Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXCMUM EMUM P. D. GEORGIUM TIT. SANCTI
 BERNARDI AD THERMAS S. R. E. PRESB. CARDINALEM GRENTE, ARCHIEPISCOPUM-EPISCOPUM CENOMANENSEM,
QUADRAGESIMUM ANNUM A SUSCEPTO EPISCOPATU IMPLENTEM.*

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Perquam raro sacrorum Antistites nanciscuntur quadraginta ab inito episcopatu annos, operum plenos ac meritorum; quod tibi Dei benignitate consessum est superiore mense, paulo ante quam sex et octoginta aetatis annos fauste feliciterque, clero et populo laetantibus, expleres.

Quae enimvero peregisti, hac temporis diuturnitate, in primis tamquam episcopus, pietate animorumque studio incensus, praeterea ut scriptor clarissimus, doctrina et arte pollens, atque orator eloquii nitore et larga copia fandi conspicuus, longe lateque nota sunt atque explicata.

Flagrans potissimnm sollicitudo tua ad instituendos doctrina et virtutibus adulescentes, praesertim sacerdotii candidatos, quibus fere omnibus sacros ordines tu bisce octo lustris contulisti, est prorsus manifesta ; sicut sollertia a te adhibita ad humanum civilemque cultum provehendum per magisteria quoque et documenta historica in vulgus edita, publice recognita est, praecipue quum ipse insigni Academiae Gallicae sollemniter adscitus es.

Nos autem, cui per tot annos pastoralem curam industriamque tuam ac tua litterarum et humanitatis studia secundis votis sumus prosequuti atque intimam tui coniunctionem cum Apostolica hac Sede et Nobiscum plane perspectam habemus, quique bene multa existimationis et benevolentiae Nostrae testimonia tibi tribuimus, praesertim quum Romana purpura te decoravimus, oblata nova ista opportunitate, de pastorali officio tam diu naviterque gesto ex animo libenterque gratulamur, preceque Deo admota, superna dona et solacia affatim ominamur.

Ut autem communis populi laetitia cumulum accipiat, tibi ultro facultatem largimur, ut, constituta die, post Sacrum pontificali ritu a te vel ab alio peractum, fidelibus adstantibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam.

Caelestium denique gratiarum auspicem et propensissimae erga te voluntatis Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, sollerti Antistiti Coadiutori tuo, universoque clero et populo tuae sollicitudini credito effusa caritate impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XV mensis Maii, in Ascensione D. N. I. C , anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 9-10, pp. 445-446.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana