Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARQUISIMETENSIS*

  NOVA CONSTITUITUR IN VENETIOLANA REPUBLICA PROVINCIA ECCLESIASTICA, CUIUS CAPUT EST
ECCLESIA METROPOLITANA «BARQUISIMETENSIS».

 

Sedi Apostolicae in more est ecclesiasticarum circumscriptionum territoria ita, si oporteat, ad rerum locorumque rationes accommodare, ut christianorum fidelium bonum atque utilitas copiose oriri possint. Postulanti ideo venerabili Fratri Aloisio Dadaglio, Archiepiscopo titulo Lariensi atque in Venetiolana Republica Apostolico Nuntio, ut cathedralem Sedem Barquisimetensem ad metropolitanae dignitatem eveheremus eandemque novae provinciae caput crearemus, accedendum esse censuimus sequentiaque, post quidem sententiam auditam quorum interesset Ordinariorum, decernenda. Barquisimetensem dioecesim a metropolitana Ecclesia Caracensi seiungimus atque ad dignitatem et gradum metropolitanae attollimus, congruis datis iuribus et privilegiis quae eiusdem ordinis Ecclesiarum sunt propria, eamque simul caput efficimus novae provinciae ecclesiasticae, Barquisimetensis nomine, quae eadem metropolitana constabit ac dioecesi Guanarensi tamquam suffraganea, item a provincia Caracensi separata. Antistites ideo Barquisimetensis Sedis deinceps archiepiscopali dignitate ornabuntur, quorum primus venerabilis Frater Crispulus Benítez Fontúrvel erit, hactenus Episcopus Barquisimetensis, qui scilicet iuribus fruetur obligationibusque tenebitur quae ex iure communi Archiepiscopis metropolitis competunt. Eius vero metropolitanae iurisdictioni Episcopus Guanarensis subdetur. Ut autem haec quae decrevimus ad exitum adducat curet venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mitti, nomine de more signato sigilloque impresso.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

   Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 789-790

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana