Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PARISIENSIS - VERSALIENSIS
(NEMPTODURENSIS ET ALIARUM)

*

ECCLESIIS PARISIENSI ATQUE VERSALIENSI DIVISIS, NOVAE CONSTITUUNTUR: «NEMPTODURENSIS», «S. DIONYSII IN FRANCIA», «CHRISTOLIENSIS», «CORBILIENSIS» ATQUE «PONTISARENSIS».

 

 Qui volente Deo in beatissimi Petri locum ob eam unam causam suffecti sumus ut fidelium omnium necessitatibus inserviremus, id profecto nulla aptiore ratione Nos consequi posse existimamus, quam si amplissima atque ornatissima Ecclesiae decreta sancte servari contendamus: sunt enim haec, praesertim cum a Conciliis, re scilicet cognita ac deliberata, facta fuerint, quam aptissima, si iis pareatur, ad christianam fidem alendam populosque ad antiquam religionis disciplinam instituendos atque erudiendos. Quam ob rem, cum sacrosanctum atque Oecumenicum Concilium Vaticanum II hoc praeceperit ut quam primum ad aptiorem finium dioecesium dispositionem deveniretur, attentis, si res posceret, circumscriptionum civilium limitibus, cumque Regio Parisiensis, quam vocant, in novas provincias civiles nuper descripta sit, censuit venerabilis Frater Paulus Bertoli, Archiepiscopus titulo Nicomediensis et in Gallia Apostolicus Nuntius, post quidem venerabiles Fratres sententiam rogatos: Mauritimu Feltin, Archiepiscopum Parisiensem, et Alexandrum Carolum Renard, Episcopum Versaliensem, auditumque venerabilem Fratrem Petrum Veuillot, Archiepiscopum titulo Constantiensem in Thracia atque sacri Praesulis Parisiensis Coadiutorem, censuit ergo bene Ecclesiae sanctae cedere posse, si in ea nobili Natione, divisis territoriis Ecclesiarum Parisiensis atque Versaliensis, novae quinque dioeceses conderentur, id etiam considerans ibi loci populum in dies frequentiorem fieri. Quae Nos omnia probantes, haec quae sequuntur, de consilio nempe venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis praepositae Negotiis Extraordinariis explicandis, decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Parisiensi atque a dioecesi Versaliensi eam territorii partem separamus, quae provinciam civilem complectitur vulgo Hauts-de Seine cognominatam, eaque novam dioecesim constituimus, a nomine urbis Nanterre Nemptodurensem appellandam, in qua nempe civitate Episcopus Sedem collocabit, cathedra sui magisterii in templo paroeciali collocata, quod est S. Genovefae dicatum. Detracto praeterea ab iisdem Ecclesiis Parisiensi atque Versaliensi territorio civilis provinciae Seine-Saint Denis, novam item dioecesim condimus, S. Dionysii in Francia cognomine, cuius caput urbs, quam populus Saint-Denis dicit, erit, cathedrale vero templum id quod, insignis Basilica, S. Dionysio sacrum est. Similiter ab iisdem Sedibus partem seiungimus territorii qua provincia civilis efficitur populari lingua Val-de-Marne dicta, quo territorio aliam dioecesim constituimus, Christoliensem nomine. Sacer autem eius Antistes Sedem ac domicilium in urbe vulgo Choisy-le-Roi ponet, cathedram in templo S. Ludovici. Pariter a dioecesi Versaliensi territorium civilis provinciae Essonne separamus, quo dioecesim Corbiliensem efficimus, ab urbe Corbeil, statuentes ut in hac eadem civitate sit sedes Episcopi, cathedra in templo S. Exuperii, ibidem. Denique ab eadem Ecclesia Versaliensi territorium civilis provinciae quam dicunt Val-d'Oise dividimus, in formamque novae dioecesis redigimus, Pontisarensis scilicet, ab urbe Pontoise, in qua Episcopus commorabitur ut in sua sede, cathedramque collocabit, in templo videlicet S. Maclovii; cui nempe, sic ut et ceteris, quae supra recensuimus, iura omnia facimus cathedralium sacrarum aedium. Novarum autem harum dioecesium Episcopi sacro Parisiensi Praesuli obnoxii erunt tamquam suffraganei ad normam iuris; quibus praeterea facultatem facimus Consultores dioecesanos deligendi, dum Canonicorum collegium constituatur. Mensam episcopalem efficient Curiae proventus, fidelium collationes, bonorum pars congrua Ecclesiarum Parisiensis atque Versaliensis, ab Ordinariis locorum pactione definienda, ratione habita piorum fundatorum, ut dicunt, seu oblatorum voluntatis. Ad clerum quod attinet, censemus ut, his Litteris ad effectum deductis, Sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio beneficium vel officium habeant ecclesiasticum, facta potestate petendi intra quinque proximos annos ut ad aliam dioecesim Provinciae Parisiensis transeant; ceteri vero clerici ac Seminarii tirones ei Ecclesiae sint addicti in cuius territorio vel legitimum habeant domicilium, vel contineatur paroecia quae illos commendavit, attentis uniuscuiusque condicionibus. Regimen novarum Ecclesiarum, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, atque his similia Codice Iuris Canonici omnino temperentur atque particularibus normis quae Sancta Sedes dederit. Id praeterea caveatur ut documenta et acta, ad novas dioeceses respicientia, ad earum Curias diligenter ac cito mittantur, ibidem religiosa cura asservanda. Censemus postremo ut a iure metropolitano Archiepiscopi Parisiensis exemptae dioeceses Blesensis, Carnutensis, et Aurelianensis Bituricensi metropolitanae Sedi suffraganeae subdantur. Ceterum, quae per has Litteras Nostras praescripsimus, venerabilis Frater Paulus Bertoli ad exitum adducet, vel quem ipse delegaverit, factis iustis facultatibus; re vero acta, documenta exarentur, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto, in festo S. Dionysii Ep. et Mart.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n.3, pp. 212-214

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana