Index   Back Top Print


IN SOLLEMNI CANONIZATIONE

BEATORUM CAELITUM ANTONII M.GIANELLI EPISCOPI BOBIENSIS,
FRANCISCI XAVERII M. BIANCHI SACERDOTIS
E CONGREGATIONE CLERICORUM REGULARIUM A S. PAULO
ET IGNATII A LACONI EX ORDINE FRATRUM MINORUM CAPULATORUM
IN BASILICA VATICANA PERACTA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XXI mensis Octobris, Anno Domini MCMLI

 

[...] Tum vero Summus Pontifex, sedens, ex Cathedra Divi Petri sollemniter pronunciavit :

Ad honorem Sanctae et, Individuae Trinitatis ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio; Beatos Confessores Antonium Mariam Gianelli, Franciscum Xaverium Mariam Bianchi et Ignatium a Laconi Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus; statuentes illorum memoriam quolibet anno die eorum natali, Antonium nempe die septima iunii inter Sanctos Pontifices et Confessores, Franciscum die trigesima prima ianuarii et Ignatium die undecima maii inter Sanctos Confessores non Pontifices pia devotione recoli debere. In nomine Patri et et Spiritus Sancti.

Ante Missam haec fuit

Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,

Laetamur admodum quod hodie Nobis licuit ad summos evehere sanctitatis honores tres Beatos Caelites; qui qui dem, etsi ordinis dignitate et muneris perfunctione multum inter se differunt, eadem tamen gloria defutura numquam refulgent.

Iuvat autem heic preclara uniuscuiusque ornamenta animi in sua luce proponere, ut omnes ad eorum vestigiis alacri nisu insistendum suavissime alliciantur.

Antonius Maria Gianelli indolern a natura sortitus bonam ita divinae gratiae muneribus aluit, ita doctrina virtuteque excoluit, ut inde a iuvenili aetate portendere videretur ad quem foret sanctitudinis apicem perventurus, et quam opimos, quam salutares esset editurus fructus. Sacerdotio initiatus, per diuturnum annorum spatium sacrorum alumnos, in spem Ecclesiae succrescentes, qua praeceptor, qua moderator instituendos suscepit, eisdemque plus quam magisterii auctoritate, sanctimoniae exemplo praeluxit. Deinde vero amplissimae paroeciae in Clavarensi urbe praepositus, in animorum salute procuranda totus fuit ; ac pro effusa eius in indigentes, in aerumnosos aegrotantesque caritate communis pater, pro eius autem indefessa strenuaque navitate « homo ferreus » licebatur. Cum ei autem subinde, episcopali dignitate aucto, latior pateret laboris campus, non modo necessaria virtute ac sapientia praeditum se praestitit, sed agendarum etiam rerum prudentia, quam experiundo acquisierat. Adulescentem clerum pietate ac disciplina recte conformare; suos sacerdotes regere, moderari atque ad omne opus bonum salutariter alacriterque excitare; sacras ad populum expeditiones, quae missiones vocantur, vel ipsemet suscipere, vel aliis adiutoribus suis quam creberrime habendas imperare; haec omnia, nec sine uberrimo profectu, sollemne habuit. Im primis autem sibi curae habuit ut omnes in turbolentis illis, quae volvebantur, tempestatibus, suo exemplo permoti Apostolicae huic Sedi adhaererent quam maxime.

Fuit praeterea ab eo condita sacrarum virginum Sodalitas, quibus esset et iuventutem christianis moribus instituere, et aegrotos ac senes in valetudinariis opportunisque hospitiis suavi illa ratione curare, quam evangelica suadet caritas. Cum vero tot laboribus defatigatus ac paene fractus videbatur, iis, qui eum leniter reprenhendissent, dicere solitus erat: sacrum administrum duo tantummodo habere requietis loca, corpori sepulcrum, animo autem beatae aeternitatis sedem.

Haud dissimili caritate ac sacri apostolatus ardore enituit Franciscus Xaverius Maria Bianchi, qui Arpini honestis ac probis parentibus natus, inde a puero suae virginitatis lilium tam diligenter, tam religiose custodivit intactum, ut non refugeret tenue atque innocens corpusculum suum flagellis eo consilio verberare, ut non modo illud redderet rectae rationi divinaeque legi oboediens, sed ut etiam ceterorum culpas insonti suo expiaret cruore.

Evangelicae perfectionis studio ac superno quodam instinctu permotus, nihil magis optabat quam inanibus ac volucribus terrenae huius vitae gaudiis vale dicere, ac se totum divino servitio mancipare, in quo fas est laetitiis perfrui ac perfundi occiduis numquam. Eius votis obstitere parentes; obstitere etiam rerum difficultates non paucae; at ille caelesti collustratus lumine caelestique fretus auxilio, omnia vincere ac superare favente Dei gratia potuit; ac tandem Clericorum Regularium a S. Paulo institutum amplexus, angelicam potius quam humanam coepit peragere vitam. Religiosi huius instituti normis prompto semper, diligenti atque hilari voluntate obtemperare; corporis cupiditates voluptatesque compescere ac refrenare acerrime, ut facilius animus posset ad superna evehi; voluntarias castigationes afflictationesque ultro libenterque suscipere; ac, quod potissimum est, tam arcte cum Deo continenterque coniungi, ut nihil magis cuperet, nihil magis in deliciis haberet, quam longas dulcissimasque ante divina tabernacula flexis genibus traducere horas.

Itaque eius sanctitatis fama tam late patuit, ut non pauci sive ex infima plebe, sive etiam ex iis, qui in amplissima erantdignitate constituti ad eum confugerent, ut suam eidem conscientiam aperirent, ab eoque normas, exempla, incitamenta ad recte vivendum acciperent. Haud mirum igitur est si vir consiliorum » honoris causa vocabatur; haud mirum est si tot potuit, divina aspirante gratia, vel devios ad frugem bonam reducere, vel christianae iam virtutis iter ingressos studiosius usque compellere sapienterque moderari. Quamobrem cum ad humanum pervenit exitum, uberrimam iam collegerat salutaremque messem; eiusque peractae vitae praemium fuit, terrena omnia in immensum exsuperans, superna illa in Caelis beatitudo, qua Deo ipso summo infinitoque bono cuncta per aeva fruitur.

Duobus hisce sanctitatis heroibus tertius adiungitur, Ignatius a Làkoni, qui humili loco natus humilique semper status rerumque condicione usus, ad evangelicae tamen vitae perfectionem citatiore cotidie gradu feliciter contendit.

Sardinia insula ei patria fuit; tuguriolum habitationem praebuit; durus agrorum labor frugalissimum victum. A piissima matre sua, antequam in lucem ederetur, Asisiati Patriarchae, uti fertur, devotus fuit; quod quidem votum ipse, grandiculus factus, ad effectum deducere, superatis difficultatibus non parvis, enisus est. Cum igitur tandem aliquando potuit asperum Franciscalium Capulatorum sagulum sibi induere, tanta laetitia affectus est, ut deinceps hilari semper vultu ab omnibus cerneretur. Supernum hoc gaudium, quasi speculo repercussum lumen, intimam referebat animi requietem, pacem, serenitatem; quae quidem Dei alebantur gratia, cum quo continenter arctissimeque coniungebatur. Labores, etsi graves ac diuturni, ei videbantur leves; oboedientia, suis debita moderatoribus, facilis semper; corporis afflictationes, interdum acerrimae, dulces suaves; omnia denique, quidquid sive gratum, sive adversum occurrebat, tranquilla ea voluntate amplectebatur, quae divinae est voluntati prorsus concredita eaque innixa. Cum ostiatim ad precariam stipem quaeritandam per urbes, per oppida, per villas gradiebatur, eius mens non hac in terra, quam pedibus solummodo attingebat, detinebatur, sed in Caelum erat defixa; cum angelis, sui itineris comitibus, colloquebatur angelus ipse in humana carne.

Eum videre salutari omnibus exemplo erat; eum autem audire, de divinis rebus loquentem, animos tam suaviter, tam vehementer percellebat, ut ad ingrediendum vel insistendum christianae virtutis iter omnes commoverentur. Cum autem ad sacram aram, humi positis genibus, precabatur — quo quidem nihil eidem erat dulcius, nihil iucundius — eius vultus fulgentiore luce radiabatur; atque aliquid spectatoribus proferebat, potius quam mundo, Caelo dignum. Excelsae huius sanctitatis praemium hac etiam in mortali vita assecutus est, cum res prorsus mirandas Dei numine ederet, quaslibet exsuperantes naturae vires. Non paucos, gravi implicitos morbo ad sanitatem revocavit; eosque tam efficienter ad virtutem allexit, ut qui reliquus eis superesset temporis cursus, eum ad Deum converterent ad sempiternamque assequendam beatitatem.

Habetis, Venerabiles Fratres, habetis, dilecti filii, ante mentis oculos positos tres Sanctos Caelites, quos hodie Nobis datum est tam excelsae dignitatis insignibus exornare. Omnes profecto, sive infimi, sive medii, sive superioris sunt ordinis, praeclara in eis exempla cernere possunt, quae studiose actuoseque imitentur. Id faciant, hortamur, divino suffulti auxilio : habebunt hac in terra solacium, quod nemo potest auferre; habebunt in Caelo praemium, felicissimam nempe vitam, quae nescit occasum. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
  Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 309 - 312
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana