Index   Back Top Print


ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
SODALIBUS DELEGATIS AB UNIVERSA
SOCIETATE IESU, ROMAE CONGREGATIS
*

 Die X m. Septembris, A.D. MCMLVII

 

Vos omnes, dilecti filii, qui Nobis Societatem Iesu universam repraesentatis, in Nostram Urbem congregatos, paterno et laeto animo accipimus, vestrisque laboribus optima quaeque a Datore omnium bonorum Eiusque caritatis Spiritu ominamur.

Vestra Societas, cuius « Formulam » seu Regulae summarium Pater vester Legifer Ignatius decessoribus Nostris Paulo III et Iulio III approbandam obtulit, ad hoc est instituta ut « sub Crucis vexillo Deo » militet « et soli Domino ac Ecclesiae ipsius sponsae, sub Romano Pontifice, Christi in terris Vicario » serviat (Formula Instituti Societatis Iesu, n. I, in Litt. Apost. Iulii III «Exposcit debitum», 21 iulii 1550; Institutum S. I., Florentiae 1892, vol. I, p. 23). Immo, Conditor vester vos astrictos voluit peculiari quodam voto, praeter tria in Religionibus consueta, obedientiae Summo Pontifici (l. c. p. 24); atque in notissimis illis « Regulis ad sentiendum cum Ecclesia », libello Exercitiorum Spiritualium annexis, haec vobis praeprimis commendat : « Sublato proprio omni iudicio, tenendus est semper paratus promptusque animus, ad obediendum verae Christi sponsae, ac sanctae Matri nostrae quae est orthodoxa, catholica et hierarchica Ecclesia »; atque antiqua versio, qua ipse vester Pater Ignatius utebatur, addit « quae Romana est » (Reg. ad sent. cum Ecclesia, Reg. I).

Sane inter praeclara facinora maiorum vestrorum, quibus iure gloriamini quaeque aemulari contenditis, illud ceteris praestat, vestram nempe Societatem, Cathedrae Petri quam intime adhaerentem, doctrinam a Pontifice illius Sedis, ad quam « propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles » (S. Irenaeus, Adv. Haer. 1. 3, c. 3 ; MG 7, 849 A) propositam, semper intactam custodire, docere, defendere, promovere conatam esse; nec quidquam quod periculosam vel non satis probatam novitatem sapiat tolerare (Coll. Decr. Decr. 102; Epit. Inst. n. 319).

Nec minori laudi vobis vertitur quod in rebus ad disciplinam ecclesiasticam pertinentibus, perfectam illam obedientiam exsecutionis, voluntatis atque iudicii erga Sedem Apostolicam colere nitimini, quae adeo conf ert « ad... certiorem Sancti Spiritus directionem » (Formula Instituti, in Litt. Apost. « Exposcit debitum »; Inst. S. I. l. c. p. 24).

Hanc autem laudem rectitudinis doctrinae et fidelitatis in obedientia Christi Vicario debita, nemo a vobis tollat ; nec locus sit inter vos cuidam superbiae « liberi examinis », heterodoxae potius quam catholicae mentis propriae, qua unusquisque ea etiam quae a Sede Apostolica emanant, ad trutinam proprii iudicii revocare non refugit ; nec toleretur coniventia cum quibusdam autumantibus magis ex iis quae fiunt quam ex iis quae fieri debent normas agendi atque ad aeternam salutem contendendi esse desumendas; nec sinantur pro libitu sentire et agere ii quibus disciplina ecclesiastica videatur res antiquata, vanus, ut aiunt, « formalismus », quo quis, ut veritati serviat, se facile eximat oportet. Si enim eiusmodi mens, ab incredulorum coetibus mutuata, in agmine vestro libere serperet, nonne brevi inter vos reperirentur indigni et infidi filii vestri Patris Ignatii, quamprimum e corpore vestrae Societatis resecandi?

Obedientia undequaque perf ecta inde ab initio tessera fuit eorum, qui in vestra Societate Deo militant. Ipse Conditor vester eousque processit ut dicere ausus sit : « Ab aliis religiosis Ordinibus facilius patiamur superari nos ieiuniis, vigiliis et cetera victus cultusque asperitate, quam suo quisque ritu ac disciplina sancte suscipiunt ; vera quidem ac perf ecta obedientia, abdicationeque voluntatis atque iudicii maxime velim... esse conspicuos quicumque in hac Societate Deo Domino nostro deserviunt... » (Epist. de virtute Obedientiae n. 3). Quam grata semper fuit Ecclesiae integra et prompta illa obedientia Superioribus Religiosis exhibita, fidelis disciplinae regularis observantia, humilis submissio etiam iudicii sub iis, quos Christi Vicarius vobis praeesse voluit, secundum Institutum vestrum ab Ipso Eiusque Decessoribus tam saepe sollemniterque probatum! Sensui enim catholico conformis est illa virtus, perpetua traditione antiquarum et venerabilium Religionum, probante Sede Apostolica, sancita, quam vobis descriptam reliquit sanctus Ignatius in celebri « Epistola de virtute Obedientiae ». A vero autem prorsus aberrant qui sentiunt doctrinam illius Epistolae iam esse derelinquendam, et obedientiae hierarchicae et religiosae subrogandam esse « democraticam » aliquam aequalitatem, qua subditus cum Superiore de agendis contendat, donec uterque in idem placitum consentiat.

Contra spiritum superbiae et independentiae, qui bene multos hac aetate inficit, servetis oportet intemeratam virtutem verae humilitatis, quae vos Deo et hominibus amabiles efficiat (cfr. Const. S. I. p. IX, c. 2, n. 2); virtutem omnimodae abnegationis, qua Illius discipulos vos exhibeatis qui « factus est obediens usque ad mortem » (Phil. 2, 8). Num Christo Capite dignus foret qui, ab austeritate disciplinae religiosae refugiens, in Religione vivere contenderet, perinde ac si vir esset saecularis, qui ad libitum quae sibi prodesse videntur, quae sibi placent et arrident, prosequitur? Qui religiosam disciplinam vano eoque iam trito nomine « formalismi » evacuare praetendunt, contra Sedis huius Apostolicae vota et placita se offendere sciant, sibique ipsis illudere, si quando legem caritatis appellent ad falsam libertatem a iugo obedientiae expeditam cohonestandam : quae foret enim ista caritas, quae Dei et Domini nostri beneplacitum, per vitam religiosam quam voverunt adimplendum, praetermitteret?

Quae vestri Ordinis fuit decus et vigor, severa disciplina, haec etiam nostra aetate vos servabit ad praelia Domini et « modernum », quem dicunt, apostolatum aptos et expeditos.

Grave hac de re incumbit officium omnibus vestri Ordinis Superioribus, sive de Generali agitur, sive de Provinciali vel locali. Noverint illi « modeste atque circumspecte praecipere » (cfr. Reg. Provincialis 4); circumspecte quidem et modeste, prout decet animarum pastores, Christi Domini benignitatem, mansuetudinem, caritatem induentes (cfr. Reg. Provincialis 3); « praecipere » tamen sciant, et si opus sit, firmiter, « severitatem suo tempore et loco cum benignitate miscentes », utpote Deo de animabus subditorum eorumque in perfectione acquirenda profectu rationem reddituri. Quamquam Regulae vestrae, ex sapienti praescripto Fundatoris subditos non obligant sub peccato (Const. P. VI, c. 5), obligantur tamen Superiores earum observantiam promovere, nec insontes abeunt, si sinant passim neglegi disciplinam regularem. Boni patris instar eam fiduciam exhibeant subditis, quae erga filios solet et decet; simul tamen filiis, prout bonus pater facere tenetur, invigilent assidue, nec sinant eos paulatim a recto tramite fidelitatis discedere.

Vestrum Institutum sapienter describit hoc officium Superiorum, praesertim localium, quoad egressum subditorum e claustris eorumque commercium cum externis, quoad litteras dandas et accipiendas, quoad itinera facienda, ad pecuniam expendendam vel gerendam, immo etiam quoad curam habendam, ut omnes exercitia illa pietatis fideliter expleant, quae veluti anima sunt religiosae observantiae simul et apostolatus. Nil autem prosunt optimae Regulae, nisi ii quibus incumbit earum obtemperationem urgere, fortiter et constanter proprio munere fungantur.

« Vos estis sal terrae » (Matth. 5, 13): puritas doctrinae, vigor disciplinae, quibus accedet austeritas vitae, vos immunes a mundi contagio servent et dignos efficiant discipulos Illius, qui nos per crucem redemit.

Ipse vos monuit : « Qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus » (Luc. 14, 27). Hinc est quod Pater vester Ignatius vos adhortatur « admittere et concupiscere totis viribus quidquid Christus Dominus noster amavit et amplexus est » (Examen generale, c. 4, n. 44; Summ. Const. n. II); atque « ut melius ad hunc perfectionis gradum in spirituali vita tam pretiosum perveniatur, maius ac impensius studium cuiusque sit quaerere in Domino maiorem sui abnegationem et continuam in rebus omnibus, quoad poterit, mortificationem » (Examen gen. c. 4, n. 46 ; Summ. Const. n. 12). Inter studium autem rerum novarum, quod hodie tot hominum mentes occupat, timendum est, ne illud primarium praeceptum cuiusvis vitae religiosae atque apostolicae, coniunctionis instrumenti cum Deo (cfr. Const. p. X, n. 2), obscuretur, et « fiducia nostra innitatur » potius « mediis illis naturalibus quae... instrumentum in proximorum utilitatem disponunt » (cfr. Const. p. X, n. 3), contra oeconomiam gratiae in qua vivimus.

Ad illam vitam cum Christo crucifixam degendam, conferre debet imprimis fidelis observatio paupertatis, quae tantopere cordi fuit Conditori vestro; atque non tantum illius paupertatis, quae usum independentem rerum temporalium excludit, sed illius praesertim ad quam ipsa haec dependentia simul ordinatur, quae est in usu valde moderato rerum temporalium, una curn rivatione non paucorum ex illis commodis, quae homines in saeculo viventes sibi legitime vindicare possunt. Certe, ea quae laborem vestrum apostolicum efficaciorem efficiunt, probantibus vestris Superioribus, adhibebitis ad maiorem Dei gloriam; sed simul multis rebus quae ad finem vestrum minime necessariae sunt, delectant vero et naturae placent, ultro privabitis vos ipsos, ut et fideles in vobis intueantur Christi pauperis discipulos, et abundantiores forte pecuniae in res ad animarum salutem utiles reserventur, nedum in molliora delectamenta profundantur. Religiosorum non est indulgere feriis extra Ordinis domos, nisi ex causa extraordinaria, itinera iucunda quidem at magni sumptus ad animum reficiendum aggredi, quaevis laboris instrumenta in proprium atque privatum tantummodo usum, potius quam in usum commodumque commune, ut vult natura status religiosi, possidere. Quae autem superflua sunt, illa ex amore paupertatis et studio continuae illius in rebus omnibus mortificationis, quae Instituti vestri est propria, simpliciter et forti animo resecate. Inter ea annumerandus est usus, qui hac nostra aetate tantopere diffunditur, tabaci, quo variis formis adhibito homines delectantur. Religiosi cum sitis, curate ut usus iste de medio vestri tollatur secundum spiritum Conditoris vestri. Religiosi non verbis tantum, sed exemplo praedicent paenitentiae studium, sine qua non est spes fundata salutis aeternae.

Ea omnia quae vobis commendamus, cum non sint « secundum hominem », naturae autem ardua et nimia videantur, non tantum possibilia, sed facilia et in Domino suavia fient, si fideles eritis vitae illi orationi deditae, quam a vobis expectat Legifer Pater (Const. p. VI, c. 3, n. I).Vestra autem pietatis exercitia tunc fervore intimo caritatis animabuntur, si orationi mentali eique diuturniori, qualem probatae Regulae vestri Ordinis cotidie praescribunt, fideles eritis. Sacerdotum labori apostolico deditorum imprimis est totam actionem vivificare profundiore illa consideratione rerum divinarum, et ardentiore affectu caritatis erga Deum et Dominum nostrum Iesum Christum, quem e Sanctorum praeceptis novimus oratione mentali potissimum ali. Ordo vester certissime deflecteret a spiritu quem intendebat Legifer Pater vester, si institutioni in Exercitiis Spiritualibus acceptae fidelis non maneret.

Nemo est inter vos qui res quaslibet novas, ad salutem tamen et perfectionem animarum tam propriarum quam proximorum (cfr. Exam. gen. c. I, n. 2 ; Summ. Const., n. 2), quae est finis vestrae Societatis, conducentes, ideo improbet vel reiciat quia novae sunt; sed contra, Instituto sancti Ignatii quam maxime conforme est et inter vos perpetuo traditum, rebus quibusque novis, quas postulat Ecclesiae bonum et commendat Sancta Sedes, toto animo incumbere nullumque laborem « adaptationis », quam dicunt, refugere. Ast simul quae sapienter ideo tradita sunt quia ex Evangelio vel ex ipsa natura humana eaque lapsa postulantur (quae est ascesis religiosa qualem ab antiquis Ordinibus didicit et mutuatus est Conditor vester), illa sarta tecta contra omnia mundi daemonisque molimina firmiter custodiatis.

Inter substantialia primi ordinis vestri Instituti (Epit. Inst. n. 22), quae ne a Congregatione quidem Generali (l. c. 23, § I) immutari possunt, sed a sola Sede Apostolica, utpote « in forma specifica » approbata iam inde a Litteris Apostolicis « Regimini militantis Ecclesiae », die vicesima septima mensis Septembris, anno millesimo quingentesimo quadragesimo, a Decessore Nostro Paulo III datis (Institutum S. I. Florentiae 1892, vol. I. p. 6), illud habetur « Formam gubernandi in Societate esse monarchicam, in definitionibus unius Superioris contentam » (Epit. Inst. n. 22, § 3, 4). Haec autem Sedes Apostolica, probe noscens auctoritatem Praepositi Generalis cardinem veluti esse, in quo nititur vestri Ordinis vigor et sanitas, nedum in hac re quidquam spiritui huius aetatis conivendum fore censeat, id ex contrario intendit, ut nempe plena atque monarchica illa auctoritas, quae subsit tantum superiori auctoritati Congregationis Generalis, atque supremae huius Sanctae Sedis, inconcussa servetur, etsi opportuno modo, salva omni ex parte forma gubernandi monarchica, huius onus levetur.

Brevi, « omnes constanti animo incumbatis, ut nihil perfectionis, quod divina gratia consequi possitis in absoluta omnium Constitutionum observatione vestrique Instituti peculiari ratione adimplenda, praetermittatis » (Const., p. VI, c. r, ; Summ. Const., n. 15). Decessori Nostro p. m. Clementi XIII tribuitur dictum illud, quod, sin minus ad verbum, ad sensum certe eius mentem refert, cum ab eo petebatur ut vestrum Ordinem ab Instituto a sancto Ignatio condito recedere sineret : « Aut sint ut sunt aut non sint » (Pastor, Geschichte der Päpste, Bd. XVI, 1931, S. 651, Anm. 7). Quae est et manet etiam Nostra mens: sint Iesuitae quales eos formarunt Exercitia Spiritualia, quales eos volunt eorum Constitutiones. Alii in Ecclesia laudabiliter, duce Hierarchia, via in quibusdam rebus diversa, ad Deum tendunt; vobis vestrum Institutum « via est ad Deum » (cfr. Formula Instituti, in Litt. Apost. Pauli III, « Regimini militantis Ecclesiae », 27 septembris 1540, n. ; Institutum S. I. Florentiae 1892, vol. I, p. 4). Rationem vitae a Sede Apostolica toties probatam, opera apostolatus vobis tamquam peculiaria ab eadem Sede commendata, haec aemulamini in devota adiutrice opera cum ceteris vineae Domini cultoribus, qui omnes, hac Apostolica Sede et Episcopis moderantibus, Regnum Dei ut adveniat procurant.

Auspicem luminis Spiritus Sancti in labores vestrae Congregationis, simulque effusae gratiae divinae in omnes et singulos socios vestrae Societatis, paterno caritatis affectu Apostolicam vobis Benedictionem impertimur.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIX,
 Diciannovesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1957-1° marzo 1958, pp. 383-389
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana