Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD PLENIUS

IN REPUBLICA INSULARUM MARSHALLENSIUM
NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad plenius confirmandas necessitudinis rationes, quae inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Insularum Marshallensium hoc ipso die feliciter sunt initae, simulque ad aptius providendum evangelizationis operi atque spirituali regimini catholicorum fidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita quoque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Insularum Marshallensium Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis, quam diximus, propria sunt. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Decembris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana