Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTUM GRATA*

IN TANZANIA REPUBLICA APOSTOLICA NUNTIATURA CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum grata concordia, et consensus, et necessitudines, quae huic Apostolicae Sedi cum populis intercedunt, maxime si hi christiano nomine gloriantur, ad prosperitatem atque felicitatem singularum nationum conferant simulque ad Ecclesiae sanctae, cui praesumus, utilitatem conducant, nemo est quin videat et intellegat: per concordiam enim non solum mutua gignitur cognitio utilis atque subtilior, sed et opinio in vicem crescit, et quieti ac paci locus datur, qua re nihil gratius et utilius civilibus ac religiosis coeptis suscipiendis, fovendis.

Quam ob rem, optantes ut amicitiae vincula, quae hanc Romanam et Apostolicam Sedem nobili populo Tanzaniae obligant, constringerentur, censuimus bene esse si in ea Natione Apostolica Nuntiatura constitueretur. Placet ergo motu proprio ibi loci per has Litteras Apostolicam Nuntiaturam condi, cui profecto omnia iura atque privilegia quae ad ceteras Nuntiaturas spectant facimus, certam concipientes spem, fore ut quae praevidemus commoda et utilitates, haec prospere succedant.

Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae sive nunc sive in posterum tempus stent, ab iisque omnino serventur, quorum res est, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die undevicesimo mensis aprilis, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 9, p. 521

 

© Copyright 1968- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana