Index   Back Top Print


ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD ROMANIAE DELEGATIONEM*

Die XVII mensis Februarii, anno Domini MCMXXXX

 

Gratam Nostram voluntatem testamur tibi, perillustris et honorabilis Vir, et iis, qui spectandi tui comites heic adsunt, imprimis vero ornatissimo ac Nobis carissimo Romaniae apud Nos et Apostolicam Sedem Oratori, quod Nos invisere Nobisque munera afferre voluistis, quae quidem operis pretio, venustate formae, pietatis significatione Nobis percara sunt et erunt. Iucundissime commoti salutatione per vos Nobis data a Maiestate Sua Carolo secundo Romaniae Rege Augusto, rogamus eam ipsi reddatis inclito supremo Civitatis vestrae moderatori, cui a Deo diuturni regni felicitatem et bonorum eventuum laetitiam supplicibus votis percupimus. Caelestis Numinis aspirante gratia, secura in dilecta Romania, magnum nacta a Roma nomen, pax florescat et novis illic splendoribus relucescat Evangelio Christi parta humanitas. Patriae autem vestrae iuvenes morum integritate et virtutum nitore cumulatius adimpleant spem, quae in iis fiduciae piena nunc collocatur. Quod enim Romaniae bene vertit, Nobis semper obtingit laete.

Tibi demum, perillustris et honorabilis Vir, comitibusque tuis lectissimis superni favoris ubertatem optamus, devocamus, exoramus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I,
  Primo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, p. 543
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana