Index   Back Top Print


SOLLEMNI PASCHATIS DIE INTER MISSARUM SOLLEMNIA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

In Basilica Vaticana - Die IX mensis Aprilis, Anno Domini MCML

 

Venerabiles Fratres, dilecti filii,

Dum Divinum Redemptorem, de triumphata morte resurgentem, venerabundi hodie commemoramus, illa menti Nostrae succurrit summae sapientiae plena Apostoli gentium sententia, de Christo scribentis: « Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram » (Rom. 4, 25). Is nempe suis cruciatibus libenter susceptis ac profuso ad mortem usque sanguine pretiosissimo peccata nostra expiavit, nosque a daemonis servitute redemptos in libertatem restituit filiorum Dei.

Cum autem a sepulcro victor ascendit, non modo Apostolorum ac nostram fidem aluit et confirmavit, non modo exemplo suo ad Caelum una secum, nos contendere invitavit, ac glorioso refulgens corpore aliquid nobis ostendit sempiternae assequendae beatitatis, sed plena etiam effudit divina charismata sua, ac constitutae ab se Ecclesiae dedit ut omnes homines, qui traditis praeceptis volentes obtemperarent, superna gratia enutriret et ad novitatem vitae reduceret. Quamobrem, ut acute lucideque Doctor Angelicus animadvertit, « quantum . . . ad efficientiam, quae est per virtutem divinam, tam passio Christi, quam resurrectio est causa iustificationis . . . sed quantum ad exemplaritatem, proprie passio et mors Christi est causa remissionis culpae, per quam morimur peccato; resurrectio autem Christi est causa novitatis vitae, quae est per gratiam, sive iustitiam » (S. Th. 3, q. 56, a. 2, ad quartum).

Nos igitur omnes, qui per elapsos dies, ac praesertim per sacram hebdomadam, Iesu Christi dolores angoresque pio recolentes animo ad eluendas animi labes et ad nostra abolenda peccata peculiari modo excitabamur — quae quidem causa fuere divinae Redemptionis — hodie, in hac superna Paschatis luce effusaque laetitia, ad illam vocamur redintegrationem renovationemque vitae, ad quam ipsa celebrata mysteria suavissime nos alliciunt. Mysticum Iesu Christi corpus sumus; quo igitur processit gloria Capitis, eo spes vocatur et corporis. « Quomodo Christus resurrexit a mortuis..., ita et nos in novitate spiritus ambulemus » (Rom. 6, 4). Ac quemadmodum « Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur » (Rom. 6, 9), ita nos exemplo eius permoti eiusque gratia aliti, non modo deponamus « veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris » (Eph. 4, 22), sed etiam « renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » (Ibid. 23, 24).

Haec pulcherrimae Apostoli gentium sententiae hortationesque paschalibus hisce Anni Sacri sollemnibus peculiarissimo modo opportuna videntur, dum universi terrarum orbis christiani — spiritualibus reseratis Ecclesiae thesauris — non solum ad sua expianda peccata, non tantum ad perfectioris vitae formam revocantur, sed ad efficiendum etiam pro viribus ut ceteri omnes, ablutis culparum labibus ac depositis erroribus praeiudicatisque opinionibus, ad Eum volentes libentesque accedant, qui unus via est, veritas et vita (cfr. Io. 14, 6). Animadvertant omnes serenam esse non posse tranquillitatem animis, non populis, non gentibus, nisi omnia recto illo ordine componantur, qui ex evangelicis praeceptis oritur, divinaque gratia confirmatur ac refovetur.

Quod Christus Apostolis ait, meditentur : « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis » (Io. 14, 27).

Quot crimina, quot discordiae, quot caedes ac bella — ut summa cum tristitia experiundo novimus — ex eo profecta sunt, quod homines rectum illud dereliquerunt iter, quod Divinus Redemptor suae lucis fulgore ostendit suoque profuso sanguine sacravit. Ad illud igitur est privatim, publice regrediendum. Atque intenta considerandum est mente solidam non posse pacem Civitates moderari, nisi primus civium animos temperet ac dirigat. Oportet igitur turbidos pravosque appetitus fortiter cohibere, illosque obedientes facere rationi, rationem autem Deo divinaeque legi. Hac de re optime quidem, quamvis ethnicus, nos docet summus Romanus orator : « His... perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam furias immittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere » (Cic. Tusc. III, c. 11). Horum autem « malorum in una virtute posita sanatio est » (Ibid. IV, c. 15). Vigeat igitur in animis, efflorescat in domestico convictu, triumphet in civili societate christiana virtus, ex qua solummodo sperare licet illam morum renovationem ac rectam ordinatamque rerum publicarum instaurationem, quae in bonorum omnium est votis. Christus, ut probe nostis, non tantum — quod philosophi faciunt — virtutem nos docet, sed ad eam etiam operose adipiscendam suo exemplo nos admonet, superna gratia sua voluntatem nostram roborando excitat, ac caelestis felicitatis proposito praemio, nos allicit ac permovet. Si eum omnes sequantur, interna illa serenitate frui possunt, quae gaudii perfectio est (S. Thom. S. Th. 1-2ae, q. 70, a. 3), etiamsi debeant angustias, insectationes, hominumque iniustitiam tolerare; nam, iisdem illud continget, quod Apostolis quondam evenit, qui « ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati » (Act. 5, 41).

Ac praeterea, si reapse omnes hac interna veri nominis pace potiantur, quae divina lege innititur divinaque gratia alitur, tum procul dubio illa etiam, quae est « ordinata concordia » (S. Aug. De Civ. Dei 1. XIX, c. 13) — restinctis odiis, sedatis cupidinibus, ac meliore divitiarum distributione ex iustitiae caritatisque rationibus peracta — civium ordinibus, populis ac gentibus feliciter oriri potest.

Id Nos a Divino Redemptore, quem hodie e devicta morte resurgentem recolimus, supplicibus imploramus precibus, dum vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, pulcherrima illa Apostoli gentium repetimus verba, huic sollemni diei apprime consona : « Gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum » (2 Cor. 13, 11). Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
  Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 21 - 23
  Tipografia Poliglotta Vaticana

  A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 5 - 6, pp. 279 - 282.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana