Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CRUCIENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI S.FIDEI
IN AMERICA SEPTEMTRIONALI ET A DIOECESI ELPASENSI,
MUTATISQUE FINIBUS, NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS CRUCIENSIS

 

Postulat munus quo fungimur ut, veluti bonus pater familias prosperitati filiorum inserviens, quae ad maiorem catholicorum utilitatem aptiora videantur, ad effectum adducamus. Qua re, cum Venerabiles Fratres Robertus Sanchez, Archiepiscopus S. Fidei in America Septemtrionali et Raimundus Pena, Episcopus Elpasensis, Conferentia Episcopali Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis assentiente, ab Apostolica Sede petivissent ut a suis circumscriptionibus certis distractis partibus finibusque mutatis nova constitueretur dioecesis, Nos re bene considerata, auditis Venerabili Fratre Pio Laghi, in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis Delegato Apostolico, atque Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositis, aeque fieri censuimus, si admotae postulationi concederemus, confisi hoc in animarum bonum esse cessurum. Hinc suprema Nostra Apostolica auctoritate consensum supplentes eorum, quorum interest, vel sua interesse putantium, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi S. Fidei in America Septemtrionali territorium separamus « Comitatuum » vulgo Chavez, Lincoln et Sierra appellatorum, et a dioecesi Elpasensi territorium « Comitatuum » vulgo dictorum Doña Ana, Eddy, Grant, Hildago, Lea, Luna et Otero, atque his distractis territoriis novam condimus dioecesim Cruciensem appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus decem nuper memorati « Comitatus », et sedem habebit in urbe Las Cruces vocata, quam proinde ad dignitatem urbis episcopalis tollimus. Ibidem, nempe in eadem urbe Las Cruces Episcopi cathedram ponimus, et quidem in ecclesia Deo in honorem Immaculati Cordis Mariae dicata, eidem insignia et privilegia tribuentes, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae fruuntur. Dioecesim Cruciensem suffraganeam facimus archidioecesis S. Fidei eiusque pro tempore Episcopum metropolitano iuri Archiepiscopi S. Fidei subicimus. Novae dioecesis mensam episcopalem efficient Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio ei obveniens ex divisione, ad normam can. 1500 CIC facienda, bonorum quae hucusque ad mensas episcopales archidioecesis S. Fidei et dioecesis Elpasensis pertinuerunt. Episcopum autem Cruciensem iuribus, privilegiis et honoribus insignimus, ac oneribus et obligationibus adstringimus, quibus ceteri dioecesani Episcopi et decorantur et adstringuntur. Indulgemus insuper ut, dum Capitulum cathedrale constituatur, consultores dioecesani pro iure eligantur. Quod attinet ad sacrorum candidatorum formationem, serventur iuris communis praescripta, ratione habita normarum Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », et regularum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutarum. Ubi novae dioecesis Cruciensis constitutio peracta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio beneficium, vel ecclesiasticum officium legitime detinent; ceteri vero sacerdotes, clerici et seminarii tirones ei Ecclesiae incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio legitimum habent domicilium. Constituta dioecesi, omnia documenta et acta ad eandem pertinentia et ad eius clerum, fideles et bona temporalia, a Curiis episcopalibus archidioecesis S. Fidei et dioecesis Elpasensis ad Curiam episcopalem Cruciensem primo quoque tempore mittantur, ut in condendo tabulario diligenter serventur. Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Pium Laghi, factis ei necessariis et opportunis facultatibus etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, documenta sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur, rite signata atque sigillo impressa. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praep.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 10, pp. 1097-1099

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana