Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXCMUM P. D. RICHARDUM IACOBUM CUSHING, ARCHIEPISCOPUM BOSTONIENSI, CUIUS ARCHIDIOECESIS
ABHINC CENTUM ET QUINQUAGINTA ANNOS CONSTITUTA FUIT.*

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Iucundus cognitu ad Nos rumor pervenit, istic, consilio et impulsu, Venerabilis Frater, tuo atque sacro clero et christifidelibus, quibus sollers praees pastor, alacrem impendentibus operam, singularem in modum apparari sollemnia, propterea quod ab Archidioecesis istius ortu mox centum et quinquaginta implebuntur anni.

In Ecclesiae Foederatarum Americae Civitatum fastis dies peculiari nitore fulget, perpetuo vobis grato animo recolendus, scilicet VI Idus Apriles anno MDCCCVIII, quo immortalis recordationis Decessor Noster Pius VII Bostoniensem Dioecesim constituit.

Ob tanti eventus felicitatem, pro paternae caritatis affectu, quo artius usque labente aetate vobiscum devincimur, religiosis celebritatibus vestris cumulum allaturi, nolumus vobis gratulationis et hortatus significationes Nostras deesse. Ante omnia sit Deo gratiarum actio, vox laetitiae et laudis, quia supernae largitatis munere et caelesti adflante Spiritu, quo aspera molliuntur et deserta evangelici honoris floribus vernant, ex parvis primordiis catholica res istic adeo incrementa virium cepit ut merito bona existimatione et fama innotescatis. Profecto gratia Dei in vobis vacua non fuit (Cfr. 1 Cor., 15, 10), at, illa collustrante et opitulante, pie et liberaliter agendi studia apud vos aluntur ; catholica opera et incepta apta moderationis compage stant; utriusque militiae clerus ita numero augetur, ut aliarum quoque dioecesium necessitatibus supersit. Hoc a gloriosis maioribus, quasi hereditarium quoddam bonum accepistis, in quibus iuvat Nos apprime duos viros honestam in memoriam redigere, Franciscum Matignon et Ioannem Lefebure de Cheverus, primum Bostoniensem sacrorum Antistitem, « homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis » (Eccli. 44, 6).

Faxit Deus, ut ea, quae celebraturi estis, sollemnia meliorum usque rerum praeferant auspicium ; ac futura aetas cum praeterita apte et decore istic cohaereat per vividam vestram virtutem, quae praevia sit novae magnitudinis et digna heres antiquae. Haec autem animorum et operum magnitudo evangelicarum virtutum innitatur fundamentis, quae S. Augustinus presse ita definit : « Ubi caritas, ibi pax : et ubi humilitas, ibi caritas » (In Epist. S. Iohannis ad Parthos, Prol. ; PL, 35, coll. 1977-78).

Saluberrimorum igitur fructuum copiam ex festa commemoratione exoptantes, supernorum munerum conciliatricem esse volumus Apostolicam Benedictionem, quam tibi, Venerabilis Frater, cuius pastoralem sollertiam plane cognitam habemus, et Episcopis Auxiliaribus tuis, itemque universo clero et populo Bostoniensis Archidioecesis peramanter impertimus.

Datum Boma, apud S. Petrum, die XXII mensis Februarii, anno MCMLVIII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7, pp. 253-254.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana