Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GULUENSIS
(LIRENSIS)
*

DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS E DIOECESI GULUENSI,
NOVA CONDITUR DIOECESIS, «LIRENSIS» NOMINE. 

Firmissima spe ducti, sacras circumscriptiones, in quibus accuratiore dilectione homines ad catholicam informentur veritatem, quotiens Nobis fas est, condimus, pro certo habentes Deum, qui perpetuos dat teneris sementibus auctus, novis Ecclesiis suae gratiae rore favere, atque incrementa omnipotenti virtute praestare. Quam ob rem, cum Sacro Consilio Christiano Nomini Propagando visum sit in Ugandensi regione novam dioecesim condere, Nos, sententia audita venerabilis Fratris Amalii Poggi, Archiepiscopi titulo Cercinitani atque Apostolici in Uganda Pro-Nuntii, item Ordinarii Praesulis Guluensis, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. E territorio dioecesis Guluensis, partem austro-orientalem, quae civilem districtum vulgo «Lango» constituit, detrahimus, eamque in novae dioecesis formam redigimus Lirensis nuncupandae ab urbe principe eiusdem civilis districtus, quam Ecclesiam suffraganeam facimus Sedi metropolitanae Kampalaënsi. Cetera, quae ad regimen novae dioecesis spectent, ad res atque personas, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, in his Ius Canonicum omnino servetur. Ad haec autem quae iussimus efficienda venerabilis Frater Amalius Poggi operam dabit vel quem ille delegabit; re vero acta, documenta exarari iubebit et ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittet, sinceris exemplis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione

Franciscus Tinello
pro Apostolicam Cancellariam Regenens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 18-19

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana