Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

 EPISTULA AD REV.MUM D. OSCAR  JOLIET,
PROTONOTARIUM APOSTOLICUM,
PONTIFICII BELGARUM COLLEGII URBANI RECTOREM:
PRIMO EXEUNTE SAECULO AB EODEM COLLEGIO CONDITO.*

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Primo exeunte saeculo, ex quo clericorum Belgarum Collegium in Urbe est feliciter constitutum, temperari quidem non possumus, quin de iucundi eventus faustitate ei libenter gratulemur ac paternam benignitatem, qua idem complectimur, publice palamque confirmemus. Hoc enimvero centum annorum decursu, Nostri ipsi venerati Decessores, a Gregorio XVI, qui Collegium secundis condidit auspiciis, usque ad Pium XI, eiusdem fautorem adiutoremque munificum, praecipueque Leo XIII, qui ad Collegii ipsius primordia, quum Belgica fungeretur Legatione, plurimum contulerat operae, quique Pontifex Maximus propter suam liberalitatem alter Collegii istius conditor est merito appellatus, de sedula frugiferaque eius sollertia deque egregia ibidem alumnorum institutione, plura et luculenta testimonia tradiderunt. Ex hoc profecto pietatis ceterarumque virtutum domicilio, in ipsa beati Petri Sede aptissime collocato, ubi adolescentium advenarum animi, dum sacris litteris doctrinisque copiose exornantur, vivida quoque Romanorum fide spirituque commode instruuntur, itemque indelebili tot hominum heroicorum memoria ac suavi sanctorum martyrum reliquiarum fragrantia aluntur atque inebriantur, non parva manus prodiit strenuorum virorum, qui, sive in umbratili sacerdotum munere, sive in patenti augustoque Episcoporum ministerio, de catholica pariter ac civili communitate cultuque praeclare meruerunt. Debitas igitur tribuimus laudes sacris Belgarum Praesulibus, qui, tanta gratia et favore Collegium Urbanum prosequuti, lectissimos iuvenes, qui in spem Ecclesiae adolescunt, almae Romae instituendos educandosque committunt, tibique ipsi, Dilecte Fili, qui in fingenda probe iuventute, tuis curis concredita, tantum sollertiae studiique ponere consuevisti. Quod si Collegium istud, tot labentibus annis, dignos hominum existimatione edidit fructus, laetam spem facit constanter pares editurum, quin immo, auspice faventeque Deo, etiam atque etiam maiores. Causae sane graves et omnium temporum communes decora virtutum multa et magna in sacerdotibus postulant; verumtamen nostra haec aetas plura quoque et maiora admodum efflagitat. Revera in tanta publicarum domesticarumque rerum perturbatione ac paene subversione, singularem prorsus oportet in sacerdotibus esse virtutis constantiaeque praestantiam, eosque necesse omnino est duplicare operam suam et excellenti sedulitate, studio, pietate exiguam copiam pro viribus compensare. Quod quidem utiliter facere non possunt, nisi animum gerant tenacem propositi, incorruptum, caritate flagrantem, in laboribus pro salute hominum sempiterna suscipiendis promptum semper atque alacrem. Siquidem illi in sacerdotio integre sancteque versabuntur, qui sese in hoc genere ab adolescentia excoluerint, ac tantum in disciplina profecerint, ut ad virtutes in sacris Ordinibus exercendas non tam instituti, quam nati plane videantur. Deum itaque instanti prece exoramus, ut Belgarum Collegium potenti suo praesidio opeque tueatur felicibusque magis magisque in dies fortunet incrementis. Fervidis hisce votis ominibusque Nostris, tibi, Dilecte fili, itemque adiutoribus tuis cunctisque Collegii fautoribus atque universis, qui fuere, alumnis effusa in Domino caritate impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XX mensis Martii, anno MDCCCCXXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
  Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 387-388
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana