Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXCMUM P. D. HAMLETUM JOANNEM CICOGNANI, ARCHIEPISCOPUM TIT. LAODICENSEM IN PHRYGIA,
IN FOEDERATIS AMERICAE CIVITATIBUS
DELEGATUM APOSTOLICUM, QUINA LUSTRA
AB EPISCOPATU SUSCEPTO CELEBRATORUM.*

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Tres abhinc annos, tibi decem a suscepto sacerdotio lustra feliciter peragenti gratulationes Nostras libenter significavimus, egregia tua erga Ecclesiam et Apostolicam hanc Sedem merita suaviter repetentes, quae, hoc diuturno temporis intervallo, tibi comparasti, primo in alma Urbe, gravia commissa munera alacriter obeundo, deinde in ista tanti ponderis ac momenti Rerumpublicarum Foederatione, apud quam prudentia tua atque industria, praesertim inter belli universi discrimina et vicissitudines, maxime praefulserunt. Nunc autem tibimet ipsi, quintum ac vicesimum episcopatus natalem diem iam iam agenti, iucundum est Nobis existimationem et benevolentiam erga te Nostram iterum palamque confirmare. Tibi itaque, Venerabilis Frater, de sacro et episcopali ministerio tam diuturne sollerterque exercito laeto animo gratulamur, Deum instanti prece exorantes, ut supernis te donis ac solaciis ditare benigne velit. Quo autem faustitatis tuae celebratio salutarior christiano populo evadat, tibi ultro facultatem tribuimus, ut die constituta, post Sacrum pontificali ritu peractum, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam. Caelestium interea gratiarum conciliatrix et nuntia, peculiarisque Nostrae caritatis testis sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater, tuisque laborum consortionis, amantissime in Domino impertimus.

Datum Bomae apud Sanctum Petrum, die X mensis Aprilis, anno MCMLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7, pp. 260.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana