Index   Back Top Print

[ LA ]

    DISCORSO DEL SANTO PADRE GIOVANNI XXIII
CON IL QUALE ACCETTA
IL SUPREMO MANDATO

Basilica Vaticana,
Martedì, 28 ottobre 1958

 

Audiens verba tua « tremens factus sum ego, et timeo ». Quae scio de mea paupertate et vilitate sufficiunt ad meam confusionem. Sed cum videam in votis Fratrum meorum Eminentissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium signum voluntatis Dei, accepto electionem ab ipsis factam : et caput meum et dorsum meum inclino ad calicem amaritudinis et ad patientiam Crucis. In sollemnitate Christi Regis cantavimus omnes : « Dominus iudex noster: Dominus legifer noster: Dominus Rex noster ». Ipse salvabit nos.

* * *

Vocabor loannes. Nomen Nobis dulce, quia nomen patris Nostri: nomen Nobis suave, quia titulare est humilis paroeciae in qua baptismum accepimus : nomen sollemne innumerabilium Cathedralium, quae in toto orbe terrarum habentur, imprimisque sacrosanctae Lateranensis ecclesiae, Cathedralis Nostrae: nomen, quod in serie pervetusta Romanorum Pontificum gaudet de maximo primatu pluralitatis. Sunt enim enumerati Summi Pontifices, quibus nomen Ioannes, viginti duo. Fere omnes breviter in Pontificatu vixerunt. Malumus obtegere parvitatem nominis Nostri hac magnifica Romanorum Pontificum successione.

Et Sanctus Marcus Evangelista, gloria et protector insignis Nostrae dilectissimae gentis Venetorum, quem Sanctus Petrus princeps Apostolorum et primus Romanae Ecclesiae episcopus diligebat ut filium suum, nonne appellabatur et ipse a praenomine Ioannes?

Sed nomen Ioannes Nobis et toti Ecclesiae carissimum peculiari modo diligimus: et quidem ob duplicem eius appellationem: scilicet ob appellationem duorum virorum qui propinquiores fuerunt, et sunt, Christo Domino, universi mundi Redemptori Divino et Ecclesiae Fundatori.

Ioannes Baptista precursor Domini: qui non erat certe ille lux, sed testimonium erat de lumine: et vere fuit testimonium invictum veritatis, iustitiae, libertatis, in praedicatione, in baptismo paenitentiae, in profuso sanguine.

Et alter Ioannes discipulus et evangelista, Christo et Matri suae dulcissimae summopere dilectus, qui supra pectus Domini in cena recubuit, et inde hausit caritatem illam cuius fuit usque ad provectam senectutem fiamma vivax et apostolica.

Faxit Deus ut uterque Ioannes clamitet in ecclesia universa per humillimum ministerium pastorale Nostrum, quod ei succedit, quo desideratissimus Decessor Noster imm. mem. Pius XII optime perfunctus est, eique succeda ceterorum Romanorum Pontificum, quorum maxima laus est in Ecclesia; clamitet Clero et populo universo hoc opus Nostrum, quo cupimus parare Domino plebem perfectam, rectas facere semitas eius, ut sint prava in directa et aspera in vias planas: ut videat omnis caro salutare Dei (cfr. Luc. 3, 4-6).

Ioannes autem Evangelista, qui, ut ipse testatur, accepit Mariani matrem Christi et matrem nostram in sua, prosequatur, una cum illa, eandem exhortationem, quae respicit vitam et gaudium Ecclesiae Catholicae et Apostolicae, itemque pacem et prosperitatem omnium gentium:

« Filioli mei, diligite alterutrum; diligite alterutrum, quia hoc magnum praeceptum Domini est ».

Concedat benignissimus Deus, Venerabiles Fratres, ut Nos, qui eodem nomine insignimur ac primus in hac Summorum Pontificum serie, eadem etiam sanctitate vitae eademque animi fortitudine, usque ad profusionem sanguinis, si Domino placuerit, divina adiuvante gratia, enitere possimus.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana