Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
AD EPISCOPUM PLACENTINUM DE INSTITUTO SACRORUM VIRORUM,
QUI IN AMERICAM PROFICISCENTES,
OPEM S. MINISTERII FERANT ITALIS ILLUC
RERUM NECESSITATE COMPULSIS*

 

Libenter agnovimus Te pium consilium iniisse excitandi in Episcopalis tui ministerii Sede sacrorum Virorum Institutum, qui animum et voluntatem gerant in dissitas praesertim Americae plagas proficiscendi, sacri ministerii opem laturi multitudini Italorum fidelium, qui, rerum necessitate ad demigrandum de patria compulsi, in iis regionibus domicilium statuerunt. Nos qui pro Apostolatus Nostri munere salutem animarum praecipuo studio spectamus, quique ea diligenter curare debemus quae eo pertinent, ut spiritualibus fidelium necessitatibus consulatur, pium tuum consilium, Venerabilis Frater, utile ac opportunum ducimus, eorumque caritatem et zelum gratissimum habemus, qui Christi spiritu ducti, huic sancto operi sese velint devovere. Nec porro dubitamus quin Venerabiles Fratres Italiae Episcopi, pro eximio quo flagrant Religionis amore, huic pio operi sese fautores exhibeant, ac si qui sunt Dioecesium suarum sacerdotes, qui cupiant hoc ministerio perfungi, eorum religiosum studium assensu suo, propensaque omnino si fieri possit voluntate, prosequantur.

Rogantes interim Omnipotentem Deum, a quo sancta consilia et iusta sunt opera, ut propitius huic operi adspiret, et idoneos operarios mittat in messem suam, Apostolicam Benedictionem Nostrae dilectionis testem, Tibi, Venerabilis Frater, cunctisque Tecum divinae gloriae et salutis animarum studio coniunctis, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXV Novembris anno MDCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri Decimo.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XX (1887), p. 305.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana