Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMUM P. D. PETRUM, TIT. SANCTAE CRUCIS
IN HIERUSALEM S.R.E. PRESB. CARDINALEM FUMASONI BIONDI,
 QUINTUM AC VICESIMUM ANNUM PERAGENTEM POSTQUAM
 ROMANAE PURPURAE DIGNITATE AC PRAEFECTI SACRAE
 CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE
MUNERE CUMULATOS FUIT.*

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Suavi animi iucunditate nuper comperimus, te, vertente hoc mense, quinque lustra fauste impleturum, ex quo ipse, Romana purpura decoratus, ad supremum Ecclesiae Senatum auspicato es adlectus simulque gravissimum Praefecti munus Sacri istius Consilii de Propaganda Fide feliciter iniisti. Huius enim grati eventus commemoratio praeclaram Nobis affert facultatem gratulationes Nostras tibi declarandi ac benevolentiam, qua te semper sumus prosecuti, publice libenterque confirmandi.

In propatulo sane et luce clariora sunt insignia erga Ecclesiam merita, quae, hac temporis diuturnitate, in officio amplissimo obeundo tibi comparasti. Te equidem moderante, tot exterae sacrae Missiones Nostra auctoritate conditae sunt, neque paucae clero indigenae commissae, tot Vicariatus Apostolici ad dioecesis dignitatem evecti sunt, itemque Missionalia Opera Pontificia Clerique Unio pro Missionibus salutaria incrementa receperunt.

Nos igitur, qui nihil potius antiquiusque habemus, quam grato animo prosequi Nostros in Ecclesia moderanda consiliarios et adiutores, proximam tuae faustitatis opportunitatem laeti nanciscimur, ut de praestanti Praefecti munere tam naviter gesto ex animo gratulemur et saluberrima quaeque tibi tuisque laborum sociis a divina liberalitate adprecemur.

Caelestium interea conciliatrix et nuntia peculiarisque Nostrae caritatis testis esto Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, tuisque carissimis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Martii, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 5, p. 201.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana