Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
CORMAC S.R.E. CARDINALI MURPHY-O’CONNOR

 

Venerabili Fratri Nostro
Cormac S.R.E. Card. Murphy-O’Connor
Archiepiscopo olim Vestmonasteriensi

Fideles dilectam Scotiae terram incolentes sollemniter IV centenariam memoriam celebrant martyrii sancti Ioannis Ogilvie, S.I. Ille praeclarus vir in familia Calviniana natus, iuvenis religioni Catholicae adhaesit. Deinde Societatem Iesu ingressus est atque, sacerdos ordinatus, sedule pastorale exercuit ministerium, primum in Austria et in Francogallia, deinde, in patriam reversus, curam habuit de concivium spiritali itinere, donec, sub rege Iacobo VI in carcerem coniectus et capite damnatus, in patibulo die X mensis Martii anno MDCXV Glasguae gloriosam palmam martyrii est consecutus. Decessor Noster beatus Paulus VI die XVII mensis Octobris anno MCMLXXVI eum canonizavit atque pondus testimonii istius Christi imitatoris pro fidelibus etiam aetatis nostrae confirmavit.

Occasione memorati anniversarii data, multa revera in Scotia, potissimum in archidioecesi Glasguensi, suscipiuntur pastoralia incepta ut omnes, exemplum huius martyris recolentes, incitamentum ad renovatam fidei spei caritatisque vitam capiant sub Christi lumine assidue sequendam.

Quapropter Venerabilis Frater Philippus Tartaglia, Archiepiscopus Metropolita Glasguensis atque Praeses Conferentiae Episcopalis Scotiae, humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem Virum mitteremus qui Nostras vices Glasguae gereret Nostramque erga Christi discipulos in Scotia commorantes dilectionem significaret.

Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui Metropolitanam Ecclesiam Vestmonasteriensem prudenter es moderatus, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad festivitates complendas quae Glasguensi in urbe diebus IX et X proximi mensis Martii sollemni modo perficientur.

Celebrationi praesidebis Eucharistiae atque memoratum Archiepiscopum aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes verbis tuis ad assiduam Christi vitae imitationem invitabis adque praecepta divina cotidiana in vita diligentiore usque modo servanda. Optamus denique ut cuncti, testimonium sancti Ioannis Ogilvie et tot christianorum considerantes, novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque fidei alacritate in hodiernis adiunctis emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus amabiliter transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Februarii, anno MMXV, Pontificatus Nostri secundo.

 

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana