Index   Back Top Print


IN SOLEMNI CANONIZATIONE

BEATI VINCENTII MARIAE STRAMBI, EPISCOPI,
IN VATICANA BASILICA HABITA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XI mensis Iunii, Anno Domini MCML

 

[: . . ] Tum Beatissimus Pater, in Cathedra sedens, sic sollemniter pronunciavit:

Ad honorem Sanctae et Individuae Triiiitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio ; Beatum Vincentium Mariam Strambi, Confessorem Pontificem, Sanctum esse decernimus et definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illius memoriam quolibet anno die eius natali, nempe Kalendis Januariis, pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Venerabiles Fratres, dilecti filii,

Episcopus, « si . . . praeceptis obediens erit, id est, si doctrinae opportunitate et veritate infirma confirmet, disrupta con solidet, depravata convertat, et verbum vitae in aeternitatis cibum alendae familiae dispendat atque haec agens hisque immorans deprehendatur, gloriam a Domino tamquam dispensator fidelis et villicus utilis consequetur : id est in Dei gloria collocabitur, quia nihil sit ultra, quod melius erit » (S. Hilar. Pict. Comm. in Matth. cap. 27; Migne, PL. 10, 1058-1059). Haec S. Hilarii Pictaviensis sententia menti obversatur Nostrae, dum cupimus meritissimis celebrare laudibus sacrorum Antistitem Vincentium M. Strambi, cui quidem Nobis licuit, Divino adspirante Numine, sanctorum caelitum decernere honores. Is enim quae hisce verbis declarantur ac commendantur pastoralis muneris normae, eas ad extremum usque vitae halitum sollerti cura impensoque studio ad rem feliciter deducere enisus est.

Hoc procul dubio idcirco peragere potuit, quod, cum episcopalem suscepit dignitatem, iam ad sanctitatis fastigium pervenerat; atque adeo rebus omnibus perfectione illa operabatur, quae ex divina gratia oritur, cui generosa respondeat voluntas. Huius autem sanctitatis auspicia, qua tam uberes potuit pastoralis sollertiae fructus edere, ac tam acerrimas rerum asperitates sereno fidentique animo superare, inde a novella eius aetate luculentissime enituere. Siquidem iam a puero inter aequales suos candida praestitit honestate morum innocentisque vitae munditia ; cumque superno quodam instinctu ad sacra capessenda munia se vocatum sensisset, et in Montis Falisci seminarium adscitus esset, animum suum, divina favente gratia, tam impense actuoseque exornare contendit, ut non modo sodalibus, sed moderatoribus etiam suis admirationi exemploque esset.

Aliquot tamen post annos maioris usque perfectionis studio permotus, humillime petiit ut in Congregationem a Passione D. N. Iesu Christi cooptaretur. Qua quidem in religiosa Sodalitate ad excelsae illius sanctimoniae verticem, quam in ipso legifero Patre ac Conditore Paulo a Cruce admirabundus cognoverat, citatiore cotidie gradu contendere enisus est. Iesu Christi cruci fixi imaginem incensa caritate venerari, eiusque dolores angoresque non sine lacrimarum imbre recolere sollemne habebat; quibus quidem in meditationibus tam ardenti impellebatur amore, ut non raro carnem suam innocentissimam ciliciis ac flagellis cruentaret, vehementerque cuperet se veluti expiationis hostiam pro suis, quae deflebat acerrime, ac pro ceterorum etiam admissis offerre.

Cum igitur, valida adhuc aetate, Episcopus Maceratensis et Tolentinus delectus est, iam se dotibus omnibus animique ornamentis praeditum exhibuit tanto obeundo exsequendoque muneri necessariis. Irnprimisque, cum incensissima erga Deum pietate flagraret, ac probe novisset nihil prorsus se posse, nisi supernae opis auxilio fretum, nullum umquam consilium iniit, nullum suscepit inceptum, quin prius e Caelo lumen ac vim precando supplicandoque imploravisset. Atque ita evenit, ut errantes non paucos falsisque opinationibus deceptos ad veritatis integritatem reduceret, ut vitiorum illecebris delenitos ad frugem revocaret bonam, ut clerum rite sancteque institueret ac conformaret, ut gregem denique sibi creditum ab errorum propugnatoribus defenderet, a periculis omne genus diligentissime arceret, et alloquio exemploque suo per salutaria pascua ad christianam compelleret assequendam perfectionem. Vir enim fuit animo plane invicto et apostolico praeditus, terrenarum rerum contemptu, catholicae fidei divinique cultus studio praestans, rerum gerendarum prudentia ceterisque virtutibus prorsus eximius. Et cum per episcopalis suae vitae cursum christiana religio gravibus agitaretur fluctibus ac paene mergi videretur, Dei Ecclesiaeque iura etiam adversus eos, qui infinita propemodum atque absoluta potentia frui videbantur, fortiter vindicavit, nulla esse praedicans solidiora regnorum fundamenta, quam tutelam ecclesiasticae libertatis.

Ob strenuam eiusmodi animi fortitudinem a sua fuit Dioecesi deturbatus ac carissimum suis curis creditum gregem derelinquere coactus est. Verumtamen non sine nutu Illius, qui « deposuit potentes de sede et exaltavit humiles » (Luc. 1, 52) haud multos post annos id contigit, ut qui visus erat in omnem fere Europam dominari, qui ut sacerdotes et episcopi non pauci ac vel ipse Romanus Pontifex suo arbitrio servirent temerario ausu enisus erat, is post tot victorias, post tot triumphos omnino devictus, prostratus et in exsilium missus, a Deo veniam efflagitaret, et a religione sanctissima exulcerato animo suo suprema quaereret solacia.

Eodem tempore, dum Decessor Noster imm. mem. Pius VII hanc almam urbem repetere ovantibus omnibus potuit, Vincentius M. Strambi effusis omnium laetitiis suae sedi restitutus est, atque intermissam operam alacriore usque animo iterum suscipere potuit.

Horum ex rerum eventibus, ut ex innumeris aliis, quos historia « magistra vitae » (Cic. De Orat. 2, 9) refert, patet omnino, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, Ecclesiam Dei oppugnari posse, vinci non posse; nam « portae inferi non praevalebunt adversus eam » (Matth. 16, 18), ac Divinus eius Conditor Apostolis pollicitus est: « Ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi » (Matth. 28, 20). Qui igitur in praesentibus rerum angustiis — quae alicubi graviores etiam videntur quam illae, quas supra memoravimus — incerti, labantes ac trepidi sunt, Iesu Christi promissionibus innixi, suum roborent animum, huiusque sancti caelitis invictam fortitudinem ceterasque virtutes in se referre studeant.

Hoc peculiari modo postulat ab omnibus Sacer, quem indiximus, Annus, ut christiana illa morum renovatio, quam Nos tantopere exoptamus, feliciter haberi queat; hoc catholica postulat Ecclesia, quae si ceteris insignitur dotibus a Divino Redemptore eidem attributis, at sanctitudinis nitore imprimis fulgeat oportet; hoc denique impetret a Deo hic sanctus Antistes, qui novo hodie splendore e supernis sedibus radiatur. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
  Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 107 - 109
  Tipografia Poliglotta Vaticana

  A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 5 - 6, pp. 517 - 521.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana