Index   Back Top Print


IN SOLEMNI CANONIZATIONE

BEATAE MARIAE GORETTI, VIRGINIS ET MARTYRIS,
IN PETRIANO FORO HABITA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XXIV mensis Iunii, Anno Domini MCML

 

[. . . ] Tunc Summus Pontifex, omnibus aperto capite surgentibus, Ipse sedens in Cathedra mitramque gestans, de plenitudine Apostolici Ministerii sollemniter sic pronunciavit:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, ac Nostra : matura deligeratione praehabita, et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum, in Urbe exsistentium, consilio, Beatam Mariam Goretti, Sanctam esse decernimus et definimus ac Sanctorum catalogo adscribimus : statuentes ab Ecclesia Universali illius memoriam quolibet anno die eius natali, sexta nempe iulii, inter Sanctas Virgines et Martyres pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Postridie vero in sollemni Missa Papali, post Evangelium haec fuit 

Venerabiles Fratres, dilecti Filii,

« Virginitas angelicum est vitae genus » (S. Ioan. Damasc., De fide orthod., 1. IV , c. 24 ; Migne, PG. LXXXXIV, 1210) quod christiana religio ad tam excelsum evehit pulchritudinis gradum, ut quid videatur terra maius caeloque dignum; at si martyrii palma ei adicitur, aliquid habetur, quod cum gratiae suavitate ac nitore invictam coniungit fortitudinem; atque intuentes omnes ad egregia, ad strenua illa facinora permovet, quae christiana praecepta iubeant. Haec quidem omnia in virginea puella miramur, Maria Goretti, quam heri Nobis licuit sanctorum caelitum redimire gloria.

Ex aerariae plebis parentibus orta est; qui, ut honesto labore panem succrescenti suboli compararent, oppidulum relinquere suum coacti sunt, et ad Latii oras contendere, ubi excolendis agris frugalissimum victum filiis providerent.

Cum esset autem animi candore praedita, una cum quadam agendi alacritate coniuncto, inde a tenellis annis ita se praebuit, ut non solum morum lenitate eniteret, sed diligenti etiam atque indefessa operositate praestaret, qua quidem matri suae in domesticis factitandis negotiis sedula ac serena assidebat.

Nullis litteris erudita, ab ipsa genetrice sua prima christianae doctrinae rudimenta accepit, quae suae menti inculcare studiosissime conabatur; ac nihil gratius, nihil dulcius habebat, quam sacram aedem, quae longe aberat, quotiescumque poterat, adire; ibique catholicae religionis praecepta ediscere, atque ad Dei et ad Beatae Mariae Virginis aram incensissimas fundere preces. Cum vero tandem ei licuit ad Eucharisticam mensam accedere, ac se caelesti pabulo enutrire, id tam impensa pietate egit, tam flagranti caritate, ut, potius quam puella, angelus in humana carne videretur. Indidem profecto supernam illam vim hausit, qua potuit haud multis post mensibus, cum nondum esset duodecim annos nata, ad mortem usque invicta decertare, ut niveum innocentiae suae lilium intactum, illibatum servaret, atque illud, martyrii cruore purpuratum, divino reddere virginalis suae vitae Auctori.

Acerrimum certamen, ut omnes norunt, inermis haec virgo aggredi debuit; turbida ac caeca procella adversus eam ex improviso erupit, eiusque angelicum candorem maculare ac violare contendit. At cum in gravissimo illo discrimine verteretur, haec poterat verba aurei libelli de imitatione Christi Divino repetere Redemptori: « Si fuero tentata et vexata tribulationibus multis, non timebo mala; dum mecum fuerit gratia tua. Ipsa fortitudo mea; ipsa consilium confert et auxilium. Cunctis hostibus potentior est ...» (De Imit. Ch.l. III, C. 55, v. 19, 20, 21. ). Itaque caelesti gratia suffulta, cui generosa ac fortis respondit voluntas, vitam profudit; virginitatis gloriam non amisit.

In hac humilis puellae vita, quam summis lineamentis adumbravimus, spectaculum cernere licet, Venerabiles Fratres, ac dilecti filii, non modo, ut diximus, Caelo dignum, sed dignum etiam quod nostra haec aetas admirabunda, venerabunda intueatur. Discant patres matresque familias quantopere oporteat filios sibi a Deo datos recte, sancte fortiterque educare, ac catholicae religionis conformare praeceptis; ita quidem ut, cum eorum virtus in discrimen adducta fuerit, divina iuvante gratia habeant, ut invicti, integri, intaminati evadant.

Discat laeta pueritia, discat animosa iuventus non ad volucria atque inania voluptatis gaudia, non ad fascinantium vitiorum oblectamenta misere prolabi — quae serenam innocentiam restinguunt, quae tetricam tristitiam pariunt, quae animi corporisque vires serius ocius debilitant sed potius contendere alacriter, etsi per ardua et aspera, ad christianam illam morum perfectionem, quam quidem strenua voluntate, caelestibus adiuta muneribus, enitendo, allaborando precandoque omnes assequi aliquando possumus.

Discat denique molle saeculum, nimio saepius ad deteriora pronum, iïr hac virginali puella invictam revereri atque imitari fortitudinem. Hoc agreste lilium, suavissimo odore fragrans, has fulgentes martyrii palmas respiciant omnes, ac probe intellegant quantum valeant christiana praecepta ad recte moderandos conformandosque homines, et quantum superna gaudia — quae ex vitae innocentia servata incolumi atque ex virtute laboriose sibi comparata oriuntur — inania exsuperent atque evincant voluptatum delectamenta; quandoquidem Deu unus potest mortalium pacare ac tranquillare animos eorunque infinita explere desideria.

Non omnes profecto ad subeundum martyrium vocamar; ad christianam tamen assequendam virtutem vocamur omne Virtus autem vim postulat, quae, etiamsi angelicae huius puellae fortitudinis verticem non attingit, nihilo secius operat diuturnam, diligentissimam, intermittendam numquam a nobis exquirit ad vitae usque obitum. Quamobrem quasi lentum continuatumque martyrium dici potest, ad quod quidem patrandum haec divina Iesu Christi sententia nos admonet : « Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud » (Matth. 11, 12).

Ad hoc igitur, caelesti gratia innixi contendamus omne, hoc nobis suadeat sancta virgo et martyr Maria Goretti; idque e caelestibus sedibus, ubi sempiterna fruitur beatitate, a Divino Redemptore precando impetret, ut omnes, pro peculiari cuiusque nostra vitae condicione, praeclara vestigia sua libentes, volentes operantesque sequamur. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
  Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 127 - 129
  Tipografia Poliglotta Vaticana

  A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 5 - 6, pp. 579 - 582.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana