Index   Back Top Print

[ LA ]

BEATISSIMI PATRIS INTER MISSARUM SOLLEMNIA
CELEBRATA IN BASILICA PATRIARCHALI S. PAULI EXTRA MOENIA
OB DECIMUM QUARTUM EXACTUM SAECULUM
AB OBITU S. BENEDICTI NURSINI

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XVIII mensis Septembris, Anno Domini MCMXLVII

 

Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,

Exsultent hodie animi nostri renovatis laetitiis et ora nostra grata cantica promant, cum Dei munere et beneficio datum sit, ut S. Benedicti Nursini, cuius a pientissimo obitu decimum quartum exactum recolitur saeculum, memoriam et gloriam una simul celebremus. Communia vero adauget gaudia, quod in hac aula, marmore et musivo opere rutilanti, tantum virum impensis honestamus obsequiis, ac sepulcrum beatissimi Pauli Apostoli circumsaepimus, cuius ille cultor exstitit eximius. Ipsa namque divina oracula nos ad hoc laudis praeconium invitant: «Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua . . . Hereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetis semen eorum » (Eccli. 44, 12); et Paulus Apostolus, ubinam sanctorum haec celsitudo et gratia contineatur, perspicue edicit :« Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones» (Hebr. 2, 33)

Nunc vero inter beata caelitum agmina S. Benedictus tali splendet fulgore, ut omnibus aevis et gentibus admirationi fuerit et numquam non sit item ipse futurus. Exstitit is namque gigas, ut devio saeculo nova. aperiret itinera. « Omnium iustorum spiritu plenus » ut ait S. Gregorius Magnus (Ioh. Mabillon, Annales Ordinis S. Benedicti, ann. 563, n. XI, ed. Lucae, 1739, t. I, p. 105), caritate in Deum et proximos excelluit, fuit gravis et placidus, pollenti apud omnes auctoritate, domitor sui, angelicis moribus exornatus, non minus prophetiae dono quam miraculorum potestate insignis; novus Abraham, religiosorum hominum subolem genuit; novus Moyses, legem condidit et populum ad litandum in solitudinem deduxit.

At si haec non silemus, aliquid avemus et debemus de Occidentalium monachorum Patriarcha meliore in lumine collocare. Si quis annales historiae pervolvat et scrutetur, quomodo neget quod dicturi sumus, quomodo infitietur quod asserturi sumus? Europae pater S. Benedictus est. Cum Imperium Romanum, vetustate et vitiis exesum, corrueret et per huius provincias turmatim Barbari confluerent, ipse, appellatus magnorum Romanorum postremus, romanitatem (liceat Nobis Tertulliani vocabulo uti) et Evangelium in unum foederans, opem virtutemque inde hausit, quae ad coniungendos Europae populos sub vexillo auspicioque Christi, et ad rem Christianorum publicam feliciter conformandam plurimum contulit. Enimvero a Codano Sinu ad Mediterraneum Mare, ab Oceano Atlantico ad viridia Polonorum aequora Benedictinorum se fuderunt legiones et Cruce, libris, aratro indociles silvestresque gentes mansuefecerunt.

« Ora et labora »: hoc Benedictinorum signum nonne augusta brevitate continet et refert quod totius humanitatis et cultus lex est praecipua et immutabile fundamentum? Praeceptum Dei est, ut oremus; praeceptum Dei est, ut laboremus; et utrumque in Ipsius laudem et in nostram mentium et corporum perfectionem peragere iubemur. Deflexit a regalibus S. Benedicti viis Europa et, contemptis Christo et Ecclesia, et ipso a non paucis denegato Deo, ceteras quoque nationes impia et inhonesta docuit. Quare sequaci poena modo attrita, gemit ea immensas calamitates et miserias, e quibus frustra emergere contendit, cum diuturnae admissorum immanitatis haud satis sit conscia.

Hac, quae Europae calamitosa et aerumnosa labitur, tempestate, haud inopportunum et inutile est cogitare Europae vires intimo robore pollentes eiusdemque in re civili diutinam praestantiam in catholicae fidei unitate veluti in solidissimo fundamento constitisse. At huius unitatis quasi centrum et praesidium erat Apostolica Sedes, quippe cum Romanus Pontifex, Principis Apostolorum successor et Ecclesiae caput, toti Christiadum latissimae familiae pater censeretur praepositus. Quodsi S. Benedictus ad efficiendam temperandamque huiusmodi Europae gentium consortionem, praesertim spiritualis rei cultu et cura, tantopere contulit, non sine Dei providentis nutu contigit, ut is, Nursiae genitus, Romae educatus, Sublaquei umbratili vitae initiatus, in Monte Cassino solis instar miris dictis factisque coruscans, numquam procul a conspectu Apostolicae Sedis ageret. Adlectus igitur is est illis, qui hanc arcem Christi Regni et veritatis Cathedram « fortes ambiunt ex fortissimis Israël, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi » (cfr. Cant. Cant. 3, 7-8). Quis magis quam ille Apostolicam Sedem veneratus est atque dilexit? Quodsi ipsius filiorum gesta et promerita recenseantur, iure dicendum est Benedictinorum Ordinem Catholicae Ecclesiae per aetatum seriem fugamque validissimo fuisse propugnaculo et vallo.

Nunc autem vos adloquimur, Benedictini sodales, qui undique Romam convenistis; ut conlatis consiliis Ordinis vestri emolumentis consuleretis et Abbatem Primatem eligeretis, quem adstantem hic amantibus votis placet Nobis salutare, dum multum ei optamus, ut dulce et augustum Abbatis gerens nomen, explens munus, decessoris sui instet vestigiis et, dives virtutis, auctiore semper alieno gaudeat profectu.

Diuturno iam usu et experientia rerum ipsi suadere vobis potestis, quanta sapientia Leo XIII Pontifex Maximus prospexerit, ut variae Benedictinorum, quos atratos vocant, familiae, quamvis indemnia servanda essent propria instituta et normae, fraternae Foederationis vinculis coalescerent. Quo suscepto consilio, reapse autonomia seu suis legibus vivendi potestas, qua prisco iure coenobia vestra utebantur, ad nova tempora accommodata est, salutari quidem et provida ratione, cum mutata adiuncta rerum et communis utilitas id postularent. Antiqua enim et media aetate, cum impeditiores essent commeatus et minoribus necessitatibus fidelium curatio teneretur et doctrinarum studia minus paterent, huiusmodi autonomia magis sibi constare poterat. At ipsae Benedictinorum sodalium Congregationes, quae labentibus aevis exortae sunt, nonne aperto argumento testantur, ad disciplinam fulciendam et perficiendam coniunctam fraternam operam desideratam esse? Nonne vero id etiam luculenter probant latiores, quae coalitae sunt, consociationes, exempli gratia Cluniacensis et Bursfeldensis? Quodsi singula monasteria sibi vixissent, illa Maurina Benedictinorum Congregatio de sacris excultis disciplinis non potuisset sibi eximia cumulare promerita et etiam alibi praeclarae operositatis et solidi honoris vestri nitor palluisset.

Nunc temporis eundi et redeundi expeditior copia, ad operum consortionem passim proclivior voluntas, copiosior scientiae, consilii, navitatis supellex, qua sacerdotes, missionales quoque, indigent, ut quam expectationem sui fecerint, compleant, poscunt foedera, unitatem exigunt. Autonomia vero aequo magis retenta, inveniantur forte coenobia, quae, deficiente religiosorum sodalium numero, demandato sibi officio minus paria sint; quin etiam colendae regulae disciplina ibi languescere poterit et vel pericula paulatim subrepere.

Aliud quoque liceat Nobis attingere. Haud exigua vobis laus tribuenda, quod sacrae liturgiae, quae magno nomine a vobis dictitata est opus Dei, tanta diligentia et cura vacatis; atque procul dubio hortandi sunt usque fideles, ut publicis Ecclesiae ritibus ac precibus religiosa attentione et communicatione intersint, ac praesertim christiana festa vario et pleno celebrent gaudio. At hic nimietate quoque potest peccari. Possunt inveniri qui, liturgicas formas priscae aetatis nimium extollentes seriores facile contemnant, ac privatas et populares preces despicentur. Est liturgia, omnis cultus Ecclesiae auctoritate constitutus, quidpiam durabile et vivum, quod per saecula adolevit : si cui placet iuvenilis aetas, maturiores anni despiciendi non sunt. Quid vero de orationibus et pietatis exercitiis, quae Ecclesiae probantur? Ex integris divitiis opibusque divini cultus, qualis hic ab Ecclesia ratus est habitus et exercetur, hauriant christifideles quantum possunt et quidquid possunt ad suam augendam fidem et ad spem confirmandam caritatemque fovendam; et, licet pro uniuscuiusque coetu, vitae genere, doctrina, animo modus varietur, omnes inde aliquid sumant quod sibi prosit. Quod quidem in divino cultu et animorum curatione est semper praecipuum, Evangelii asseclae in bonae conscientiae adytis quaerant Deum, superni Numinis maiestatem et legem vereantur, admissorum poenitentiam agant, confiteantur peccata fletu et misericordiae operibus crimina diluant, inveniant gratiam et bene vivant, ut semper et feliciter vivant. Sunt qui solido vescantur pane et sunt qui lacte alantur; apprime canorae sunt aureae citharae ac dulciter etiam tenues personant tibiae. Hac de re satis fusum est eloquii.

Habet quidpiam vernum Institutum vestrum, cuius auxilio saepius e ruinarum squalore ad meliorem statum et fortunam renata sunt saecula. Muneri igitur vobis assignato obsequentes, promptam date operam, ut eversis humanis rebus benigni et actuosi occurratis. Antiqua virtute, novis inceptis aequales natu reddite mitiores, a quibus, nequaquam impediente, immo saepius superbo artium incremento favente, perquam dira pericula et caedes humano generi parari possunt. Exemplo moram, vocis sono, litterarum usu instruite ignaros, flectite indociles, religionis contemptores ad obsequium Dei et ad leve Evangelii iugum revocate. Cantate in terris canticum novum, quod olim securi in caelis concinere pergetis.

Dilectus demum Deo et hominibus Benedictus: «cuius memoria in benedictione est » (cfr. Eccli. 45, 1) benedicat laboranti Ecclesiae, cuius fuit pugnator fortissimus; benedicat humano generi, cuius est decus inocciduum; Europae, cuius est altor et parens; Italiae, cuius est gemma; universis hic adstantibus benedicat; effuso amore Benedictinis sodalibus, gloriosae suboli suae, benedicat, ut ipsius celsa virtutis species relucescat: «Et ipso beato Confessore Benedicto intercedente, sit in eis fides recta, imitabilis forma, castissima sobrietas, hospitalis caritas, spiritualis prudentia, alta sapientia, mens humilis, vita sublimis. Amen » (The Canterbury benedictional ed. by Reginald Maxwell Woolley, London, 1917, p. 89).


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
  Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 237-241
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana