Index   Back Top Print


 ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
DELEGATIS CONVENTUI GENERALI
EX UNIVERSIS RELIGIOSIS ORDINIBUS,
CONGREGATIONIBUS AC SOCIETATIBUS
INSTITUTISQUE SAECULARIBUS, ROMAE HABITO*

Die VIII, mensis Decembris, Anno Domini MCML

 

Annus sacer, qui, nullo Nostro merito, sed favente Dei misericordia, benefactis efficientior evasit, quam eum humanae mentis praecipiebat provisio, mira spectaculorum serie ostendit, quanam fide polleat, quanam vitae ubertate Ecclesia Christi, Mater nostra, vigeat. Hisce peculiaris gravitatis et momenti eventibus et inceptis bene vester interseritur Conventus, fraterna vestra interlucet corona, quam amantibus verbis perplacet Nobis nunc salutare.

Quod quidem numquam ecclesiasticarum rerum memoria factum esse recenset, nunc primum sodalitates, in quas qui cooptati sunt suae veluti vitae metam evangelicam absolutionem perfectionemque sibi praestituunt, in tam celebres coetus coaluerunt, quemadmodum postremis hisce diebus contigit, ut de communibus utilitatibus cogitata librarent consilia.

Quod ut efficeretur, iudicio Nostro matura tempora omnino requirebant. Mutata enim rerum adiuncta, quae subire debet Ecclesia, nonnulla doctrinae placita, intra ipsa Ecclesiae saepta conflata et evulgata, eas quoque quaestiones attingentia quae ad moralis perfectionis condicionem et statum pertinent, apostolici laboris, quem vos large et prolixe suscipitis, instantes necessitates, haec omnia valde suadebant, ut dispositis disceptationibus et studiis vacaretis.

Opus vero vestrum iam in eo est, ut persolvatur. Accuratis considerationibus id ferbuit, proposita multiplicia progenuit neque perficiendis virtutibus, ut speramus, minus locuples erit. Has, vestris annitentibus voluntatibus, Dei gratia excitabit, quam quidem preces et religiosae abnegationis expleta opera, tum vestra, tum praesertim vestrarum in Christo sororum, incepto, in quod incumbitis, flammantibus votis invocarunt.

Divini autem praesidii et luminis pignus, ut vester rite conficiatur et finiatur conventus, Christi Vicarii paternam exposcitis Benedictionem. Quam antequam vobis impertiamus, opportunum ducimus aliqua vobis loquendo proferre, quae ad religiosae vitae rationes, necessario declarandas, spectent et quae enodata dein, normae instar, vestros dirigant cogitatus et actus.

I

Ante omnia iuvat Nos paucis perstringere, quinam religiosorum Ordinum et Congregationum in Ecclesia sit locus. Scitis profecto Redemptorem nostrum Ecclesiam hierarchica natura praeditam condidisse. Nam inter Apostolos eorumque successores, quibus adiciendi sunt ipsorum muneris auxiliares, et simplices fideles Is certi discriminis intervallum posuit, qua quidem duplici compagine Regni Dei in terris constat structura. Quocirca divino ipso iure statutum est, ut clerici distinguantur a laicis (Cfr. Can. 107). Inter duos hos gradus religiosae vitae status . intericitur. qui, ecclesiastica origine defluens, ideo est atque ideo valet, quia arcte proprio Ecclesiae fini cohaeret, qui eo spectat, ut homines ad sanctitatem assequenrlam perducantur. Quamvis quilibet christianus, Ecclesia duce, hoc sacrum culmen scandere debeat, tamen religiosus homo illuc progreditur itinere omnino suo et praesidiis celsioris naturae.

Praeterea status religiosus nullo modo reservatur ad unam vel alteram duarum partium, quae ex iure divino in Ecclesia exstant, cum tum clerici tum laici itidem religiosi esse queant, et cum contra sive religiosis sive iis qui tales non sunt clericalis dignitatis aditus pateat. Deerrat igitur in aestimandis fundamentis, quae Christus constituendae iecit Ecclesiae, qui secum reputat peculiarem saecularis cleri formam, utpote saecularis, a divino Redemptore statutam sancitamque esse, peculiarem autem regularis cleri formam, licet ipsa bona et rata habenda sit, quippe quae ex altera manet, secundariam et auxiliarem esse. Quocirca, ordine a Christo statuto ob oculos habito, neutra peculiaris gemini cleri forma divini iuris praerogativam tenet, cum idem ius neque alteri alteram praeponat neque alterutram emoveat. Quodnam vero utriusque sit discrimen, quaenam mutuae rationes, quinam in humanae salutis perficiendo opere utrique committendus sit labor, haec omnia Christus temporum varietatibus et necessitatibus circumscribenda reliquit vel, si volumus expressius cogitatum Nostrum definire, Ecclesiae decretoriis mandavit consiliis.

Haud dubie ad iuris divini praescriptum sacerdos, sive saecularis sive religiosus est, ita munia exercere debet sua, ut Episcopo auxiliator adsit et subsit. Hoc revera, quod ceterum ex sueto more in Ecclesia contingit, in Codice iuris canonici illa de religiosis viris, utpote parochis et Ordinariis locorum, praescripta (2 Can. 626-631; 454 § 5) haud obscure declarant. Neque raro evenit, ut in sacrarum expeditionum territoriis universus qui illic versatur clerus, non excepto Antistite, regularis sit militiae. Neve autumet quisquam id prorsus extra ordinem suetamque normam esse, ita ut censeatur hoc ad tempus tantum contingere et, simulac fieri possit, sacram procurationem saeculari clero esse tradendam.

Sed et Religiosorum Ordinum exemptio neque principiis constitutionis divinitus Ecclesiae datae obsistit neque ullo modo repugnat legi, qua sacerdos Episcopo parere debet. Etenim ad normam iuris canonici religiosi exempti Episcopi loci potestati subsunt, prout episcopale munus perfungendum et animorum rite ordinanda curatio requirunt. Quod etiamsi praetermittamus, in disceptationibus per postrema decennia super exemptione habitis haud satis fortasse animadversum est religiosos exemptos, etiam ex praescripto iuris canonici semper et ubique Romani Pontificis potestati, utpote supremo suo Moderatori, subici, cui oboedire tenentur etiam vi voti oboedientiae (3 Can. 499 § 1).  Iamvero Summus Pontifex, ut in universam Ecclesiam, ita in unamquamque dioecesim et in singulos chistifideles ordinariam et immediatam iurisdictionem habet. Ergo constat primariae a Deo latae legi, qua clerici et laici Episcopi regimini subesse debent, etiam ad religiosos exemptos quod attinet satis superque obtemperatum esse ac denique Christi voluntati et statuto utriusque militiae clerum pari respondere obsequio.

II

His, quae adhuc dicta sunt, altera conectitur quaestio, quam explanare et enodare Nobis nunc cordi est : spectat ea rationem, qua clericus et religiosus ad suam morum perfectionem et absolutionem contendere debet.

Veritati absonum est asseverare clericalem statum, utpote talem et prout ex divino iure procedit, ob naturam suam vel saltem ob eiusdem naturae postulatum quoddam exposcere, ut ab eisdem sodalibus evangelica consilia serventur et hac de causa debere aut posse statum evangelicae perfectionis (acquirendae) appellari. Clericus igitur non vi divini iuris evangelicis consiliis paupertatis castitatis, oboedientiae devincitur ; ac praesertim non eodem modo devincitur eademque ratione, qua ex votis publice nuncupatis in religioso statu capessendo huiusmodi obligatio exoritur. Id autem non prohibet, quominus privatim suaque sponte clericus haec vincula suscipiat. Itidem quod Latini ritus sacerdotes sacrum coelibatum servare tenentur, inter clericalem et religiosum statum discrimen non aufert vel attenuat. Clericus vero regularis, non prout est clericus, sed prout est religiosus, evangelicae perfectionis condicionem et statum profitetur.

Quodsi Nos per Apostolicam Constitutionem « Provida Mater Ecclecia » ediximus formam quoque vitae, quam saecularia Instituta sequuntur, autumandam esse evangelicae perfectionis statum publico agnitum iudicio, propterea quod eorum sodales evangelicis consiliis observandis aliquo modo astringuntur, hoc quoque nequaquam Nostrae nuper allatae contradicit sententiae. Nulla profecto ratio officit, quominus clerici in Saecularia Instituta coalescant ut, ad evangelicae perfectionis statum, huiusmodi vitae delectu et genere, contendant, sed tum ipsi quoque sunt in statu perfectionis acquirendae, non utpote clerici, sed utpote Saecularis Instituti gregales. Huiusmodi enim Institutum evangelica consilia, quae, religiosi status propria, ibi summa perfectione in rem deducuntur, habet sane veluti vitae rationem, cui inhaereat, ita tamen complet, ut e statu regulari non pendeat, sed per se stet in externa vitae forma ad perfectionem nuper memoratam haud necessario pertinente.

III

Opportunum esse remur aliquantisper ei immorari quaestioni, quasnam status religiosus praebeat rationes ad illum ineundum.

Sunt qui asserant religiosum statum natura sua fineque suo, cui probatio deneganda non sit, nihil aliud esse nisi salutis refugium timentibus et anxiis datum, qui, cum non valeant procellosae vitae obire discrimina, et aspera rerum sustinere neque sciant neque forsitan velint, socordia ducti valedicunt saeculo et in sereni coenobii portum confugiunt ; quocirca Dei gratiae et sui excitandam esse fiduciam, ut qui otiosam petunt tranquillitatem abiciant huiusmodi opinatam animi propensionem et audeant communis vitae certamina aggredi. Numquid hoc verum est?

Nostrum non est nunc iudicii libra pensare, quonam singuli impulsu religiosum statum capessant. Enuntiare volumus rationem, praecipuam quidem et veram, qua umbratilis vitae adeunda sunt saepta. Haec sane abest a nuper relata opinatione, quae, si in universum accipitur, falsa et iniusta est. Enimvero, quemadmodum sacerdotii ineundi, ita et religiosi status ingrediendi propositum atque in suscepto proposito firma constantia magnos spiritus et alacre devovendi se studium flagitant. Ecclesiastica Historia, quae Sanctorum caelitum et religiosorum institutorum praeclare gesta tradit, sacrarum expeditionum exitus narrat, asceticas doctrinas refert, et ipse rerum usus luce lucentius demonstrant haud minus in religioso statu quam in saeculo viros et mulieres invictae et generosae virtutis floruisse. Ceterum religiosi viri et religiosae feminae, qui in inceptis Evangelii regno amplificando desudant, aegrotis adsunt, adulescentes educant, in scholis operam navant, num ab hominum consortione abscedunt et ab ea suam alienant voluntatem? Nonne vero plerique ex iis perinde ac sacerdotes saeculares et laici auxiliatores pro Ecclesiae causa agenda in prima acie dimicant?

Hic autem abstinere non possumus, quin animadvertendam indicemus rem antea relato opinatui omnino contrariam. Quodsi numerus eorum, praesertim adulescentularum, qui religiosae vitae conclusos hortos ingredi volunt, minuitur, saepius ex eo accidit, quod nimis durum aestimetur arbitrio suo exui et libertatis suae potestatem deponere, quod quidem oboedientiae votum natura sua secumfert. Immo veluti celsa moralis perfectionis forma a quibusdam extollitur non ob Christi amorem exuta libertas, sed huiusmodi abnegationis coartatio. Formando igitur homini iusto et sancto haec esset praeferenda norma : coartetur libertas, quoad necessarium sit, libertati habenae relaxentur, quantum fieri possit.

Praetermittimus hic quaestionem, an novum fundamentum in quo sanctitudinis aedificium condere conantur, aeque ferax et validum in sustentando augendoque apostolico Ecclesiae opere futurum sit perinde ac illud fuit, quod mille et quingentorum annorum spatio antiqua oboedientiae regula ob amorem Christi accepta suppeditavit. At vero, quod nunc maxime interest, est penitus considerare illam rationem, ut quod ea intus condat patefiat. Haec, si rite perpendatur, evangelici eonsilii naturam minime agnoscit, quin etiam in appositam significationem aliquo modo irt.orquet. Nemo officio astringitur, ut sibi praestituat evangelicum consilium perfectae oboedientiae, cuius radix est ea norma vitae, qua voluntatis suae abdicetur potestas, nemo, inquimus, sive cum de singulis agitur hominibus sive de sodalitatibus. Possunt, si volunt, ad hanc novam regulam suos componere mores. Sed verba, ut sonant, intelligantur et excipiantur, oportet. Iamvero, si haec norma cum oboedientiae voto conferatur, non eiusdem summi est pretii neque illud Sacrae Scripturae effatum praeclarumque exemplum exprimit : « Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem (Phil. 1, 8)

Fallit et fallitur igitur qui de religioso statu capessendo consilium petendi solummodo illam normam vel opinationem sequendam profert atque eius animi proclivitatem et divinae gratiae instinctum perperam negligit. Quocirca, si Dei vocis invitamentum certo indicio aliquem ad evangelicae perfectionis culmen arcessit, qualibet amota haesitatione, celsi huius propositi perficiendi causa, ei proponatur libertatis libera immolatio, prout oboedientiae votum exposcit, votum, inquimus, quod Ecclesia per tot saeculorum decursum perpendit, experta est, definivit, comprobavit. Nemo invitus ad huiusmodi devovendi se studium propellatur ; sed si is velit, nemo sit, qui eum dehortetur, nedum detineat.

IV

Haec hactenus. Nunc de externis operibus deque intima vita aliquid animus Nobis est eloqui. Pauca, quae ad regularem vitam et generatim ad religiosam vitam pertinent et quae revera gravis sunt momenti, fusius quam haec quaestio pertractata sunt. Nihilominus hoc super argumento et Nostram volumus proferre sententiam.

Non casu siquidem evenit, ut in nostram incideret aetatem ortus et conflatio illius philosophiae, quae « existentialismus » vocitatur. Homines enim qui hodie vivunt, cum eventus rerum arduas exsolvendas metaphysicas et religiosas quaestiones adducunt, libenter, negligentes altiora, satis esse sibi rentur agere quod hic et nunc agendum est. Iamvero qui sanctam profitetur fidem, renuit, ex eiusmodi placitis, solummodo singula puncta temporis curare et vitae fluvio praecipitem se tradere. Novit ipse ea quae non apparent (Cfr. Hebr. 11, 1) summe esse aestimanda summeque vera et ita in posterum mansura, ut numquam sint occidua. At — proh dolor — quamvis monita et hortamina non defuerint, etiam ecclesiastici viri, religiosis non exceptis, haud paulum huiusmodi contagione affecti sunt; et, quantumvis quod humanos sensus cunctamque naturam exsuperat non denegant, id tamen parvipendunt.

Quod in discrimine graviter et periculose erat, estne iam devictum? Deo agantur grates, nam sperare hoc licet : aliqua, quae oculis intuemur et quae vitae usus prodit, hanc Nobis fiduciam iniciunt.

Possunt una simul foederari operosissima navitas et intimae vitae quaesitae divitiae. Duo sidera, quae in regularis vitae cultu fulgent, iuculentissime hoc demonstrant : S. Franciscus Xaverius et S. Teresa a Iesu.

Alacris operositas et intimae vitae cura non solum expostulant mutuam coniunctionem, sed, saltem ad aestimationem rei et ad voluntatem quod attinet, ut eae pari gradu et gressu procedant. Ferventibus igitur operibus, congruenter ferveant fides, preces, se suaque Deo devovendi studium, intemeratae conscientiae nitor, oboedientia, malorum patientia, Deo et proximis impendenda actuosa et pervigil caritas.

Hoc non tantum singulis religiosis sodalibus valet, si tales ipsi sunt non solum habitu, sed animo, verum etiam integrae quoque religiosae sodalitati causa est, cur coram Deo et hominibus religiosa vita solide fulciatur et amplissima probatione sit digna. Hoc instanti rogatu poscit a vobis Ecclesia, ut externum opus vestrum congruat intimae vitae vestrae et haec duo adsiduam invicem aequilibritatem constituant. Nonne vos, clerici et laici, profitemini vos evangelicae perfectionis statum amplecti? Si ita est, eiusdem status progignite fructus, ut mysticum corpus Christi, quod est Ecclesia, e robore et calore vestro efficentiores hauriat vires. Hac eadem causa fit, ut religiosi Ordines contemplativae vitae addicti aliquo modo Ecclesiae necessarii sint, cui iidem perpetuum decus exstant et caelestium scatebra gratiarum.

Scitis profecto effundi sermonem, caritatem erga proximos paulatim religiosam naturam amittere et saeculo mancipari (laicizzare). At beneficentia, quae nullum a fide principium ducit, sed aliunde scaturit, caritas non est neque catholica appellari potest. Habet caritas dignitatem, habet afflatum, habet vires, quae simplici philanthropiae, etiam opibus et praesidiis praeditae, desunt. Ita, Catholicae religiosae sodales, quae aegrotis adsunt, si comparentur cum iis, quae idem munus exerceant solummodo humanitatis vel mercedis causa, quidpiam habent, quod aliud est et maius est. Possunt interdum aliis cedere ad technica praesidia quod attinet ; et nunc quoque eas adhortamur, ut, hac in re aequo cum illis progrediantur pede, imo ut illas praemineant. Verumtamen ubi suam dant operam religiosae sodales, in quibus vitales spiritus ipsarum Instituti insideant, cotidie paratae ob amorem Christi suam dedere vitam pro iis qui infirmitate laborant, tum aura quaedam circumfunditur, ubi virtus mira efficit, quae nec technica inventa nec medicina pariunt.

Religiosi igitur Ordines et Congregationes activam profitentes vitam in oculis ferant et colant ea omnia, ex quibus operi suo sacra lineamenta eluceant et in penetralibus conscientiae mundae Sancti Spiritus ignem alant.

V

Dilectissimi Nobis, volumus etiam breviter attingere de studio religiosorum Institutorum mutatis temporibus sese accommodandi et pulchro foedere simul nova et vetera iungendi.

Si iuvenes haec audiunt « oportet nostrae esse aetatis », « oportet ausus nostros aetati nostrae aequare » insolita animi ardore flammescuunt et, si religiosae militiae sub signis merent, eo summopere cupiunt futuri religiosi laboris molimina convertere. Quod quidem aliqua ex parte aequum est. Plerumque enim contigit, ut legiferi patres religiosorum Institutorum novum suum excogitarent opus, quo emergentibus neque moram patientibus Ecclesiae necessitatibus vel muneribus occurrerent; itaque cum suo tempore sua exaequabant incepta. Quodsi vultis patriis insistere exemplis, eo modo quo ipsi se gesserunt, ita et vos agite. Aequalium vestrorum, inter quos vivitis, scrutamini opiniones, iudicia, mores et, si ibi particulae boni et iusti inveniantur, pretiosis hisce elementis potimini ; aliter eos collustrare, iuvare, sublevare, ducere non valetis.

At est Ecclesiae patrimonium, quod iam ab eius primordiis indemne est, quod labentibus aevis non variatur, humani generis necessitatibus et votis congruentissimum : pars eius praecipua catholica fides est, quam quidem contra nova pericula recens quoque per Encyclicas Litteras « Humani generis » Nos tutati sumus. Quam, nullo temeratam naevo, diligentissime servantes, hoc persuasissimum habete ei inesse perquam pollentes vires, quibus quodlibet valeat informare aevum.

Finis praeterea status perfectionis pars est eiusdem patrimonii, quae quidem vobis summo consequenda est studio, ut eius praesidiis et viis sancti efficiamini et sanctos quoque, directo aut indirecto opere, efficiatis proximos, ut ii, divinae gratiae uberius usque participes, pie vivant et pie moriantur. Hoc ipso patrimonio continetur veritas, ita celsa, ita praecipua, ut unum reputetur iter ad perfectionem abnegatio sui ipsius ob Christi amorem. Id autem nullo modo ea, quae mutantur, tempora mutant.

Attamen sunt, et multa quidem, rerum adiuncta, ubi potestis et debetis hominum et temporum ingenio et necessitatibus obsecundare. Hoc ceterum, haud parva ex parte, iam effectum est, ac nunc, collatis consiliis et propositis vestris, plane cumulateque perficitur. Haud pauca autem vestra laudabiliter iam novata esse ex iis multigenis patet, quae in scholis, quae educandorum iuvenum causa, quae ad miserias hominum leniendas, quae ad doctrinas colendas et provehendas vel singillatim vel per Instituta vestra agitis. Quapropter fatendum est, neque quisquam assertum Nostrum infitiari potest, magnam iam assurgere operis molem, ut mutatis temporibus nove apteque occurratis.

Attamen in ista, quam exquiritis, congruentia cum mutatae aetatis necessitatibus iudicio Nostro summopere interest, ut sagaci indagatione investigetis, quid spiritualium virium in aequalibus lateat, quibus abditis desideriis ii ferantur, quinam iisdem sincerus sit animi vultus. Non illum intellegimus vultum, qui damnanda et exprobranda prodit, qui cupidinum tumultus et venena vitiorum exprimit. Attamen in hominibus, utpote hominibus et, eo vel maxime, utpote christianis, etsi deerrant et noxiis implicantur, inest haud parum boni, inest optatum maioris boni. Hisce a vobis obsequendum est motibus, hisce occurrendum est votis, cauta autem habita ratione, ut non accipiatis a saeculo, quod triste et iniquum id tenet, sed ei vestrum inseratis quod probum et sanctum sit et salubribus illius impulsionibus consonum. Quod igitur in aliis timide bonum est curantes, expolientes, augentes, ex eo veluti ex auri particulis pretiosa fingite vasa, ex eo veluti ex rivulis deducite amnes.

Censent quidam, nec fortasse perperam, tria esse, quae aetatis nostrae indoli et propensioni quam maxime respondeant : in cogitando et deliberando latitudo, in ordinando et componendo unitas, in agendo celeritas. Nonne haec tria etiam Evangeliis notae et insignia sunt, nonne dotes sunt eorum qui catholicam fidem ore et moribus profitentur? Quaenam maior latitudo cogitantibus nobis expandi potest quam latitudo, quae Apostoli effato profertur : « Omnia enim vestra sunt : vos autem Christi : Christus autem Dei »? (I Cor. 3, 23) Quaenam astrictior in comprehendendo et amando unitas quam illud simplex et unum, Divinarum Scripturarum verbis declaratum :« Deus omnia in omnibus » (I Cor. 15, 28). « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua . . . Diliges proximum tuum tamquam teipsum »? (Marc. 12, 28-34)

Ut simus autem agiles et vividi, nulla caducarum rerum nocenti recordatione detenti, illud monet :« Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei » (Luc. 9, 62). Quodsi vultis suspicere exemplaria virtutis, in quibus hae tres eluxere laudes, recogitate vobiscum ad Paulum Apostolum et ad omnes, qui in Ecclesia Christi egregia et immortali memoria digna patrarunt.

Iamvero proposita, quae vobis in contemplatione et actione vitae praefulgeut, itemque ea, quae ceteri Ecclesiae sacerdotes et laici, assequi debent, sunt christiana perfectio et humani generis comparanda salus. Verumtamen vestrum est efficientissimis uti praesidiis, evangelicis nempe consiliis per religionis votorum nuncupationem, ut adsiduo bello concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitae (Io. 2, 16) edometis atque inde sanctiores usque evadatis et in procuranda humanae subolis salute alacres Dei administri sitis. Ad haec celsa attingenda cogitationes et opera convertite, et « in caritate radicati et fundati » (Eph. 3, 17) fidei robore solidati, humilitate locupletes, nullam praeterlabi sinite occasionem, ut homines, fratres vestros, ad Creatorem, Redemptorem, quasi erraticas oves ad Pastorem, deducatis.

In exemplum fidi et fideles, facite, ut in vobis nomini consonent mores, congruat professionis tota ratio vitae. Secundum illud Apostoli gentium :« Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis » (Eph. 4, 3) pax regnet in vobis et inter vos, inter eiusdem nempe Instituti et domus sodales, et cum iis, qui ad alia Instituta sunt cooptati; inter vos et omnes alios, qui vobiscum operantur et cum quibus vos operamini ad homines Christo lucri faciendos. Facessant istinc controversiae et discordiae, quae enervant et manca reddunt etiam spei plena incepta : Ecclesia, ut apostolico labore exercendus campus, in immensum patet, operis et sudoris copia nemini deest.

Si fides hominis religiosi exemplis fulta erit vitae, cuius contextus votorum adamantea fulgescat observantia, si sacerdoti nihil grave et arduum erit in curanda animorum salute, tum de ipsis hodie quoque valebit quod Apostolus de sermone Dei praedicat, qui « visus est . . . et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti » (Hebr. 4,12). Ut exemplo utamur, recens monuimus fideles ut calamitosa hac aetate, qua afflicta multorum fortuna et lacrimabilis inopia cum immodicis sumptibus acriter pugnant, velint temperanter vivere ac liberales esse in proximos, egestate pressos. Agite, ceteris in tam instanti perfectionis christianae, iustitiae et caritatis opere exemplis vestris praecellite eosque ad imitandum Christum inducite.

Plurimum denique optantes, ut Domini nostri Iesu Christi opifera gratia e Conventu vestro divites et diu mansuros fructus egignat, benevolentiae Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem vobis, qui coram adstatis, et religiosis familiis, quae toto orbe terrarum sunt, amantissime impertimus.


*A.A.S., vol. XXXXIII (1951), n. 1, pp. 26-36

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana