Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXCMUM P. D. PAULUM AEMILIUM TIT. SANCTAE MARIAE ANGELORUM S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM LEGER,
 ARCHIEPISCOPUM MARIANOPOLITANUS, QUEM LEGATUM
MITTIT AD SACRA SOLLEMNIA TERTIO REVOLUTO SAECULO
AB AEDIFICATO SANCTUARIO, SANCTAE ANNAE DICATO,
IN OPPIDO « BEAUPRÉ » CELEBRANDA.*

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quum gloria filiorum parentes coronet, nil mirum si Ecclesia a primaevis temporibus peculiari cultu ac religione prosequuta sit Sanctam Annam, Beatae Mariae Virginis Matrem ; quem quidem cultum Romani Pontifices non modo sua auctoritate firmaverunt, verum etiam haud paucis privilegiis con decorar unt.

 Iamvero primum sanctuarium in America Deo in honorem Sanctae Annae dicatum, tribus abhinc saeculis aedificatum est in oppido Beaupré, intra Quebecensis dicionis fines sito, quinquagesimo quidem anno ab ipsa urbe Quebecensi condita. Flagrans erat tunc temporis erga Sanctam Annam pietas in Gallia, praesertim in Normandia, in Britannia et in Galliae Insula, unde pleraeque militum et colonorum familiae transmigraverant in regionem Canadensem, quae latissime patebat in America Septemtrionali, et Nova Gallia nuncupabatur. Cives itaque oppidi Beaupré ad avitam religionem excolendam et cultum erga Sanctam Annam tuendum consecuti sunt, ut primum sacellum apud suas domos in honorem eius exstrueretur.

Hic autem erga Mariae Virginis Matrem cultus, ter centum annorum decursu, magis magisque in dies percrebruit, ita ut non modo e tota natione Canadensi, sed ex universa America Septemtrionali, peregrinantium more, permulti quotannis Christifideles ad sanctuarium de Beaupré conveniant. Iure igitur ac merito, tertio revoluto saeculo ab eiusdem aedificatione, summae apparantur in proximum mensem Iulium celebrationes.

Quibus Nos Ipsi maiorem splendorem addere cupientes, te, Dilecte Fili Noster, qui, Senatus Ecclesiae particeps, perinsigni isti sedi Marianopolitanae moderaris, Legatum Nostrum eligimus ac renuntiamus, ut Nostram personam gerens, sacris sollemnibus praesideas, quae in honorem Sanctae Annae in sanctuario de Beaupré proxime celebrabuntur.

Quo autem maior salutis fructuum seges in christiano populo foveatur, tibi ultro facultatem damus, ut, statuta die, Sacro pontificali ritu peracto, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, ad Ecclesiae praescripta lucrandam.

Supernorum interea donorum in auspicium et praecipuae Nostrae caritatis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, tuisque legationis sociis, amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Iunii, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 9-10, pp. 477-478.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana