel restincto, tranquillitas, pax, gaudium ceteragi_ee omnia veri nominis bona sensim remittunt, vel omnino restinguuntur, utpote quae ab eo profluant, qui « caritas est » (18).

De hac divina caritate nemo fortasse tam praeclare, tam alte, tam vehementer, quam Bernardus, locutus est. « Causa diligendi Deum — ita ipse — Deus est; modus, sine modo diligere » (19). « Ubi autem amor est, labor non est, sed sapor » (20). Quod quidem se iam expertum esse fatetur, cum scribit: « O amor sanctus et castus! o dulcis et suavis affectio!... eo suavior et dulcìor, quo totum divinum est quod sentitier. Sic affici, deificari est » (21). Atque alibi: « Bonum mihi, Domìne, in tribulatione magis amplecti te, in camino habere te mecum, quam esse sine te vel in Caelo » (22). Cum autem ad summam perfectamque caritatem pervenit, qua cum ipso Deo intimo connubio copulatur, tum tali laetitia, tali pace fruitur, quali nulla glia maior esse potest: « O verae quietis locus ... in quo Deus non quasi turbatus ira, nec velut distentus cura prospicitur; sed probatur voluntas eius in eo bona, et beneplacens, et perfecta. Visio ista non terret, sed mulcet; inquietam curiositatem non excitat, sed sedat; nec fatigat sensus, sed tranquillat. Hic vere quiescitur. Tranquillus Deus tranquillat omnia; et quietum aspicere, quiescere est » (23).

Verumtamen haec perfecta quies non mors animi est, sed vita vera. « Magis ... istiusmodi vitalis vigilque sopor sensum interiorem illuminai et, morte propulsata, vitam tribuit sempiternam. Revera enim dormitio est, quae tamen sensum non sopiat, sed abducat. Est et mors — quod non dubius dixerim — quoniam Apostolus quosdam in carne adhuc viventes commendando, sic loquitur (24): “Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo” » (25).

Haec perfecta quies animi, qua amanti Deo redamantes fruimur, et qua nos nostraque omnia ad eum convertimus ac dirigimus, non ad socordiam, non ad ignaviam, non ad inertiam nos reducit, sed ad impigram, sollertem, actuosamque navitatem; qua quidem et nostram salutem, et ceterorum etiam, divina aspirante gratia, procurare contendamús. Excelsa enim eiusmodi contemplatici ac meditatio, quae divino amore agitur atque impellitur, « regit aflectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinai, postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert. Haec est, quae confusa disterminat, hiantia cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera vestigat, veri similia examinat, fitta et fucata explorat. Haec est, quae agenda praeordinat, acta recogitat, ut nihil in mente resideat aut incorrectum, aut correctione egens. Haec est, quae in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit; quorum alterum fortitudinis, alterum prudentiae est » (26).

Ac revera, quamvis in altissima suavissimaque eiusmodi meditatione contemplationeque defixum se esse percupiat, quae divino spiritu alatur, Claravallensis tamen Doctor cellae suae, quae « continuata dulcescit » (27) non concluditur parietibus, sed ubicumque Dei Ecclesiaeque agitur causa, consilio, voce et opera promptissimus adest. Asseverabat enim non « cuiquam sibi, sed omnibus esse vivendum » (28). Ac praeterea haec de se de suisque scribebat: « Sic et fratribus nostris, inter quos vivimus, ipso iure fraternitatis et societatis humanae consilii sumus et auxilii debitores » (29). Cum vero religionem sanctissimam in discrimen adductam, vel vexationibus turbatam maerenti animo videbat, nullis parcebat laboribus, nullis itineribus, nullisque curis ut eam strenue defenderet ac pro facultate iuvaret. « Nulla, ... quae Dei esse constiterit — ita ipse — a me duco aliena » (30). Atque ad Ludovìcum Francorum Regem haec animose scribit: « Nos, Ecclesiae filii, matris iniurias, contemptum et conculcati•onem omnino dissimulare non possumus ... Profecto stabimus et pugnabimus usque ad mortem, si ita oportuerit, pro matre nostra, armis quibus licet; non scutis et gladiis, sed precibus fletibusque ad Deum » (31). Ad Petrum vero Abbatem Cluniacensem: « Et glorior in tribulationibus, si quas dignus habitus sum pro Ecclesia pati. Haec piane gloria mea et exaltans caput meum, Ecclesiae triumphus. Nam si socii fuimus laboris, erimus et consolationis. Collaborandum fuit et compatiendum matri ... » (32).

Cum autem mysticum Iesu Christi corpus tam infesto turbaretur schismate, ut bonì etiam hinc inde aestilarent animo, ipse in componendis dissidiis et in redintegranda feliciter animorum unitate totus fuit. Cum Principes, terreni dominii ambitu, formidolosis disiungerentur discordiis, ex quibus magna proficisci possent in populos detrimenta, ipse sequester pacismutuaeque exstitit concordiae conciliator. Cum denique sacra Palaestinae loca, quae Divinus Redemptor suo sacravit sanguine, summo in discrimine essent, atque externis copiis infense premerentur, ex Pontificis Summi mandato ad novam suscipiendam expeditionem Cruce signatorum elata voce elatioreque cantate christianos Principes ac populos excitavit; quod quidem, si felicem non obtinuit exitum, procul dubio non ei culpae tribuendum est.

Et cum potissimum catholicae fidei ac morum integritas, a maioribus quasi sacra hereditate tradita, Abaelardi praesertim, Arnaldi a Brixia ac Gilberti Porretani opera, detrimentosum in periculum adduceretur, tum et scriptis editis sapìentissimis, et laboriosis factis itineribus, omnia, quaecumque divina suffultus gratia potuit, conatus est, ut errores profligarentur ac damnarentur, utque errantes, pro facultate, ad rectam viam ad frugemque bonam revocarentur.

Hac autem in re, cum probe nosceret non tam doctorum sapientiam valere, quam Romani praesertim Pontificis auctoritatem, hanc eandem auctoritatem interponendam curavit, quam in dirimendis eiusmodi quaestionibus et summam agnoscebat et omnino falli nesciam. Siquidem Decessori Nostro beatae memoriae Eugenio III, qui olim disciplinae suae alumnus fuerat, haec scribit, quae suam erga eum caritatem reverentiamque impensissimam sapiunt, cum ea animi libertate coniunctam, quae Sanctos addecet: « Amor dominum nescit, agnoscit filium et in infulis ... Monebo te proinde non ut magister, sed ut mater; piane ut amans » (33). Ac deinde vehementibus hisce verbis eum appellat: « Quis es? Sacerdos magnus, Summus Pontifex. Tu princeps Episcoporum, tu heres Apostolorum ... potestate Petrus, unctione Christus. Tu es cui claves traditae, cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii Caeli ianitores, et gregum pastores; sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae ceteris nomen hereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos : tibi universi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnìum pastor » (34). Et rursus: « Orbe exeundum ei, qui forte volet explorare quae non ad tuam pertinent curam » (35).

Inerrans autem Romani Pontificis magisterium, cum de rebus rationibusque fidei ac morum agitur, piane luculenterque agnoscit. Etenim Abaelardi errores animadvertens, qui « cum de Trinitate loquitur, sapit Arium; cum de gratia, sapit Pelagium; cum de persona Christi, sapit Nestorium » (36); « qui ... ponit in Trinitate gradus, in maiestate modos, numeros in aeternitate » (37); et in quo « omnia usurpat sibi humanum ingenium, fidei nil reservans » (38); non modo subtiles, contortulas ac fallaces eius praestigias captionesque discutit, diluit, ac refellit, sed etiam ad Decessorem Nostrum imm. mem. Innocentium II de causa huius generis gravissima haec scribit: « Oportet ad vestrum ref erri apostolatum pericula quaeque... ea praesertim, quae de fide contingunt. Dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Haec quippe huius praerogativa Sedis ... Tempus est ut vestrum agnoscatis, Pater amantissime, principatum ... In eo piane Petri impletis vicem, cuius tenetis et Sedem, si vestra admonitione corda in fide fluctuantia confirmatis, si vestra auctoritate conteritis fidei corruptores » (39).

Unde autem hic humilis monachus, qui pene nullis humanis opibus pollebat, vim haurire potuerit, qua difficultates etsi arduas vinceret, quaestiones implicatissimas resolveret, et impeditissimas causas dirimeret, tum solummodo intellegi potest, cum excelsa illa consideratur, qua fulgebat, vitae sanctimonia, cum impenso veritatis studio coniuncta. Flagrantissima praesertim cantate aestuabat, ut diximus, erga Deum, erga proxìmos, quae qùidem, nostis, Venerabiles Fratres, totius Evangelii praecipuum ac quasi compendiarium praeceptum est; ita quidem ut non modo cum caelesti Patre mystico ac perenni vinculo copularetur, sed etiam nihil magis optaret, quam homines lucrari Christo, sanctissima Ecclesiae iura tueri, ac catholicae fidei integritatem strenuo pectore defendere.

In tanta autem, qua florebat, apud Summos Pontifices, apud Principes et apud populos gratia aestimationeque, non efferebatur animo, non fluxam inanemque hominum captabat gloriam, sed ea semper renidebat christiana humilitate, quae « virtutes alias accipit ... servat acceptas . .. servatas consummat » (40); ita « ut absque ista ... nec esse virtutes videantur » (41). Quamobrem « non sollicitavit animam eius honor oblatus, nec motus est pes eius ut inclinaret se ad gloriam; nec magis eum delectabat tiara et annulus, quam rastrum et sarculus » (42). Ac dum tot tantosque in Dei gloriam christianique nominis profectum exantlabat labores, se esse profitebatur « servorum Deì inutilem servum » (43), « vilem vermiculum » (44), « arborem sterilem » (45), « peccatorem, cinerem ... » (46). Quam quidem christianam humilitatem ceterasque virtutes adsidua alebat caelestium rerum contemplatio; alebant incensae ad Deum admotae preces, quibus et sibi suisque inceptis atque operibus supernam conciliabat gratiam.

Peculiarissimo modo in Iesum Christum, Divinum Redemptorem, tam vehementi ferebatur amore, ut eo permotus atque excitatus pulcherrimas elatasque exararet paginas, quae omnibus adhuc admirationi sunt, omniumque legentium pietatem refovent. « Quid aeque mentem cogitantis impinguat... virtutes roborat, vegetat mores bonos atque honestos, castas fovet affectiones? Aridus est omnis animae cibus, si non oleo isto infunditur; insipidus est, si non hoc sale conditur. Si scribas, non sapit mihi, nisi legero ibi Iesum. Si disputes aut conferas, non sapit mihi, nisi sonuerit ibi Iesus. Iesus mel in ore, in aure melos, in corde iubilus. Sed est et medicina. Tristatur aliquis vestrum? Veniat in cor Iesus, et inde saliat in os; et ecce ad exortum nominis lumen, nubilum omne diffugit, redit serenúm. Labitur quis in crimen? currit insuper ad laqueurn mortis desperando? Nonne si invocet nomen vitae, confestim respirabit ad vitam?... Cui, in periculis palpitanti et trepidanti, invocatum virtutis nomen non statim fiduciam praestitit, depulit metum?... Nihil ita irae impetum cohibet, superbiae turnorem sedat, sanat livoris vulnus ... » (47).

Cui quidem in Iesum Christum incensae caritati tenerrima ac suavissi:ma iungebatur pietas erga excelsam eius Genetricem, quam utpote amantissimam matrem redamabat et colebat impense. Potentissimo eius patrocinio ita confidebat, ut haec scribere non dubitaret: « Nihil nos Deus habere voluit, quod per Mariae manus non transiret » (48). Itemque: « Sic est voluntas eius, qui totum nos habere voluit per Mariam » (49).

Ac placet heic, Venerabiles Fratres, illam meditationi omnium proponere paginam, qua fortasse de Deiparae Virginis laudibus nulla pulchrior habetur, nulla vehementior, nulla ad excitandum in eam amorem nostrum aptior, neque utilior ad refovendam pietatem et ad eius persequenda virtutum exempla: « . . . Maris stella dicitur, et Matri Virgini valde convenienter aptatur. Ipsa namque aptissime sideri comparatur; quia sicut sine sui corruptione sidus suum emittit radium, sic absque sui laesione Virgo parturit Filium. Nec sideri radius suam minuit claritatem, nec Virgini Filius suam integritatem. Ipsa est igitur nobilis illa stella ex Iacob orta, cuius radius universum orbem illumìnat, cuius splendor et praefulget in supernis, et inferos penetrat... Ipsa, inquam, est praeclara et eximia stella, super hoc mare magnum et spatiosum necessario sublevata, micans meritis, illustrans exemplis. O quisquis te intelligis in huius saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambulare; ne avertas oculos a fulgore huius sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum; respice stellam, voca Mariam. Si iactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis: respice stellam, voca Mariam. Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis : respice ad Mariam. Si criminis immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, iudicii horrore perterritus, baratro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso: cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam oogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres eius orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens, non devias; ipsam rogans, non desperas; ipsam cogitans, non errar. Ipsa tenente non corruis; ipsa protegente non metuis; ipsa Luce non fatigaris; ipsa propitia pervenis ... ».

Putamus autem nullo meliore modo Nos posse Encyclicis hisce Litteris finem facere, quam sì Melliflui Doctoris verbis invitemus omnes ad pietatem impensiore cotidie studio excitandam erga almam Dei Genetricem, itemque ad excelsas eius virtutes pro peculiari cuiusque suae vitae condicione actuosissime imitandas. Si saeculo vertente duodecimo gravia incumbebant pericula in Ecclesìam in humanamque societatem, haud minora certo discrimina impendent in aetatem hanc nostram. Catholica fides, ex qua suprema oriuntur hominibus solatia, haud raro languescit in animis, ac vel etiam in nonnullis regionibus nationibusque publice ìmpugnatur acerrime. Christiana autem religione vel negletta, vel hostiliter eversa, cernere proh dolor est privatos publicosque mores a retta deerrare via, atque interdum etiam per errorum anfractus ad vitia misere prolabi.

In caritatis locum, quae perfectionis, concordiae ac pacis vinculum est, odia, sìmultates, discordiae sufficiuntur.

Inquietum aliquid, anxium, ac trepidum incedit animos hominum; pertimescitur nempe ne, si lux Evangelii multorum in mentibus pedetemptim remittat atque elanguescat, vel — quod deterius est — si ab iisdem respuatur prorsus, ipsa civilis ac domesticae consortionis fundamenta labent; atque adeo peiora usque et infeliciora tempora emergant.

Quemadmodum igitur Claravallensis Doctor a Deipara Virgine Maria opem petiit et obtinuit turbolentae aetati suae, ita nos omnes eadem impensissima pietate supplicationeque a Divina Matre nostra contendamus ut gravìbus hisce malis, quae iam ingruunt, vel timentur, opportuna impetret a Deo remedia; detque, divino auxilio, benigna ac potentissima ut sincera, solida, ac frugifera pax Ecclesiae, populis, gentibus tandem aliquando affulgeat.

Hi sunto uberes salutaresque fructus, quos auspice Bernardo, saeculares piissimi eius obitus celebrationes afferant; hoc supplicando una Nobiscum deprecentur omnes, dum Melliflui Doctoris exempla intuentes meditantesque sanctissimis eius vestigiis studiose alacriterque insistere enitantur.

Quorum salutarium fructuum conciliatrix esto Apostolica Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, gregibus unicuique vestrum concreditis, atque iis peculiari modo, qui S. Bernardi institutum amplexi sunt, effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIV mensis Maii, in festo Pentecostes, anno MDCCCCLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1953 - 1° marzo 1954, pp. 599 - 612
Tipografia Poliglotta Vaticana

 

(1) MABILLON, Bernardi Opera, Praef. generalis, n. 23; MIGNE, PL, CLXXXII, 26.

(2) Litt. Apost. Contigit olim, XV cal. febr. an. 1174 Anagniae d.

(3) Annal., t. XII, a. 1153, p. 3S5, D-E; Romae, ex Typographia Vaticana, BiDCVII.

(4) Cfr. Serm. in festo SS. Apost. Petri et Pauli, n. 3; MIGNE, PL, CLXXXIII, 407; et Serm. III in festo Pentec., n. 5; MIGNE, PL, CLXXXIII, 332-B.

(5) Cfr. I Cor., VIII, 2.

(6) In cantica, serm. XXXVI, 3; MIGNE, PL, CLXXXIII, 968-C, D.

(7) Ibid., serm. VIII, 6; MIGNE, PL, CLXXXIII, 813-A, B.

(8) Ibid., serm. LXIX, 2; MIGNE, PL, CLXXXIII, 1113-A.

(9) In Nat. S. Ioan. Bapt., serm. 3; MIGNE, PL, CLXXXIII, 399-B.

(10) La Cantica, serm. XIX, 7; MIGNE, PL, CLXXXIII, 866-D.

(11) Cfr. Brev. Rom. in festo SS. Nom. Iesu; die III infra octavam Concept. immac. B. M. V.; in octava Assumpt. B. M. V.; in festo septem Dolor. B. M. V.; in festo sacrat. Rosarii B. M. V.; in festo S. Iosephi Sp. B. M. V.; in festo S. Gabrielis Arch.

(12) Cfr. FÉNELON, Panégyrique de St. Bernard.

(13) In Cantica, serm. LXXXIII, 1; MIGNE, PL, CLXXXIII, 1181-C, D.

(14) Ibid., 3; MIGNE, PL, CLXXXIII, 1182-C, D.

(15) Ibid., 4; MIGNE, PL, CLXXXIII, 1183-B.

(16) Cfr. I Cor., VI,

(17) In Cantica, serm. LXXXIII, 6; MIGNE, PL, CLXXXIII, 1184-C.

(18) I IOAN., IV, 8.

(19) De diligendo Deo, c. I; MIGNE, PL, CLXXXII, 974-A.

(20) In Cantica, serm. LXXXV, 8; MIGNE, PL, CLXXXIII, 1191-D.

(21) De diligendo Deo, e. X, 28; MIGNE, PL, CLXXXII, 991-A.

(22) In Ps. CLXXXX, serm. XVII, 4; MIGNE, PL, CLXXXSII, 252-C.

(23) In Cantica, serm. XXIII, 10; MIGNE, PL, CLXXXIII, 893-A, B.

(24) Coloss., III, 3.

(25) In Cantica, serm. LII, 3; MIGNE, PL, CLXXXIII, 1031-A.

(26) De Consid. l. c. 7; MIGNE, CLXXXII, PL, 737-A, B.

(27) De imit. Ch., I, 20, 5.

(28) In Cantica, serm. XLI, 6; MIGNE, PL, CLXXXIII, 987-B.

(29) De Adventu D., serm. III, 5; MIGNE, PL, CLXXXIII, 45-D.

(30) Epist. 20 (ad Card. Haimericum); MIGNE, PL, CLXXXII, 123-B.

(31) Epist. 221, 3; MIGNE. PL, CLXXXII, 386-D, 387-A.

(32) Epist. 147, 1; MIGNE, PL, CLXXXII, 304-C, 305-A.

(33) De Consid., Prolog.; MIGNE, PL, CLXXXII, 727-A, 728-A, B.

(34) Ibid., II, c. 8; MIGNE, PL, CLXXXII, 751-C, D.

(35) Ibid. III, c. 1; MIGNE, PL, CLXXXII, 757-B.

(36) Epist. 192; MrGNE, PL, CLXXXII, 358-D, 359-A.

(37) De error. Abaelardi, I, 2; MIGNE, PL, CLXXXII, 1056-A.

(38) Epist. 188; MIGNE, PL, CLXXXII, 353-A, B.

(39) De error, Abaelardi, Praef.; MIGNE, PL, CLXXXII. 1053, 1054-D.

(40) De moribus et off. Episc., seu Epist. 42, 5, 17; MIGNE, PL, CLXXXII, 821-A.

(41) Ibid.

(42) Vita Prima, II, 25; MIGNE, PL, CLXXXV, 283-B.

(43) Epist. 37; MIGNE, PL, CLXXXII, 143-B.

(44) Epist. 215; MIGNE, PL, CLXXXII, 379-B.

(45) Vita Prima, V. 12; MIGNE, PL, CLXXXV, 358-D.

(46) In Cantica, serm. LXXI, 5; MIGNE, PL, CLXXXIII, 1123-D.

(47) In Cantica, serm. XV, 6; MIGNE, PL, CLXXXIII, 846-D, 847-A, B.

(48) In vigil. Nat. Domini, serm. III, 10; MIGNE, PL, CLXXXIII, 100-A.

(49) Serm. in Nat. Mariae, 7; MIGNE, PL, CLXXXIII, 441-B.

(50) Hom. II super « Missus est », 17; MIGNE, PL, CLXXXIII, 70-B, C, D, 71-A.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana