Index   Back Top Print


BENEDICTUS PP. XV

MOTU PROPRIO

CONSILIUM A DECESSORE*

DE PONTIFICIA COMMISSIONE VULGATAE
VERSIONI BIBLIORUM EMENDANDAE.

 

Consilium a Decessore Nostro sanctae memoriae initum latinae Bibliorum versionis, quae Vulgata dicitur, ad pristinam lectionem restituendae nemo non numeraverit in iis rebus, quibus Pii X nomen immortalitati commendatur. Etenim, propter varietatem praesertim et copiam Codicum, qui toto orbe terrarum pervestigandi sunt et conferendi, de incepto agitur prope immensi operis et laboris; quod quidem peragi unius, quantumvis operosi peritique viri, industria non potest, sed plurium doctorum hominum communia eaque diuturna studia desiderat. Id vero, si e sententia evenerit, neque exiguas utilitates .afferet Ecclesiae, et apud acatholicos de cleri catholici eruditione ac doctrina opinionem augebit. De successu rei non equidem dubitamus, videntes quibus eam Decessor commiserit : probe enim cognita mentisque celebrata laudibus est sodalium Benedictinorum in hoc studiorum genere sollertia. Itaque Commissionem Vulgatae Bibliorum versioni emendandae, ut constituta est, confirmamus, Pontificiae appellationis honore ornamus, atque sui iuris iubemus esse his legibus :

I. Quoties Commissioni novus Praeses dandus erit, Abbas Primas foederatarum Benedictini Ordinis Congregationum, suis assessoribus consultis, unum pluresque proponet Summo Pontifici, qui, quem maluerit, huic muneri praefici et.

II. Commissio corpus esto legitimum suique iuris, aeque ac cetera Benedictina coenobia.

III. Praeses dn sodales, qui de Commissione sunt, quamdiu sunt, eamdem iurisdictionem habeat, quam quisque Abbas Benedicimus in sui coenobii monachos, salva, tamquam in radice, proprii Praelati potestate.

IV. Commissio ipsa suos sodales cooptet; huic tamen cooptationi intercedere, id est eam impedire, gravi de causa, Primati liceat. Optandum est autem, ut omnes Benedictinae Confoederationis Abbates, nisi locorum rationes obstiterint, libenter sinant eos qui in Commissionem adscribantur, hoc tantum tamque utile negotium obire.

V. Bona, quaecumque Commissioni obvenerint, ipse Praeses administret, nonnullis e Commissione in consilium adhibitis: administrationis vero quotannis rationem Summo Pontifici reddet. Atque haec Nos Motu proprio statuimus, sancimus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII mensis Novembris MCMXIV, Pontificatus Nostri anno primo.

BENEDICTUS PP. XV


*A.A.S., vol. VI (1914), n. 20, pp. 665-666

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana