Index   Back Top Print


IN SOLEMNI CANONIZATIONE

BEATARUM VIRGINUM BARTHOLOMAEAE MARIAE CAPITANIO
ET CATHARINAE VINCENTIAE GEROSA IN BASILICA VATICANA HABITA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XVIII mensis Maii, Anno Domini MCML

 

[...] Tum Sanctissimus ex Cathedra sollemniter sic pronunciavit:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, Matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio; Beatam Bartholomaeani Capitanio et Beatam Vincentiam Gerosa, Sanctas esse decernimus et definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illarum memoriam quolibet anno die earum natali, Bartholomaeae nempe die XXVII Iulii, et Vincentiae XXVIII Iunii inter Sanctas Virgines non Martyres pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Venerabiles Fratres, dilecti filii,

Hoc in terrestri exsilio nihil profecto pulchrius, nihil amabilius, quam candidus virginitatis nitor, quo vultus, oculi, animi radiantur; et quo cernentes omnes suavi quodam modo ad caelestia excitantur ac diriguntur. Quodsi huic intaminatae integritatis fulgori divinae caritatis flamma coniungitur, tum aliquid habetur, quod hominum mentes vehementius commovet, voluntates impensius trahit, atque ad praeclara illa patranda facinora impellit, quae christiana solummodo virtus efficere potest. Hoc in sacris illis caelitibus admirari licet, quibus Nos hodie, summo cum gaudio, hac in excelsa rerum maiestate, sanctitudinis honores tribuendos decrevimus.

Bartholomaea Maria Capitanio ingenium sortita est perspicax, vivax ac vehemens; at illud inde a teneris unguiculis ita edomuit, temperavit, inflexit, ut superna iuvante gratia, quam enixis efflagitabat precibus, ad Caelum unice dirigeret, ad christianam assequendam perfectionem et ad divinae omnibus in rebus obtemperandum voluntati.

In domestico convictu quasi angelus apparuit; ac patrem suum e caupone lusionisque illecebris, quibus immodice delectabatur, ad christianam parsimoniam probitatemque suavi quadam alloquendi agendique ratione reduxit. In oppidulo suo, ac deinceps in Claralium coenobio, ubi instituenda educandaque aliquot vixit annos, praeclaro omnibus exemplo fuit. Itaque virtutibus exornata, ac praesertim virginali castimonia, flagrantissimae pietatis studio atque impensa erga Deum, erga proximos caritate, divino quodam afflatu ad id se vocatam sensit, ut non modo suae ipsius saluti divina ope consuleret, sed ceterorum etiam, quantum poterat, consilio et opera prospiceret. Quamobrem de sacrarum virginum Instituto condendo cogitare coepit, cuius esset puellarum recte suscipere educationem, aegrotorum in valetudinariis animi corporisque curare infirmitates, senibus egentibus praebere refugium, derelictis largiri hospitium, omnes denique miseros atque afflictos pro facultate mulcere ac relevare.

At quomodo poterat haec simplex puella, fere omni humana ope destituta, tam magnum, tam arduum propositum ad felicem deducere exitum? Nihil prorsus se valere profitebatur; illam tamen Apostoli gentium sententiam sibi tribuere poterat: « Omnia possum in eo, qui me confortat » (Phil. 4, 13): nam ipsa non propriis viribus, non suae ipsius voluntati, sed Deo unice confidebat, eiusque caelesti auxilio. Quid autem est, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, quod invicta fides aggredi, quod christiana caritas assequi, Numine iuvante, nequeat? Nihil omnino, ut universa catholicae religionis historia edocet, ac miranda sanctorum virorum sanctarumque mulierum vita admonet.

Itaque Bartholomaea Capitanio, conscientiae suae moderatore suadente ac divina aspirante gratia, paucis cum puellis ac felicibus cum auspiciis, Instituti sui fundamenta iecit. At erat divinitus provisum ut, florescente adhuc aetate, quasi candidum lilium a divino suo Sponso excideretur, atque ad praemium vocaretur sempiternae potiundae beatitatis.

Hoc in rerum discrimine visum est Institutum ab ea conditum, quod ut tenuis arbuscula nondum radices egerat, morti esse destinatum; attamen non humani, sed divini consilii res erat, atque adeo interire non poterat. Altera virgo exstitit, non minoribus animi dotibus donata, ac praesertim innocentiae nitore, christiana simplicitate, integerrima fide, invicta fortitudine incensaque caritate. Catharina Vincentia Gerosa, postquam summo cum maerore desideratissimam comitem suam ac laboris sociam e vivis ereptam profusis lacrimis deflevit, ad Eucharistica tabernacula se contulit, ibique caelesti Sponso, quem vehementer adamabat, animum suum incertum, trepidum, anxium aperuit; ab eoque lumen, consilium, solacium, vires supplicibus impetravit precibus.

Se nihil posse noverat ; sed noverat etiam se omnia posse illius virtute suffultam, qui « infirma mundi elegit..., ut confundat fortia » (1 Cor. 1, 27). Mente igitur divinitus collustrata, voluntateque superno confirmata robore, postquam ab animi sui moderatore audivit se esse ad tantum opus destinatam, inceptum alacriter exsequendum moderandumque suscepit. Ac quotiescum que cernebat se imparem esse, suasque sentiebat imminui ac deficere vires, iterum iterumque divinum Sponsum suum deprecatura adibat, atque ad immaculatae eius Genetricis aram acclinis et supplex longissimas ac suavissimas traducebat horas. Inde profecto vim illam hauriebat supernam, quae difficultates omnes exsuperat, quae omnia vincit, quae animo, etsi adversis turbulentisque rebus iactato, dat requietem et pacem. Itaque, divino opitulante Numine, ea moderatrice factum est, ut parvula illa arbor, quam irrigandam ac sustentandam suscepeat, excelsa ac ramosa succresceret, atque uberes ederet fructus saluberrimos.

Respiciat ipsa de Caelo, — una cum prima sui laboris socia, quam quidem pro sui animi demissione matrem nuncupare solebat — respiciant ambae benignae, novo hodie fulgore insignitae, ab se conditam religiosam sodalitatem; a Deoque validissimo suo patrocinio impetrent, ut filiae omnes quibus idem evangelicae perfectionis institutum quasi sacra hereditate reliquerunt, utriusque praeclara exempla libentes volentesque imitentur; idque etiam efficiant pro viribus, ut quotquot suae institutionis suisque curis concrediti sunt, eadem sanctissima vestigia alacriter actuoseque sequantur. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
  Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 69 - 71
  Tipografia Poliglotta Vaticana

  A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 5 - 6, pp. 417 - 421.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana