Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE

NON SINE GRAVISSIMO*

DE REPRIMENDA QUORUNDAM ARMENI RITUS SEDITIONE

Venerabili Fratri Antonio Iosepho Archiepiscopo Thyaneo Nostro
atque huius Apostolicae Sedis in Urbe Constantinopolitana Delegato Apostolico.

PIUS PP. IX

Venerabili Fratri Salutem et Apostolicam Benedictionem

 

Non sine gravissimo animi Nostri dolore vel moerore potius novimus, Armeniam Constantinopolitanam Ecclesiam non levibus dissidiis ac perturbationibus miserandum in modum divexari, et pacem, cuius tuendae studium Nos cum Nostris Praedecessoribus semper fidelibus illis maxime commendavimus, ab illa Ecclesia ferme exulare. Siquidem nonnulli ex Laicorum ordine in unum convenientes cum aliquibus ex Clero saeculari atque ex Monachis Armenii ritus, Ven. Fr. Antonii Petri IX Ciliciae Patriarchae auctoritatem palam spreverunt, abnegarunt; et Ven. Fr. Iosephi Arakial Episcopi Ancirani, qui, annuentibus Nobis, vicaria eiusdem Patriarchae potestate in praedicta civitate fungitur, canonicam iurisdictionem ita detrectarunt, ut eiusdem sententias ac mandata vel non recipere, vel non servare ausi fuerint. Atque eo devenerunt, ut etiam legitimam memorati Patriarchae electionem, licet unanimi Episcoporum suffragio peractam, Nostroque iudicio et auctoritate confirmatam, in dubium revocare non dubitaverint, solemnem eiusdem commemorationem in sacrosancto Missae sacrificio, atque in divinis officiis palam intermittere, ac demum in privata domo altare contra legitimum altare Christi erigere minime reformidaverint, et Ecclesiam ibidem constituere, quam singulari verborum contradictione Armeniam catholicam independentem appellarunt; perinde ac si in Ecclesia catholica liceret Fidelibus arbitratu suo vivere, et non potius ipsi deberent iuxta Apostoli praeceptum obedire praepositis suis et subiacere eis.

Gravissima profecto sunt, Ven. Fr. huiusmodi improbanda sane facta, eoque Nobis acerbiora, propterea quod ea ab Armeniis praesertim Constanti nopoli degentibus minime expectabamus, quos Apostolica Sedes singulari cura ac sollicitudine fuit semper prosequuta. Neque doloris Nostri acerbitatem satis lenire potuerunt protestationes reverentiae atque obedientiae erga hanc Beatissimi Petri Cathedram quas deprehendimus in expostulationibus Nobis exhibitis a memoratis Laicis, Clericis ac Monachis; quae protestationes futili illa appellationis voce confirmari posse videbantur, in quam nonnulli erumpebant ad effugiendam memorati Ven. Fr. Iosephi correctionem. Etenim contra auctoritatem huius Apostolicae Sedis divinitus constitutam erronea falsaeque doctrinae atque calumniae in vulgus fuerunt disseminatae, et Nostrarum etiam constitutionum vis et auctoritas despecta ac detrectata.

Etsi vero haec facta ex animo vehementer dolemus, non possumus longe maiorem Armeniorum eiusdem Urbis partem satis commendare, quae constanter in officio ac fide permansit, quaeque legitimo suo Patriarchae, Nostraeque huic Sedis arctissime atque ex animo obstricta efflagitavit, ut a tantis malis liberaretur.

Quibus pro Nostri ministerii debito occurrere volentes, Tibi, Ven. Frater, qui Apostolica Nostra Delegatione in Urbe Constantinopolitana perfungeris, mandamus, ut quamprimum in eamdem civitatem redeas, ibique pro commissi Tibi muneris ratione catholicos Orientales in sua fide confirmare, atque eos qui a proprio officio declinarunt, ad salutis tramitem totis viribus reducere contendas.

Ut autem haec rite perficiantur, necessarium est, Ven. Frater, Fidelibus tuae curae commissis in mentem revoces atque inculces, ad catholicam fidem pertinere Romano Pontifici in Beato Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino Nostro Jesu Christo plenam potestatem auctoritatemque esse traditam; cuius plenum ac liberum exercitium nullis territorialibus aut nationalibus limitibus potest circumscribi et coerceri; et omnes qui catholico nomine gloriantur, non solum debere cum illo communicare quoad fidem et dogmata, verum etiam subesse quoad ritus et disciplinam.

Qua in re ne praetermittas Armenios omnesque Orientale edocere quantum discriminis disciplinam inter et ritum intercedat, cuius utriusque rei confusio illorum fidelium mentem perturbat, pluribus iniustisque querimoniis occasionem praebere non cessat, eaque maxime abutuntur ad conflandam contra Apostolicam Sedem invidiam ii omnes qui salutarem eiusdem Sedis actionem et vim in Orientales Ecclesias impedire aut imminuere minime verentur. Equidem Nos una cum Praedecessoribus Nostris Orientales ritus servandos esse declaravimus, quoties, neque fidei et unitati catholicae repugnarent, neque ecclesiasticae derogarent honestati. Quod quidem minime impedit, quominus, in his praesertim quae Ecclesiasticum regimen respiciunt, canonica disciplina quoad praecipua saltem capita ubique cohaereat, et ubi inversa vel collapsa fuerit restituatur. Neque ab hoc unquam deflectemus, prout Apostolici Nostri ministerii munus omnino postulai. Atque idcirco eo consilio Nostram Constitutionem edidimus IV Idus Iulias an. MDCCCLXVII cuius initium est Reversurus; quam in suo robore manere volumus, et ab omnibus ad quos pertinet diligenter observari; nihil enim ea opportunius est ad ecclesiasticam libertatem tuendam ad sacrorum Antistitum iura auctoritatemque vindicandam, et ad catholicam religionem atque unitatem magis magisque conservandam.

Qui autem haec Apostolicae Sedis iura et officia vel abnegant vel parvi pendunt, qua demum ratione, quo animo, suam erga illam reverentiam et obedientiam profiteri possunt? Hoc siquidem praeseferre videbantur commemoratae nonnullorum Armeniorum expostulationes, quibus illud etiam petebatur, ut salvis eorum ritibus, Delegati Apostolici iurisdictioni plane subicerentur Armenii, donec Ven. Frater Antonius Petrus IX in officio Patriarchae maneret. Quod quidem nullo prorsus modo indulgendum censuimus, etiam ex eo quod excogitatum manifeste fuerit ad declinandam legitimam eiusdem auctoritatem.

Gravius autem est, Apostolicae Sedis auctoritate abuti ad effugiendam Praelatorum correctionem. Namque sacrum est et omni aetate servatum, atque in honore habitum ius appellationis ad Romanum Pontificem, cui divinitus concessa potestas inest quorumlibet Iudicum ligata sententiis dissolvendi. Verum minime ferendum est illud praetexere et eo abuti ad inobedientiae patrocinium, cum scilicet subditi eo consilio in vocem appellationis contra ecclesiasticam disciplinam perperam erumpunt. Remedium enim appellationis, uti monuit Alexander III Praedecessor Noster, non ideo inventum est ut alicui e religionis et ordinis observantia exorbitanti debeat in sua nequitia patrocinium exhibere. Ac notum est universis appellationes in materia correctionis et morum in devolutivo tantum, uti aiunt, servandas esse. Qui secus agere praesumpserint non tam obsequentes Apostolicae Sedis filii, quam ecclesiastici Ordinis perturbatores esse convincuntur.

Ut ordo iste servetur, ex cuius tranquillitate pax exurgit, necesse est ut unusquisque memor conditionis suae diligentissime caveat, ne fines ecclesiasticis legibus sibi praestitutos transgrediatur. Quare sacerdotes oportet a mundanis curis plane alienos divinis ministeriis atque animarum saluti semper esse addictos, suisque Episcopis ea, qua par est, reverentia obedire. Monachi etiam, qui in professione sua omnes saeculi curas abdicarunt, debent omnino in sancta conversatione et in habitu Ordinis sui et in Monasteriis vel hospitiis tranquillam intaminatamque vitam agere, suaeque et proximorum aeternae saluti semper adlaborare, servata quam debent Episcopis reverentia atque obedientia. Ea de causa salutares leges atque instructiones iamdiu editae fuerunt ab hac S. Sede pro Monachis Constantinopoli degentibus, quarum initium Complures (Instruct. S. C. de Prop. Fide 90 August. 1842), et Compertum est (Decret. S. C. de Prop. Fide 20 August. 1853): quae si servatae fuissent minime dolere cogeremur quosdam ex Monachis ipsis a recto tramite discessisse. Hasce itaque instructiones servari ab omnibus ad quos pertinent districte praecipimus, Tibique onus iniungimus ut pro Tui muneris officio ac potestate eorundem observantiam omnino cures.

Denique Laicorum coetus in officio suo maneat, neque in ecclesiasticas res se ullo modo immisceat. Eorum in Ecclesia est doceri non docere, regi non regere; et ecclesiae Dei nihil unquam tam noxium, fuit, ac propterea a Sanctis Patribus et a Conciliis etiam Oecumenicis nil magis improbatum, quam ut Laici in ecclesiastica negotia se se insererent, et in ecclesiasticum ordinem insilirent.

Haec sunt, Ven. Frater, quae Tibi significanda atque mandanda duximus; quae ut possis utilius exequi, necessarias omnes atque opportunas facultates Tibi hisce Litteris tribuimus.

Age itaque, ac divino auxilio fretus operi manum alacriter admove, et ad eos, quos Ipsi per Nos invisere non possumus, perge velociter. Confidimus enim Beatissimam Dei Genitricem sine labe conceptam et S. Gregorium, qui Armeniae gentis vere Illuminator extitit et Apostolus, omnem gratiam a Iesu Christo Domino Nostro esse impetraturus, ut qui in Eum speramus non confundamur, et qui de tantis malis doluimus, laeta in filiis Nostris consolatione fruamur. Et huiusce boni, quod fusis ad Deum precibus assidue adprecamur, omniumque caelestium mu nerum auspicem, et praecipuae Nostrae in Te benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem toto cordis affectu Tibi, Ven. Frater, cunctisque Clericis Laicisque Fidelibus Tuae curae commendatis peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 24 Februarii anno 1870 Pontificatus Nostri Anno XXIV.

 

PIUS PAPA IX

 

*A.S.S., vol. V (1869-1870), pp. 466-470.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana