Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

AD APOSTOLORUM PRINCIPIS*

AD VENERABILES FRATRES AC DILECTOS FILIOS ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS CETERUMQUE
CLERUM AC POPULUM SINARUM, PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :HORTAMENTA AC NORMAE
IMPERTIUNTUR IN PRAESENTIBUS RERUM ANGUSTIIS.

 

VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Ad Apostolorum principis sepulchrum, in Vaticanae Basilicae maiestate, proximus Decessor Noster imm. mem. Pius XI, duobus et triginta abhinc annis, ut probe notis, « Sinensis Episcopatus flores... et germina novella » (A. A. S. XVIII [1926], pag. 432) rite consecravit et ad sacerdotii plenitudinem evexit; eoque sollemni horae momento paterno ex animo haec edidit verba: « Venistis quidem, Venerabiles Fratres, videre Petrum, immo etiam ab eo pedum accepistis, quo ad apostolica obeunda itinera ad ovesque congregandas uteremini. Petrus autem est vos peramanter amplexus, qui evangelicae veritatis apud cives vestros proferendae spem facitis non exiguam » (ibid.).

Huius alloquii recordatio Nostrum hodie animum, subit, Venerabiles Fratres et dilecti filii; hodie dicimus, cum Catholica Ecclesia in patria vestra afflictis utitur condicionibus. Magni illius Decessoris Nostri spes certe haud irrita fuit, neque incassum cecidit; quandoquidem nova Sacrorum Pastorum et Evangelii praeconum agmina primo illi Episcoporum manipulo adiuncta sunt, quos Petrus, in Successore suo vivens, ad lectissimos illos Dei greges pascendos miserat; novaque religionis opera et incepta, quamvis non paucae obstarent difficultates, apud vos floruere. Nos autem, cum subinde non sine magno gaudio ecclesiasticam hierarchiam in Sinis constituimus, spem illam participavimus et adauximus, atque ampliora vidimus aperiri itinera divino Iesu Christi Regno propagando.

Sed, pro dolor, paucos post annos, procellosis nubibus coelum obscuratum est; vestrisque christianorum communitatibus, quorum nonnullae iam antiquitus florebant, tristia inciderunt tempora dolorumque piena. Missionales, in quibus erant Archiepiscopi et Episcopi multi apostolico studio praestantes, itemque Internuntium Nostrum vidimus e Sinarum terra abire coactos; sacros Antistites, sacerdotes, religiosos religiosasque sodales et christifideles multos vel in custodiae loca detrusos, vel rerum angustiis omneque genus aerumnis affectos.

Tum facere non potuimus quin, moerentem vocem attollentes Nostram, iniustam insectationem reprobaremus, Encyclica die XVIII mensis ianuarii, anno MCMLII data Epistula, cui a verbis Cupimus imprimis (A. A. S. XLIV [1952], pag. 153 sq.) initium est; qua quidem Epistula, pro ventate Nostrique officii conscientia monuimus Ecclesiam Catholicam a nullo terrarum orbis populo extraneam esse considerandam, nedum adversus quemquam hostilem; quin immo eam, materna tantum sollicitudine permotam, gentes omnes pari caritate amplecti, ac terrena non petere, sed ad caelestia assequenda civium omnium animos pro viribus adducere. Animadvertebamus praeterea Missionales nullius peculiaris nationis res gerere, sed, cum ex universis terrarum orbis partibus proficiscantur, et una divinaque caritate copulentur, nihil aliud exoptare et quaerere, nisi Dei Regni fines propagare; quamobrem patet eorum operam non supervacaneam esse, non noxiam, sed beneficam et necessariam, cum sollerti Sinensium clero adiutricem praestet opem in christiani apostolatus campo.

Ac duos circiter post annos, hoc est die VII mensis octobris, anno mcmLiv, alia ad vos missa Encyclica Epistula, quae a verbis incipit Ad Sinarum gentem (A. A. S. XLVII [1955] , pag. 5 sq.). ut incusationes refelleremus Sinensibus catholicis illatas, aperte pronuntiavimus christianos nullis prorsus cedere neque cedere posse in veri nominis fidelitate caritateque erga terrenam patriam. Et quandoquidem apud vos fallax propagabatur doctrina, quae a « Tribus Autonomiis » appellatur, Nos, pro universali quo divinitus fungimur magisterio, monuimus eandem doctrinam, prout ab eius fautoribus intellegitur, sive ad theoricam si: tificationem quod attinet, sive ad consectaria, quae inde oriuntur, a nullo catholico probari posse, cum a necessaria unitate Ecclesiae avertat animos.

In praesens autem animadvertendum Nobis est Ecclesiam apud vos his elapsis annis ad deteriores etiam condiciones adductam esse. Utique vobis — idque Nobis inter tot tantaque tristia magnum solacium affert — in diuturnis insectationibus, quibus affecti estis, fides intrepida non defuit, neque caritas flagrantissima erga Divinum Redemptorem eiusque Ecclesiam remisit; quam quidem intrepidam fidem et flagrantissimam caritatem paene innumeris modis testati estis, quorum si parva tantum pars innotuit hominibus, omnium tamen praemium aliquando a Deo accipietis aeternum.

Verumtamen Nostri officii esse ducimus aperte declarare, summa cum trepidi animi aegritudine, res in peius apud vos insidioso molimine adhuc declinare, ita ut videatur falsa illa et a Nobis reprobata doctrina ad extremos iam exitus extremaque detrimenta adduci.

Etenim, callida sane agendi ratione, consociatio quaedam apud vos constituta est, cui a caritate erga patriam nomen inditum est et ad quam participandam catholici omni nisu compelluntur.

Huius vero consociationis est — quod pluries enuntiatum est — clerum et christifideles patriae religionisque amore eo consilio coniungere, ut patriam caritatem propagent, ut pacem inter populos provehant itemque ut iam invectum apud vos socialismi ordinem comprobent atque instruendum dilatandumque curent, utque rei publicae moderatores adiuvent in politica et religiosa libertate, quam vocant, data opera, tuenda. Attamen liquido patet consociationem eiusmodi, generalibus hisce de pace patriaque tutanda effatis, quae simplices homines in errorem inducere possunt, ad praestituta quaedam ac detrimentosa consilia in usum deducenda contendere.

Etenim, specie patriae caritatis, quae reapse fallax demonstratur, huius generis consociatio eo potissimum spectat ut catholici gradatim « materialismi » athei commenta amplectantur, quibus Deus ipse renuitur, religionisque principia respuuntur.

Specie tuendae pacis eadem consociatio falsas suspiciones criminationesque recipit et propagat, quibus e cleri ordine multi, ac venerandi etiam Antistites et ipsa Apostolica Sedes incusantur, quasi insana proposita dominandi in res terrenas admittant ac foveant, quasi acquiescenti vel volenti animo dent operam ad quaestum f aciendum ex populo, quasi denique adversus Sinensium nationem oh praeiudicatas opiniones hostiliter se gerant.

Dum asseverant necessarium esse in religionis rebus libertatem omnimodis vigere, idque faciliores reddere mutuas inter ecclesiasticam et civilem potestatem rationes, revera tamen haec consociatio eo omnino spectat ut, sacris Ecclesiae iuribus posthabitis et neglectis, Ecclesia ipsa civilibus auctoritatibus subiugetur prorsus. Quam ad rem sodales omnes excitantur ut iniusta illa praescripta comprobent quibus Missionales eiciuntur extorres, et quibus Episcopi, sacerdotes, religiosi viri, sacrae virgines et christifideles non pauci detruduntur in carceres; itemque rationibus illis consentiant quibus tot legitimorum Pastorum iurisdictio pertinaciter praepeditur ; utque praeterea improbanda principia defendant, quae Ecclesiae unitati, catholicitati, et hierarchicae constitutioni omnino repugnant ; eaque incepta admittant, quibus cleri et christifidelium oboedientia, legitimis Antistitibus debita, subvertatur, atque catholicorum communitates ab Apostolica Sede disiungantur.

Quo autem expeditius haec nefasta principia propagentur omniumque inculcentur mentibus, haec consociatio, quae, ut diximus, patriae caritatis gloriatur nomine, variis opibus utitur, vi etiam et oppressione adhibita : hoc est scriptis prelo editis quam plurimis et quam loquacissimis; coetibus et congressibus, quos incitamentis, minis, atque fallaciis ii etiam participare coguntur, qui nolunt; et in quibus, si quis animosus veritatem tueri enititur, eius vox facile superatur et evincitur ; eique in f amiae nota nota inuritur utpote patriae novaeque societatis hosti.

Praeterea illa institutionis curricula memoranda sunt, quibus hanc fallacem doctrinam discipuli imbibere et amplecti coguntur ; et ad quae sacerdotes, religiosi religiosaeque sodales, sacri seminarii alumni, et cuiusvis ordinis, cuiusvis aetatis christifideles adeunda astringuntur ; in iisque paene infinitis continuisque praelectionibus ac disceptationibus, per hebdomades et per menses habitis, mentis voluntatisque vires ita debilitantur et attonantur, ut psychica quadam vi assensus talis, qui fere nihil iam humani habeat, arripiatur, non autem, ut addecet, libere postuletur. Huc accedunt illae agendi rationes, quibus modis omnibus, privatim, palam, per insidiam, per dolum gravemque metum animi perturbantur ; coactae « confessiones », quae dicuntur; custodiae loca, in quibus cives ad « novam educationem » amplectendam compelluntur; ac « popularia tribunalia » illa, ad quae iudicandi venerabiles etiam Episcopi ignominiose trahuntur.

Contra has agendi rationes, quae praecipua humanae personae iura violant, et sacram filiorum Dei libertatem proculcant, omnes ex quavis terrarum orbis parte christifideles, immo cordati omnes cohorrescentes facere non possunt quin una Nobiscum vocem attollant, qua laesam civium conscientiam deplorando conquerantur.

Et quandoquidem patriae caritatis nomine haec facinora perpetrantur, Nobis officium esse ducimus iterum in mentem revocare omnium, Ecclesiam ipsam doctrina sua catholicos adhortari et commonere, ut nationem cuiusque propriam sincero vehementique amore diligant, ut eos, qui publica auctoritate praesunt, salvo iure divino naturali et positivo, observent, utque adiutricem actuosamque operam praestent, qua incepta omnia provehantur, quibus patria communitas pacifice ordinateque prosperitatem cotidie auctiorem et vera suscipere incrementa queat. Numquam destitit Ecclesia suorum filiorum mentibus illud effatum inculcare, quod Divinus Redemptor edidit : « Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo » (Luc. 20, 25); effatum dicimus, quod id ponit praeiudicatum et certum christianae religionis praecepta numquam veris patriae utilitatibus et commodis repugnare, numquam obstare posse.

Verumtamen asseverare etiam necesse est, si christiani ex officii conscientia debent Caesari, humanis nempe auctoritatibus, id reddere, quod ad easdem spectet, Caesarem quoque — hoc est eos qui publicae rei praesunt — obtemperationem civibus iubere non posse in iis rebus, quae ad Deum, non ad ipsos pertineant atque adeo non posse oboedientiam exigere, cum de usurpandis Dei iuribus agatur, vel cum christifideles a suis religionis officiis discrepare cogantur, et ab unitate Ecclesiae eiusque legitima hierarchia desciscere. Tum procul dubio singuli christiani serena fronte et firmissima voluntate ea verba repetant, quae Petrus ceterique Apostoli primis Ecclesiae insectatoribus responderunt : « Oboedire oportet Deo magis quam hominibus » (Act. 5, 29).

Inflato quodam dicendi genere ii, qui consociationem istam fovent ac provehunt, quae patriae caritatis nomen quasi sibi proprium usurpat, de pace iterum iterumque loquuntur, et catholicos vehementer admonent ut ad eam omni ope statuendam allaborent. Quae verba specie quidem optima sunt et iustissima : quis enim magis dilaudetur quam is, qui paci instaurandae et stabiliendae iter paret? Pax tamen — quod probe nostris Venerabiles Fratres et dilecti filii — non verbis tantum innititur, non evanidis, quas temporum opportunitas suadeat, formulis utitur, a quibus incepta et gesta discordent, quae non ipsius pacis sensibus rationibusque conformentur, sed odio potius, discordia, simultateque animorum. Pax veri nominis iustitiae et caritatis principiis animetur oportet, quae Ille docuit « Princeps pacis » (Is. 9, 6), qui hoc titulo quasi regali insigni se ornavit; pax veri nominis ílla est, quam Ecclesia instaurandam exoptat, stabilem nempe, iustam, aequam, rectoque ordine compositam, quae cives, domesticos convictus ac populos — sartis tectisque uniuscuiusque imprimisque Supremi Numinis iuribus — mutui fraternique amoris et adiutricis operae vinculis coniungat omnes.

Hanc gentium omnium concordem convictionem pacifico prospiciens et exspectans animo, Ecclesia expetit, ut singulae nationes eum obtineant dignitatis gradum, qui eas addecet. Ecclesia enim, quae numquam non amicam intendit mentem in eventus casusque patriae vestrae, iam olim, per proximum Nostrum fel. rec. Decessorem locuta, exoptavit, ut « plane agnoscerentur desideria legitima et iura populi istius, numero maximi omnium, cuius humanus civilisque cultus ab antiquissima repetitur aetate, qui praeteritis saeculis, amplificatis rebus suis, interdum magnopere floruit, et quem futuris etiam temporibus plurimum valiturum esse conici licet, dummodo iustitiam et honestum persequatur » (cfr. nuntium a Pio XI Pont. Max. ad Delegatum Apostolicum in Sinis die i mensis augusti 1928 datum; A. A. S. XX [1928], pag. 245).

Contra, quemadmodum radiophonii ope et per typis edita scripta allatum est, non desunt ac quidem, pro dolor, etiam inter sacrorum administros, qui suspicionem in Sedem Apostolicam conferre audeant, eamque insimulare, quod patriae vestrae sit malevola.

Hoc sibi falso et iniuriose statuentes, non verentur imprimis auctoritatem supremi Ecclesiae Magisterii ad suum arbitrium intra artiores coercere fines, nonnullas quaestiones esse dictitantes, velut eas, quae in re sociali et oeconomica versentur, in quibus catholicis liceat doctrinas normasque ab hac Apostolica Sede impertitas praetermittere. Quae opinio — re vera supervacaneum esse videtur id confirmare — omnino falsa est plenaque erroris, quia, ut aliquot ante annos ad lectissimum Venerabilium Fratrum Episcoporum coetum diximus, « Ecclesiae potestas nequaquam "rerum stricte religiosarum", uti loqui solent, finibus continetur, sed tota quoque legis naturalis materia, institutio, interpretatio, applicatio, quatenus moralis earum ratio attenditur, in eius sunt potestate. Observatio enim legis naturae ex Dei ordinatione spectat ad viam, qua homo ad finem suum supra naturam tendere debet. Iam vero Ecclesia est hac in via, ad finem quod attinet supra naturam, hominum dux et custos » (Sermo ad Patrum Cardinalium Collegium et Episcopatum die 2 mensis novembris anno 1954 habitus; cfr. A. A. S. XLVI [1954], pag. 671-672). Quam veritatem sapienter iam explanavit S. Pius X, Decessor Noster, Encyclicis Litteris Singulari quadam, die XXIV mensis septembris anno MDCCCCXII datis, in quibus asseveravit « omnes actiones eius (hominis christiani), quatenus bonae aut malae sunt in genere morum, id est cum iure naturali et divino congruunt aut discrepant, iudicio et iurisdictioni Ecclesiae subesse » (A. A. S. IV [1912], pag. 658).

Praeterea, finibus hisce artis ex arbitrio constitutis enuntiatisque, iidem, cum confiteantur verbis se Romano Pontifici parere velie quod ad veritates credendas et ad normas ecclesiasticas, uti appellant, servandas attineat, eo tamen procedunt audaciae, ut certis ac definitis Apostolicae Sedis praescriptis et ordinationibus oboedire recusent, quae simulata auctoris mente rem politicam spectare iactant, quasi ex occulta quadam coniuratione contra nationem ipsorum profecta.

Huius ab Ecclesia defectionis signum, rem sane gravissimam, quae animum Nostrum ut Patris et universalis fidelium Pastoris maestitia opplet inenarrabili atque ingenti, hoc loco memorare Nos oportet. li enim, qui patriae studiosissimos se ferunt, nonnihil iam temporis impense student in vulgus efferre mentitum ius, quo polleant catholici, sua sponte eligendi Episcopos, huiusmodi electioni praetendentes necessitatem consulendi qua par est cum festinatione bono animarum, ac regimen dioecesium iis credendi pastoribus, qui, utpote communistarum placitis eorumque artis politicae rationi non obsistentes, apud civiles potestates accepti sint.

Quin immo, non paucas huiusmodi electiones contra ius fasque iam habitas esse accepimus ac praeterea, negletto aperto severoque monito, quod Apostolica haec Sedes iis, ad quos pertineret, adhibuisset, episcopalem consecrationem nonnullis viris ecclesiasticis temerario ausu collatam esse.

Cum igitur tam gravia f acinora contra disciplinam et unitatem Ecclesiae committantur, omnes pro officii Nostri conscientia commonere debemus hoc a doctrina et a principiis prorsus discrepare, quibus conformatio Societatis a Iesu Christo Domino Nostro divinitus institutae innititur.

Sacris enim canonibus dilucide et expresse sancitum est, ut ad unam Sedem Apostolicam pertineat iudicare, num quis ad dignitatem et munus Episcopi idoneus sit (Can. 381 § 3), utque Romani Pontificis sit Episcopos libere nominare (Can. 329 § 2). Quodsi, quemadmodum interdum usu venit, aliis personis aut collegiis licet in electionem alicuius candidati episcopalis se aliquo modo interponere, hoc legitime dumtaxat fit, si Apostolica Sedes expressis verbis ac singillatim certis et definitis personis aut collegiis id concesserit, condicionibus rerumque adiunctis planissime constitutis. Hoc posito, efficitur, ut Episcopi nec nominati nec confirmati a Sede Apostolica, immo contra expressas eius ordinationes electi et consecrati, nulla fruantur potestate magisterii et iurisdictionis, cum iurisdictio Episcopis per unum Romanum Pontificem obtingat, quemadmodum in Litteris Encyclicis Mystici Corporis bisce verbis monuimus : « Sacrorum Antistites ... ad propriam cuiusque Dioecesim quod spectat, utpote veri Pastores assignatos sibi greges singuli singulos Christi nomine pascunt ac regunt ; id tamen dum faciunt, non plane sui iuris sunt, sed sub debita Romani Pontificis auctoritate positi, quamvis ordinaria iurisdictionis potestate fruantur, immediate sibi ab eodem Pontifice Summo impertita » (Litt. Enc. Mystici Corporis, diei 20 mensis iunii 1943 ; A. A. S. XXXV [1943] , pag. 211-212 ). Quam doctrinam, datis postea ad vos Litteris Ad Sinarum gentem, iterum memoravimus : « Iurisdictionis potestas, quae Summo Pontifici iure ipso divino directe confertur, Episcopis ex eodem provenit iure, at nonnisi per Petri Successorem, cui quidem non tantum christifideles, sed Episcopi etiam omnes et oboedientiae obsequio et unitatis vinculo constanter subici et adhaerere tenentur » (Ep. Enc. Ad Sinarum Gentem, diei 7 mensis octobris 1954; A. A. S. XLVII [1955], pag. 9).

Actus vero, ad potestatem sacri Ordinis pertinentes, ab huiuscemodi viris ecclesiasticis patrati, etiamsi validi sunt, dummodo valida fuerit consecratio ipsis collata, sunt tamen graviter illiciti, id est flagitiosi et sacrilegi. Quam in rem peropportune cadunt monitoria verba Domini Magistri: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro » (Io. 10, 1); veri quidem pastoris sui oves noscitant vocem, « alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum » (ibid. 10, 5).

Nequaquam Nos latet, eos, qui ita detrectant oboedientiam, ut de iniuste sibi, pro dolor, sumptis muneribus semetipsos purgent, usum in medium proferre, qui prioribus saeculis invaluerit ; attamen non est qui non videat ecclesiasticam disciplinam praecipitem ire, si in qualibet re cuique liceat in usum reducere ordinationes, quae iam non vigeant, cum suprema Ecclesiae auctoritas iamdiu aliud decreverit. Quin etiam, eo quod ad aliam provocant disciplinam, minime de suo agendi modo se excusant, sed argumentum praebent, quo innotescit eos id segui, ut disciplinam, quae nunc viget et cui uni parere debent, consulto defugiant; disciplinam dicimus, quae non solum pro Sinis ac regioni- bus Evangelii lumine recens collustratis, sed pro tota constituta est Ecclesia; quae vi potestatis illius universalis et supremae pascendi, regendi, gubernandi sancita est, quam Dominus Noster Petri Apostoli in munere Successoribus tribuit. Pernota sunt ea, quae Concilium Vaticanum sollemniter definivit : « Apertis innixi sacrarum Litterarum testimoniis, et inhaerentes tum praedecessorum Nostrorum, Romanorum Pontificum, tum Conciliorum generalium disertis perspicuisque decretis, innovamus oecumenici Concilii Fiorentini definitionem, qua credendum ab omnibus Christi fidelibus est, "Sanctam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri, principis Apostolorum et verum Christi vicarium totiusque Ecclesiae caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse" ... Docemus et declaramus, Ecclesiam Romanam, disponente Domino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinere principatum, et hanc Romani Pontificis iurisdictionis potestatem, quae vere episcopalis est, immediatam esse : erga quam cuiuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis veraeque oboedientiae obstringuntur, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; ita ut, custodita cum Romano Pontifice tam communionis quam eiusdem fidei professionis unitate, Ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore. Haec est catholicae veritatis doctrina, a qua deviare salva fide atque salute nemo potest » (Conc. Vat., Sess. IV, cap. 3; Coll. Lac., VII, pag. 484).

Ex iis, quae exposuimus, sequitur, ut nulla prorsus auctoritas, praeter eam, quae Supremi Pastoris propria est, institutionem canonicam alicui Episcopo concessam possit irritam efficere; ut nulla persona nullusve coetus sive sacerdotum sive laicorum, ius sibi queat arrogare Episcopos nominandi; ut nemo consecrationem episcopalem valeat legitime conferre, nisi prius de pontificio mandato constiterit (Can. 953). Itaque, si huiusmodi consecratio contra ius fasque impertitur, quo facinore gravissime petitur ipsa unitas Ecclesiae, statuta est excommunicatio specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata, in quam ipso facto incurrit qui consecrationem ex arbitrio collatam recipit, atque etiam consecrans ipse (cfr. Decretum Supr. S. Congr. S. Officii, diei 9 mensis aprilis 1951; A. A. S. XLIII [1951], pag. 217-2 18).

Quid denique sentiendum de causa a sodalibus consociationis patriae falso amore studentium interserta, quod sibi ita, quemadmodum perhibent, agendum sit propter necessitatem curae animarum prospiciendi iis in dioecesibus, quae praesente Episcopo suo orbatae sint?

Liquet imprimis spirituali commodo christifidelium nequaquam consuli, si leges Ecclesiae violantur ; deinde non agi, uti defendere volunt, de dioecesibus vacantibus, sed saepe de sedibus episcopalibus, quarum legitimi. Praesules aut deturbati sunt, aut in carcere tabescunt, aut variis modis praepediuntur, ne iurisdictionis potestatem libere exerceant; itidem praeterea, in carcerem dati sunt aut expulsi vel quovis modo remoti ii etiam viri ecclesiastici, quos legitimi Pastores e iuris canonici praescripto et e peculiaribus Apostolicae Sedis mandatis designaverant, ut in regendis dioecesibus ipsorum vice fungerentur.

Luctuosum sane quod, dum sacri Pastores, animarum studio praestantes tot sustinent aerumnas, ex eorum doloribus arripiatur occasio ut falsi pastores eorum in locum substituantur, ut hierarchicus Ecclesiae ordo evertatur, atque Romani Pontificis auctoritati seditiose obsistatur.

Atque eo nonnulli progressi sunt arrogantiae, ut culpam rerum tam miserarum tamque lacrimabilium, quae e certo consilio Ecclesiae vexatorum exortae sunt, in ipsam transferant Sedem Apostolicam, cum neminem fugiat hanc, eo quod impediatur quominus libere ac tuta cum Sinarum diocesibus communicet, non potuisse neque etiamnum posse, quotiescumque res postulet, aequa ratione de eligendis candidatis idoneis ad episcopalem dignitatem cognoscere ; quae cognitio omnino necessaria est, sive ad vestram attinet nationem sive ad quamvis aliam gentem.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii! Hactenus vobis ediximus, quanta urgeamur sollicitudine propter errores, quos apud vos quidam inducere contendunt, ac discordias, quae concitantur, ut Patris communis illuminati et confirmati hortamento, intrepidi et intaminati, perstetis in fide, qua omnes coniungimur, qua una adipiscemur salutem.

Nunc autem, erumpentis animi impetum secutis enuntiare Nobis liceat, quam arta quamque singulari vos necessitudine attingamus. Obversantur menti Nostrae cruciatus, quibus sive corpora sive animi vestri divexantur, maxime ii, quos Christi testes fortissimi, tolerant; quorum in numero non desunt non- nulli Venerabiles Fratres Nostri in Episcopatu. Horum omnium aerumnas cotidie Nos Divino Redemptori in ara offerimus, una cum precibus ac doloribus totius Ecclesiae.

Firmi estote eique fidite secundum illud: « Omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis » (I Petr. 5, 7). Ipse angores ac tormenta pervidet vestra; ipse imprimis animi maerorem acceptum habet et lacrimas, quas multi e vobis, tam Pastores quam sacerdotes, religiosi sodales et fideles e laicorum ordine, occulto effundunt, dum nisus aspiciunt eorum, qui coetus christianos vestros subvertere conantur. Hae lacrimae, hae affiictationes, una cum cruciatibus et sanguine Martyrum qui fuerunt et nunc sunt, veluti pretiosa pignora, efficient, ut Ecclesia in patria vestra potentissimo interposito patrocinio Deiparae Virginis Mariae, Sinarum Reginae, tandem aliquando revirescat, ac mitescente saeculo laetiores ei dies illucescant.

Hac spe erecti, cum vobis tum gregibus curae vestrae commissis Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum auspicem ac peculiaris benevolentiae Nostrae testem, peramanter in Domino impertimus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri.

 

PIUS PP.XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XX,
 Ventesimo anno di Pontificato, 2 marzo - 9 ottobre 1958, pp. 489-500
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana