Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAECLARA ILLA

VENERABILI SERVO DEI ISIDORO DE LOOR A S. IOSEPHO E CONGREGATIONE
 PASSIONIS IESU CHRISTI BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Praeclara illa aeternae sapientiae verba: «Voluntas eius in iis qui simpliciter ambulant» (Prov. 11, 20) bene profecto in eos recidunt qui Deo, summo rerum auctori, evangelica humilitate accesserunt (cf. Matth. 11, 25); quos inter, pro certo habemus, annumerandus est venerabilis Dei Servus Isidorus De Loor, quem in sua Religione Fratrem Isidorum cognominarunt a S. Iosepho. Hic enim breve vitae aevum tanta simplicitate, pietate atque candore traduxit, ut omni genere virtutum cum christianarum, tum etiam religiosarum, mire floruerit. Si vero de eius vita quaeratur, natus est egregius hic vir in urbe Vrasene, quae est in dioecesi Gandavensi, in Belgis, die duodevicesimo mensis Aprilis, anno MDCCCLXXXI, ab Aloisio De Loor atque Camilla Hutsebaut, idemque sequenti die baptizatus est. Parentes autem christiana fide insignes, vitae genere agricolae, Isidorum, sic ut reliquos duos filios, ad iustum Dei timorem educarunt, hoc est: ad paroeciale templum frequentandum, ad preces pie fundendas, ad artem suam sereno corde exercendam. Post vero scholas elementarias celebratas vicini pagi S. Gillis, Isidorus ad primam Eucharistiae Communionem admissus est, fortasse feria V ante hebdomadam dominicae a Passione Christi, anno MDCCCXCII; ad Confirmationem vero, die quinto et vicesimo mensis Maii, anno MDCCCXCIV. Strenuus ac fortis iuvenis mature coepit patri adesse in agriculturae operibus; quin, quo paternis agris colendis aptior fieret, vespertinis horis acroases de re rustica audiebat, magno sane fructu. Ceterum, cum naturae sensu raperetur, laeto semper gaudio praedia petebat, interdum conditoris Dei laudes canente anima. Nimirum Isidorus sacramenta iam saepius excipiebat, quam ut consuetudo eius aetatis ferret; orationi instabat; dies festos sanctius agebat, utpote qui saltem bis Missae sacro interesset, et ad sanctuarium Gaverlandense, Christi Matri dicatum, saepe pergeret peregrinator assiduus. Neque conceptum pectore ignem in se uno condebat, sed cum aliis communicare certabat, maxime per religiosam institutionem: fuit enim christianae doctrinae ludi magister insignis sive Vrasene, sive etiam in pago S. Gillis; atque in utroque loco dante Deo gregem puerorum ad se convertit, quorum indolem ac naturam penitus noscens, mentes ad Dei praecepta conformabat. Quamquam autem procedente aetate gliscebat in illo studium adipiscendae perfectionis seque Deo devovendi, nequiit tamen ante id consequi quam frater eius germanus minor natu a militia domum rediit. Qua profecto occasione, P. Bouckaert e C. SS. R. ab eo in consilium adhibitus, cum boni iuvenis ingenium tenerrimamque pietatem erga Redemptorem cognovisset, Congregationem Passionis Iesu Christi ei amplectendam suasit. Itaque venerabilis Dei Servus, mense Aprili, anno MDCCCCVII, Ere, in dioecesi Tornacensi, est noviciatum ingressus, ut fratrem coadiutorem ageret; atque die octavo mensis Septembris, eodem anno, vestem Passionistarum propriam induit. Confecto vero cum laude unius anni curriculo, sic ut lege cautum erat, die tertio decimo mensis Septembris, anno MDCCCCVIII, ad ius illius temporis votes religiosa nuncupavit, tribus usitatis addito quarto, videlicet «promovendi pro viribus religiosum cultum et gratam memoriam Passionis D. N. I. C.» iuxta Regulas S. Pauli a Cruce, quod est votum Congregationis Passionis Iesu Christi praecipuum. Ceteroquin, Isidorus, ad promissum illud omnino respiciens, religiosam vitam totam exegit, ea adimplendo in corpore suo, quae Christi Passioni deessent, pro corpore Eius, quod est Ecclesia (cf. Col. 1, 24). Quare, humilibus officiis fungens fratrum coadiutorum propriis, fuit ordine: coquus, olitor, ostiarius, et interdum etiam rogator. Spiritu praeterea imbutus conditoris sui mero, fugacem aetatem egit prorsus orationi intentus, in solitudine ac silentio; ac tam perfecte se ad summi Numinis voluntatem conformabat, ut palam «frater a Dei voluntate» diceretur. Quod profecto tum maxime patuit, cum anno MDCCCCXI dextrum oculum cancro captum heu ! amisit. Qua occasione crucem suam fortissime sustulit, volenti Dei omnino adhaerens. Ceterum, anno MDCCCCXII, mense Augusto, ad pagum Kortrijk missus est, qui est in dioecesi Brugensi, ibique, in coenobio scilicet suae Congregationis ac tranquillitatis plenissimo, ad mortem usque vixit, primum coquum, deinde ostiarium agens. Gradiebatur interim egregius Dei famulus per omnium virtutum grad us, ob perfectum erga Regulam ac Moderatores obsequium insignis, ac desiderio inserviendi fratribus animasque lucrandi. Neque tamen ibi diu vixit: cum enim late spatienti cancro etiam pleuritis accessisset, re desperata, vix post mensem in immortalem patriam sereno occasu inmigravit, ceu flos recisus, die sexto mensis Octobris anno MDCCCCXVI, amplius quinque et triginta annos natus, primo omnium nationum bello circum furente. Simplex autem fortisque Dei famulus signum factum est «quod omnia Ecclesiae membra ad officia vocationis christianae impigre adimplenda efficaciter attrahere potest ac debet» (Lumen gentium, 44). Cuius cum fama sanctitatis in dies longe lateque manasset, multaque prodigia a Deo patrata, eo deprecante, dicerentur, turbis ad eius sepulcrum undique accurrentibus, in Brugensi Curia Processus ordinarii, annis MDCCCCL­MDCCCCLII, instructi sunt. Post haec, die nono mensis Novembris, anno MDCCCCLX, Causa a decessore Nostro f. r. Ioanne XXIII introducta est; atque per annos MDCCCCLXI-MDCCCCLXIII Processus Apostolici in eadem Curia acti. Praeterea, post iustam rerum disceptationem apud Congregationem pro Causis Sanctorum, factum a Nobis decretum est, idemque die decimo secundo mensis Iulii, anno MDCCCCLXXXII, rite vulgatum, quo ediximus Venerabilem Isidorum De Loor heroum more exercuisse virtutes; ad miracula vero quod attineret eius intercessione patrata, unum sufficere ad eius beatificationem decrevimus: sanationem videlicet Irenes Ottevaere De Zaeytyd ab epatite fulminanti, quam dicunt, subitaneam, perfectam, perpetuam; quam ceu verum miraculum haberi oportere die decimo altero Ianuarii, anno hoc, affirmavimus. Hodie ergo, quem diem ad sollemnem beatificationem cum Isidori, tum etiam Friderici Albert, Clementis Marchisio, Raphaëlae Ybarra dixeramus, Romae, in foro S. Petri, turba ingenti fidelium circumstante, per Sacrum haec sollemnissima verba protulimus: «Nos vota Fratrum Nostrorum Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, Aemilii-Iosephi De Smedt, Episcopi Brugensis, Aloisii de Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, nec non plurium aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Fridericus Albert, Clemens Marchisio, Isidorus De Loor et Raphaela Ybarra, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Friderici Albert, die tricesima Septembris, Clementis Marchisio, die sexta decima Decembris, Isidori De Loor, die sexta Octobris, Raphaelae Ybarra die vicesima tertia Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Simul vero statuimus ut quae gessimus sancta sint ac rata habeantur nunc et in posterum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Septembris, anno Domini MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana