Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NUCENSIS

IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS NUCENSIS*

 

Quo satius consuleretur spirituali bono Christifidelium sibi creditorum, Venerabilis Frater Iosephus Ulixes Macias Salcedo, Archiepiscopus Metropolita Hermosillensis, audita Conferentia Episcoporum Mexici, ab hac Apostolica Sede enixe petivit ut quodam dismembrato territorio ab eadem archidioecesi nova conderetur dioecesis. Nos quidem, audita faventi sententia Venerabilis Fratris Christophori Pierre, Archiepiscopi titulo Gunelensis et in Mexico Apostolici Nuntii, de Consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Hermosillensi separamus territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum, qui patrio sermone nuncupantur: Agua Prieta, Altar, Atil, Bacoachi, Caborca, Cananea, Fronteras, Imuris, Naco, Nacozari de García, Nogales, Oquitoa, Pitiquito, Santa Crux, Sáric, Trincheras et Tubutama, atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Nucensem, cuius sedem in urbe Nucensi ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Dominae Nostrae de Guadalupe dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus mandantes ut in eadem Capitulum Canonicorum, ad normam iuris, instituatur. Ceterum novam dioecesim Nucensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Hermosillensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore ipsius metropolitanae Ecclesiae subicimus. Congruae quidem sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione ei obveniente ex divisione, ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum quae hactenus Mensae (illic dictae « Mitra ») Hermosillensi pertinuerunt. Ut Pastori novae dioecesis in eius regimine validum tribuatur adiutorium, Consilium Presbyterale, Collegium Consultorum et Consilium a rebus oeconomicis quam primum instituantur. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis ac regulis a Congregatione pro Clericis statutis. Insuper variis rationibus permanens educatio presbyterorum procuretur et cum fas erit, selecti sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem sacerdotes Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia forte respiciunt, a Curia Hermosillensi ad Curiam Nucensem quam primum transmittantur. Ad haec omnia perficienda deputamus memoratum Apostolicum Nuntium, vel, absente eo, illum, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Mexicana Natione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Martii, in sollemnitate Sancti Ioseph, Sponsi Beatae Mariae Virginis et Patroni Universalis Ecclesiae, anno Domini bis millesimo decimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.
Leonardus Sapienza, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVII (2015), n. 8, p. 723-724.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana