Index   Back Top Print

[ AR  - BE  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT  - ZH_CN  - ZH_TW ]

FRANCISCI PP.

ADHORTATIO APOSTOLICA

GAUDETE ET EXSULTATE

DE VOCATIONE AD SANCTITATEM
IN MUNDO HUIUS TEMPORIS

 

 

INDEX RERUM

Gaudete et exsultate [1-2]

Caput primum
VOCATIO AD SANCTITATEM

Sancti nobis animum addunt nosque comitantur [3-5]
Sancti proximae ianuae [6-9]
Dominus vocat [10-13]
Pro te quoque [14-18]
Tua in Christo missio [19-24]
De sanctificanti opera [25-31]
Viviores, humaniores [32-34]

Caput secundum
DUO EXILES SANCTITATIS INIMICI

Gnosticismus hodiernus [36]

Mens sine Deo ac sine carne [37-39]
Doctrina sine mysterio
[40-42]
Rationis fines
[43-46]

Pelagii hodierna doctrina [47-48]

Voluntas sine humilitate [49-51]
Ecclesiae doctrina saepe oblivioni data
[52-56]
Novi pelagiani
[57-59]
Legis compendium
[60-62]

Caput tertium
SUB LUCE MAGISTRI

Contra consuetudinem [65-66]

«Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum» [67-70]
«Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram» [71-74]
«Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur» [75-76]
«Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur» [77-79]
«Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur» [80-82]
«Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt» [83-86]
«Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur» [87-89]
«Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum» [90-94]

Magna regula morum [95]

Propter fidelitatem Magistro [96-99]
Doctrinae quae cor Evangelii mutilant
[100-103]
Cultus Ipsi magis acceptus
[104-109]

Caput quartum
PROPRIETATES QUAEDAM SANCTITATIS
IN MUNDO HUIUS AETATIS

Perferentia, patientia et mansuetudo [112-121]
Laetitia et sensus leporis [122-128]
Audacia et fervor [129-139]
In communitate [140-146]
In oratione constanti [147-157]

Caput quintum
CONTENTIO, VIGILANTIA ET DISCRETIO

Contentio et vigilantia [159]

Aliquid plus quam mythus [160-161]
Vigiles et fidentes
[162-163]
Spiritualis corruptela
[164-165]

Discretio [166]

Impellens necessitas [167-168]
Semper sub Domini lumine
[169]
Supernaturale donum
[170-171]
Loquere, Domine
[172-173]
Doni crucisque logica
[174-177]



1. Gaudete et exsultate (Mt 5,12), dicit Iesus iis qui persecutionem patiuntiur et humiliantur eius ob causam. Omnia requirit Dominus, et quod praebet vera est vita, beatitudo ad quam creati sumus. Ipse nos sanctos esse vult neque exspectat ad vitam mediocrem, aquatam, dilutam nos conformari. Re quidem vera inde a primis paginis Bibliorum adest diversimode ad sanctitatem vocatio. Sic Dominus Abram eam proposuit: «Ambula coram me et esto perfectus» (Gn 17,1).

2. Non datur hic de sanctitate tractatus, tot cum definitionibus distinctionibusque, hoc magni momenti argumentum completuris, vel cum vestigationibus peragendis quae ad sanctificationis instrumenta spectant. Nostrum humile propositum illuc tendit ut vocatio ad sanctitatem rursus personet, eam ponentes in hodiernis rerum adiunctis, una cum eius discriminibus, provocationibus et opportunitatibus. Quoniam unumquemque nostrum elegit Dominus «ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate» (Eph 1,4).


Caput primum

VOCATIO AD SANCTITATEM

Sancti nobis animum addunt nosque comitantur

3. In Epistula ad Hebraeos nonnulli testes memorantur qui nos cohortantur ut «per patientiam curramus propositum nobis certamen» (12,1). Ibi sermo fit de Abraham, Sara, Moyse, Gedeon et nonnullis aliis (cfr 11,1-12,3) ac potissimum invitamur ut agnoscamus nos habere «circumpositam nobis nubem testium» (12,1), qui nos impellunt ut in via non sistamus, nos concitant ut sequamur ambulantes ad metam.Inter illos et ipsa nostra mater, avia vel aliae propinquae personae annumerari possunt (cfr 2 Tim 1,5). Fortasse earum vita haud semper perfecte acta est, sed inter imperfectiones et labes procedere perrexerunt ac Domino placuerunt.

4. Sancti qui in conspectum Dei pervenerunt amoris communionisque vincula nobiscum servant. Apocalypsis liber id testatur, cum de intercedentibus martyribus loquitur: «Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. Et clamaverunt voce magna dicentes: “Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas?”» (6,9-10). Effari possumus nos «circumdari, duci ac dirigi a Dei amicis. […] Id uni ferre non debemus quod revera soli ferre numquam possumus. Dei sanctorum turba Nos tuetur, Nos sustinet, Nos fert».[1]

5. In beatificationis canonizationisque processibus perpenduntur signa virtutum heroum in modum exercitarum, vita per martyrium tradita atque casus in quibus palam propria vita pro aliis usque ad mortem offertur. Haec oblatio Christi eximiam imitationem demonstrat, et fidelium admiratione est digna[2]. Memoramus, exempli gratia, beatam Mariam Gabrielam Sagheddu, quae pro christianorum unitate suam obtulit vitam.

Sancti proximae ianuae

6. Ne cogitemus tantum de his iam beatificatis ac canonizatis. Effundit Spiritus Sanctus sanctitatem quoquoversus in Dei sanctum populum fidelem, quandoquidem «placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate ipsum agnosceret ipsique sancte serviret».[3] Dominus in salutis historia populum salvavit. Plena identitas non datur sine cuidam populo adhaesione. Itaque nemo solus, viritim seiunctus, salvatur, sed Deus nos attrahit, implicata inter personarum considerans vincula, quae in hominum communitate intercedunt: in popularem processum ingredi voluit Deus, in populi processum.

7. Placet Nobis in patientis Dei populo sanctitatem cernere: in parentibus qui suos peramanter liberos colunt, in viris et mulieribus operantibus ut victualia suae domui deferant, in aegrotis, in senioribus religiosis quae subridere pergunt. Hac in constantia ut in dies procedatur militantis Ecclesiae videmus sanctitatem. Sanctitas haec est saepe «proximae ianuae», illorum qui prope nos vivunt ac Dei praesentiam referunt vel, ut alia verba adhibeamus, est «medius ordo sanctitatis».[4]

8. Sanctitatis signis sinamus nos concitari quae Dominus nobis per humiliora membra illius populi ostendit qui «de munere quoque prophetico Christi participat, vivum eius testimonium maxime per vitam fidei ac caritatis diffundendo».[5] Putamus, ut suadet nobis sancta Teresia Benedicta a Cruce, complures per illos veram effici historiam: «In obscurissima nocte summi propheti sanctique oriuntur. Attamen vivificans torrens mysticae vitae invisibilis perstat. Procul dubio decretorii historiae mundi eventus essentialiter ab animabus sunt affecti, quas historiae volumina prorsus ignorant. Et quae sint animae quibus gratias agere de decretoriis eventibus nostrae ipsorum vitae debeamus, sciemus solummodo die illa qua omnia abscondita revelabuntur».[6]

9. Sanctitas venustissimus est Ecclesiae vultus. Sed etiam extra Catholicam Ecclesiam ac in valde diversis provinciis, Spiritus «signa concitat suae praesentiae, quae ipsos Christi discipulos movent».[7] Ceterum sanctus Ioannes Paulus II nobis hoc innuit: «Qui Christo testimonium reddiderunt usque ad sanguinis effusionem, commune habentur patrimonium inter catholicos, orthodoxos, anglicanos et lutheranos».[8] In pulchra commemoratione oecumenica, quam ille apud amphitheatrum Flavium, interveniente Magno Iubilaeo anni MM, celebrare voluit, affirmavit martyres esse «hereditatem altiore voce loquentem quam divisionis elementa».[9]

Dominus vocat

10. Haec omnia magni sunt ponderis. Attamen in memoriam revocare per hanc Adhortationem in primis volumus ad sanctitatem vocationem, quam unicuique nostrum tendit Dominus, eam quidem vocationem quam ad te quoque dirigit: «Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum» (Lv 11,44: 1 Pe 1,16). Id Concilium Oecumenicum Vaticanum II vehementer extulit: «Tot ac tantis salutaribus mediis muniti, christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac status, ad perfectionem sanctitatis qua Pater ipse perfectus est, sua quisque via, a Domino vocantur».[10]

11. «Sua quisque via», Concilium effatur. Ergo non est animo concidendum, cum sanctitatis exempla contemplamur quae attingere videmur non posse. Exstant nempe testificationes quae utiles sunt ad nos concitandos et permovendos, sed non quod eas imitari studeamus, quia id nos etiam avertere potest ab una propriaque via quam nobis destinat Dominus. Tanti est unumquemque credentem suam viam reperire et meliora ex se trahare, proprium quiddam quod posuit in eo Dominus (cfr 1 Cor 12,7), atque non amittere vires imitando aliquid sibi non designatum. Omnes ad testimonium reddendum vocamur, at multae sunt re testificationis species.[11] Re quidem vera, cum eximius mysticus sanctus Ioannes a Cruce suum Canticum spirituale scripsit, finitas pro omnibus regulas vitare maluit atque explicavit suos versus esse scriptos ut unusquisque «sua ratione» iisdem uteretur.[12] Quoniam vita divina aliis aliter communicatur.[13]

12. Diversas inter species, extollere volumus “femininum ingenium” in femininis sanctitatis rationibus etiam manifestari, necessariis ut in hunc mundum referatur Dei sanctitas. In ipsis etiam aetatibus in quibus mulieres magis secludebandur, Spiritus Sanctus sanctas suscitavit quarum gratia novas spirituales vires ac magni momenti reformationes in Ecclesia concitavit. Memorare possumus sanctam Hildegardem de Bingio, sanctam Birgittam, sanctam Catharinam Senensem, sanctam Teresiam a Iesu vel sanctam Teresiam a Iesu Infante. At volumus prorsus memorare tot incognitas vel oblivione obrutas mulieres quae, sua quaeque pro facultate, familias et communitates suorum testimoniorum vi fulserunt et mutaverunt.

13. Hoc unumquemque concitare et animum addere debet ad omnem se ipsum tradendum ut adolescat in unum et haud iterabile propositum assequendum quod pro eo a tota aeternitate voluit Deus: «Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te» (Ier 1,5).

Pro te quoque

14. Ut sancti sint non est necesse esse episcopos, sacerdotes, religiosos religiosasve. Saepe cogitare inducimur sanctitatem iis tantum destinari qui ab ordinariis occupationibus se subducere possint, ut perdiu precationi vacent. Ita non est. Omnes vocamur ut sancti simus amore viventes, dum unusquisque cotidianis in occupationibus, in loco ubi versatur, suam perhibet testificationem. Esne consecratus vel consecrata? Sanctus esto tuam laetans agens donationem. Esne matrimonio iunctus? Sanctus esto amans et colens maritum vel uxorem, sicut Christus Ecclesiae fecit. Esne operarius? Sanctus esto probe periteque opus tuum pro fratribus perficiens. Esne parens, avus vel avia? Sanctus esto parvulos patienter docens ut Iesum sequantur. Tibine est auctoritas? Sanctus esto operam dans bono communi persequendo ac tua negligens propria lucra.[14]

15. Sine ut Baptismi tui gratia in sanctitatis itinere fructus afferat. Sine ut omnia Deo pateant atque propter hoc Eum elige, Deum usque denuo elige. Ne animo concidas, quoniam Spiritus Sancti virtus tibi est ut hoc fieri possit, atque sanctitas utique fructus Spiritus Sancti est tua in vita (cfr Gal 5,22-23). Cum tentaris et tua imbecillitas tibi blanditur, Crucifixum contuere ac dic ei: «Domine, pauperculus sum ego, sed tu miraculum patrare poteris, ut paulo meliorem me reddas». In Ecclesia, sancta et peccatoribus constituta, omnia invenire poteris quibus indiges ut ad sanctitatem progrediaris. Eam donis replevit Dominus per Verbum, sacramenta, sanctuaria, communitatum vitam, suorum sanctorum testimonia, necnon multiformem pulchritudinem quae ex Domini amore procedit, «quasi sponsam ornatam monilibus suis» (Is 61,10).

16. Haec sanctitas ad quam te vocat Dominus parvis actibus paulatim adolescit. Exempli gratia: domina quaedam it ad mercatum obsonatura, proximam quandam convenit et loqui incipit, et vituperationes exstant. Sed mulier haec intra se dicit: «Non, minime quemquam vituperabo». Hic est ad sanctitatem gressus. Exinde domi eius filius quaerit ut de eius cogitationibus loquatur atque, quamvis lassa, prope eum sedet atque patienter amabiliterque auscultat. En alia sanctificans oblatio. Experitur porro aliquid aegritudinis, sed recordatur Virginis Mariae amorem, rosarium capit et fide precatur. Alia haec est sanctitatis via. Proinde exit in viam, pauperem invenit et sistit amabiliter loquens cum eo. Hic est alius gressus.

17. Interdum maiores provocationes praebet vita atque per eas ad novas conversiones nos invitat Dominus quae sinunt ut sua gratia melius nostra in exsistentia se ostendat quod «utile est ad participandam sanctitatem eius» (Heb 12,10). Alias solummodo agitur de perfectiore invenienda faciendi ratione vivendi id quod iam facimus: «Sunt mentis motus qui tantummodo tendunt ad extraordinariam perfectionem exercitiorum ordinariorum vitae christianae».[15] Cum Cardinalis Franciscus Xaverius Nguyên Van Thuân in vinculis esset haud sivit se proterere, liberationem opperiens. Hoc elegit: «Praesens tempus vivo, id amore replens»; et id re conficiebatur hoc modo: «Occasiones nanciscor quae cotidie obveniunt, ut res ordinarias extraordinaria ratione compleam».[16]

18. Sic gratiae divinae instinctu, pluribus actibus sanctitatis imaginem illam fingimus quam voluit Deus, at non tamquam ii qui sibi sufficiunt, sed «sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei» (1 Pe 4,10). Probe docuerunt Novae Zelandiae Episcopi amare posse sine condicione amore Domini, quia Resuscitatus suam potentem vitam cum nostris debilibus vitis communicat: «Eius amor fines non habet ac semel datus numquam est revocatus. Sine condicionibus fuit et fidelis mansit. Sic amare non est facile, quia pluries perquam debiles sumus. Sed, utique ut quomodo Christus nos amavit amare nos possimus, Christus suam ipsam vitam participat nobiscum resuscitatam. Hoc modo nostra vita agens suam ostendit potentiam, etiam in humana debilitate».[17]

Tua in Christo missio

19. Fieri non potest ut christianus de sua missione in terra cogitet quin ad sanctitatis iter eam teneat, quoniam «haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra» (1 Thess 4,3). Quisque sanctus est missio; est consilium Patris ut, in historiae certo tempore, referatur et efficiatur quaedam Evangelii facies.

20. Talis missio in Christo penitus adimpletur et ab Eo initio sumpto solummodo intellegi potest. Demum sanctitas est in coniuctione cum Eo vitae eius mysteria vivere. Coniungi sibi vult cum morte ac resurrectione Domini una et personali ratione, constanter mori et resuscitari cum Eo. Se etiam complecti potest propria in exsistentia diversas terrestris Iesu vitae facies producendas: eius vitam absconditam, vitam communitariam, ultimis proximitatem, paupertatem ac ceteras suae donationis propter amorem manifestationes. Horum mysteriorum contemplatio, ut asseverabat sanctus Ignatius de Loyola, nos dirigit ut ea mysteria in nostris electionibus ac moribus carnem faciamus.[18] Quoniam «totum in vita Iesu signum est Eius mysterii»,[19] «tota Christi vita est Revelatio Patris»,[20] «Tota Christi vita mysterium est Redemptionis»,[21] «Tota vita Christi Recapitulationis est mysterium»[22], atque «Christus facit ut quidquid Ipse vita transegit, nos vita nostra in Eo geramus et Ipse vita sua in nobis gerat».[23]

21. Patris consilium est Christus, et nos in Eo. Christus est denique qui in nobis amat, quia «sanctitas nihil est aliud nisi caritas plane retenta».[24] Itaque «sanctitatis mensura ex statura exstat quam attingit in nobis Christus, ex quo, Spiritus Sancti virtute, omnem nostram in eius vita fingimus».[25] Sic quisque sanctus est nuntius quem ex Iesu Christi divitiis deducit Spiritus Sanctus eiusque populo donat.

22. Ut noscamus quale sit verbum quod per sanctum vult enuntiare Dominus, in particulis sistere non attinet, quandoquidem ibi errores et lapsus inveniri possunt. Non omnia quae dicit sanctus plane cum Evangelio congruunt, non omnia quae agit sunt vera ac perfecta. Contemplari oportet in universum eius vitam, totum eius sanctificationis iter, imaginem illam quae Iesu Christi aliquid refert et exprimitur cum componitur sensus totius eius personae.[26]

23. Gravis quidem est id cunctis nobis revocatio. Oportet etiam tu totam tuam vitam uti missionem concipias. Id age Deum in oratione auscultans ac signa agnoscens quae Ipse tibi praebet. A Spiritu indesinenter roga quid ex te quaerat quocumque vitae tempore Iesus et in quacumque re tibi eligenda, ad intellegendum locum quem tua in missione id obtinet. Sine ut in te illud personale mysterium fingat, quod in hodierno mundo Iesum Christum reddere possit.

24. Utinam illud verbum, illum Iesu nuntium agnoscere possis quem mundo tradere tuam per vitam vult Deus. Sine ut Spiritus te mutet, te renovet, ut id fiat, et sic tua magni ponderis missio ne pereat. Dominus tuos etiam inter errores et mala momenta eam complebit, dummodo amoris viam ne deseras et eius supernaturali operae usque pateas quae purificat ac illuminat.

De sanctificanti opera

25. Quoniam Christus intellegi non potest sine Regno quod ille detulit, ab hoc Regno aedificando ipsa tua missio seiungi non potest: «Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius» (Mt 6,33). Eo quod Christo aequaris eiusque desideriis, id requirit munus aedificandi, una cum Eo, hoc amoris, iustitiae ac pro omnibus pacis Regnum. Ipse Christus tecum experiri vult, omnibus in conatibus et detractionibus necessariis, atque etiam in laetitiis ac fecunditate, quas tibi offert. Itaque sanctus haud fies quin corpus animamque dedas meliora tui traditurus in hoc munere explendo.

26. Probum non est silentium diligere et convenire alterum vitare, quietem optare et actionem recusare, precationem requirere et minus servitium aestimare. Omnia accipi possunt et inseri ut pars propriae exsistentiae in hoc mundo, et itineri sanctificationis adduntur. Vocati sumus ad contemplationem etiam in agendo tenendam et sancti efficimur in responsali liberalique officio nostrae missionis.

27. Num Spiritus Sanctus ad missionem complendam nos mittere potest et eodem tempore ex nobis quaerere ut ab ea declinemus, vel ut nos totos dedere vitemus ad interiorem pacem servandam? Attamen interdum in tentationem incidimus ut pastoralem operam et in mundo munus in secundum locum reiciamus, veluti si «animi evagationes» essent in sanctificationis interiorisque pacis itinere. Obliviscimur «vitam non habere missionem, sed eam esse missionem».[27]

28. Officium anxietate, superbia, comparendi dominandique necessitate actum, procul dubio non perducit ad sanctitatem. Provocamur ad nos tradendos ita ut conatus evangelico sensu notentur ac magis magisque ad Christum nos coaequent. Dehinc, exempli gratia, de catechistae, cleri dioecesani, operis spiritualitate disseri solet. Eadem ratione in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium missionis spiritualitate, in Litteris encyclicis Laudato si’ spiritualitate oecologica et in Adhortatione apostolica Amoris laetitia vitae familiaris spiritualitate ad finem pervenire voluimus.

29. Id minime vult requietis, solitudinis ac coram Deo silentii tempora respuere. E contrario. Quandoquidem technologica instrumenta usque innovata, itinerum invitamenta, innumerae consumptionis oblationes, interdum vacua spatia haud relinquunt in quibus Dei vox personet. Omnia verbis, levibus voluptatibus ac rumoribus usque celerius complentur. Ibi non perstat laetitia, sed displicentia illius qui nescit qua ratione vivit. Quidni non agnoscamus oportere ut hanc fervidam festinationem sistamus, ut personale spatium recuperetur, nonnumquam dolens at semper fecundum, in quo sincerus cum Deo dialogus instituitur? Aliquo temporis puncto nostram veritatem palam conspicere debemus, sinentes ut eam invadat Dominus, et non semper id acquiritur nisi quis «cernat se manere in margine abyssi, gravioris temptationis, in desertionis scopulis, in cacumine solitario, ubi prorsus esse solus sibi videtur».[28] Hoc modo magna argumenta reperimus ad nostra munera funditus experienda.

30. Eadem levamenti animi instrumenta quae hodiernam vitam pervadunt nos etiam inducunt ut otium absolute consideremus, in quo infinite subsidia illa adhibeamus quae fluxa oblectamenta voluptatesque ministrant.[29] Sequitur ut propria missio afficiatur, officium debilitetur, studiosus propensusque famulatus angustetur. Hoc spiritualem experientiam vitiat. Num sanus esse potest spiritualis fervor qui cum desidia coniungitur in evangelizandi aliisque inserviendi opera?

31. Nobis opus est sanctitatis spiritu qui tum solitudinem tum famulatum imbuat, tum interiorem partem tum evangelizandi munus, ita ut singula momenta signa sint donati amoris sub Domini oculis. Hac ratione omnia momenta gradus erunt nostrae sanctificationis viae.

Viviores, humaniores

32. Ne timeas sanctitatem. Vires, vitam laetitiamque non auferet. Omnino e contrario, quia is eris quem cogitavit Pater, cum te creavit et tibi ipsi eris fidelis. Ab Eo pendentes a servitutibus liberamur ac nostram dignitatem agnoscimus. Haec referuntur in sancta Iosephina Bakhita quae «serva facta est et in hac condicione venundata puella septem annos nata, multa a diris dominis passa est. Attamen altam veritatem percepit Deum esse, non hominem, verum cuiusque hominis, cuiusque humanae vitae dominum. Haec experientia facta est fons magnae sapientiae huic Africae humili filiae».[30]

33. Quisque christianus, quatenus sanctificatur, mundo fit fecundior. Episcopi Africae Occidentalis hoc nos docuerunt: «In novae evangelizationis spiritu evangelizari et evangelizare vocamur per omnium baptizatorum provectionem, ut vestra officia assumatis tamquam sal terrae et lux mundi, ubicumque sitis».[31]

34. Ne timeas altiora petere, amari nempe et liberari a Deo. Ne timeas a Spiritu Sancto regi. Non minus humanum te reddit sanctitas, quia tua debilitas gratiae robori obviam it. Demum, ut asseverabat Leo Bloy, in vita «una datur aegritudo, […] sanctos non esse».[32]


Caput secundum

DUO EXILES SANCTITATIS INIMICI

35. Hoc in rerum adspectu, mentem dirigere volumus in duas sanctitatis falsas species, quae efficere possunt ut de itinere deerremus: gnosticismum et pelagianam doctrinam. Duae sunt haereses, quae primis christianis saeculis exortae sunt, sed hodie minanter invalescere pergunt. Hodie quoque complurium christianorum corda, fortasse inscienter, fallacibus his illecebris alliciuntur. In iis immanentismus anthropocentricus exprimitur catholica veritate indutus.[33] Duas has species securitatis doctrinae vel disciplinae inspiciamus quae inducunt «elitarismum Narcissianum imperiosum, ubi pro evangelizatione perpenduntur et in ordinem rediguntur ceteri, atque pro gratia facile adeunda vires in inquirendum insumuntur. In utroque casu, neque Iesus Christus neque alii vere respiciuntur».[34]

Gnosticismus hodiernus

36. Gnosticismus sibi vult «fidem subiectivismo conclusam, ubi certa quaedam experientia respicitur vel argumentationum series et cognitiones quae roborare illuminareque putantur, sed tandem subiectum suae ipsius rationis vel affectionum immanentia saepitur».[35]

Mens sine Deo ac sine carne

37. Gratias Deo, historiae Ecclesiae decursu perliquido exstitit personarum perfectionem metiri earum caritatis gradum, haud elementorum et cognitionum quantitatem quae coacervari possunt. “Gnostici” hoc confundunt et alios iudicant secundum facultatem intellegendi certarum doctrinarum altitudinem. Mentem cogitant sine incarnatione, quae patientem Christi in aliis carnem tangere non valet, encyclopaedia abstractionum coartatam. Tandem mysterio carne destituto, malunt «Deum sine Christo, Christum sine Ecclesia, Ecclesiam sine populo».[36]

38. In summa, agitur de vana levitate: multo motu in summa mentis parte, qui tamen non movet neque cogitationis altitudinem commovet. Attamen quosdam fallaci fascinatione allicit, quia gnostica aequabilitas est formalis et aseptica esse vult, atque speciem exhibere potest cuiusdam congruentiae vel ordinis qui omnia complectitur.

39. Sed animum intendamus. Haud mentem ad rationalistas, Ecclesiae inimicos, convertimus. Id intra Ecclesiam accidere potest, cum inter laicos paroeciarum, tum inter eos qui philosophiam vel theologiam docent in educationis institutis. Quandoquidem proprium est quoque gnosticorum credere suas per explanationes se facere posse ut tota fides totumque Evangelium plane intellegatur. Proprias disciplinas putant absolutas et aliis imperant ut suis argumentationibus concedant. Aliud est sanus humilisque rationis usus ad theologicam moralemque Evangelii doctrinam ponderandam; aliud est Iesu doctrinam ad frigidam rigidamque logicam redigere velle quae omnia dominari studet.[37]

Doctrina sine mysterio

40. Gnosticismus pessima est ideologia, quoniam, dum immerito cognitionem vel certam experientiam extollit, arbitratur propriam rerum considerationem esse perfectionem. Hac ratione, fortasse inconsulto, haec ideologia se ipsam alit et magis caeca fit. Interdum praecipue fallax fit cum speciem induit spiritualitatis corpore abstractam. Etenim gnosticismus «sua ipsius natura mysterium mansuefacere vult»,[38] tum Dei eiusque gratiae mysterium, tum vitae aliorum mysterium.

41. Cum quis cunctis interrogationibus respondet, demonstrat viam se calcare non bonam et fieri potest ut falsus sit propheta, rationem proprio commodo adhibeat, propriis figmentis psychologicis ac mentis inservientem. Deus nos infinite superat, usque praevenit et non decernimus nos in qua historiae vice eum inveniamus, eo quod ex nobis non pendet statuere quando, ubi, quomodo eum conveniamus. Qui vult ut omnia sint manifesta et secura Dei transcendentiae dominari praesumit.

42. Ne praesumi quidem potest definire ubi Deus non inveniatur, quia Ipse arcano in omnium personarum vita adest, in vita cuiusque sicut Ipse vult, atque nostris putatis certitudinibus hoc negare non possumus. Etiam si alicuius exsistentia sit calamitosa, etiam si vitiis ac ligaminibus sit obnoxius, Deus eius in vita adest. Si nos sinimus Spiritu magis quam nostris argumentationibus duci, in omni hominum vita Dominum quaerere possumum ac debemus. Id ad mysterium attinet quod gnosticae mentes denique respuunt, quandoquidem illud moderari non possunt.

Rationis fines

43. Perexigue veritatem nos comprehendimus quam a Domino recipimus. At magis difficulter eam exprimere valemus. Quapropter praesumere non possumus rationem qua eam intellegimus nobis permittere ut aliorum vitam arte moderemur. Memorare volumus in Ecclesia legitime una adesse diversas rationes interpretandi multas doctrinae et vitae christianae facies quae, earum in varietate, «iuvant melius explicare locupletissimum Verbi thesaurum». Vero, «iis qui somniant monolithicam doctrinam ab omnibus sine varietatibus defensam, id imperfecta dissipatio videri potest».[39] Reapse nonnullae gnosticae disciplinae simplicitatem adeo concretam Evangelii spreverunt et Deum trinitarium et incarnatum pro superiore Unitate substituere sunt conati, in qua dives nostrae historiae multiplicitas excidebat.

44. Re quidem vera, doctrina, vel potius nostra ipsius comprehensio et expressio, «non est seclusum quiddam, viribus carens quae interrogationes, dubia, percontationes gignere valent», atque «nostri populi interrogationes, eius angustiae, eius pugnae, eius somnia, eius contentiones, eius curae, vim explanatoriam habent quam ignorare non possumus, si serio animo incarnationis principium recipere volumus. Eius percontationes ad nos percontandos iuvant, eius interrogationes nos interrogant».[40]

45. Saepenumero periculosa fit confusio: credimus, quoniam aliquid scimus vel quadam certa logica id explicare possumus, iam nos esse sanctos, perfectos, meliores “indocta multitudine”. Illos omnes, qui in Ecclesia altius institui possunt, sanctus Ioannes Paulus II de temptatione monebat ne admittant ut «quadamtenus se reliquis fidelibus superiores esse sentiant».[41] Reapse tamen id quod scire credimus rationem usque constituere debet melius Dei amori respondendi, quia «ad vivendum discitur: theologia et sanctitas binomium sunt inseparabile».[42]

46. Cum sanctus Franciscus Assiensis cernebat nonnulos suos discipulos doctrinam docere, vitare voluit gnosticismi temptationem. Ideo sancto Antonio Patavino scripsit: «Placet mihi quod sacram theologiam legas fratribus, dummodo inter huius studium orationis et devotionis spiritum non exstinguas».[43] Noverat ipse temptationem experientiam christianam convertendi in mentis figmentorum coacervationem quae tandem nos ab Evangelii viriditate abducerent. Sanctus Bonaventura, altera ex parte, autumabat veram christianam sapientiam a misericordia in proximum seiungi non posse: «Maior sapientia, quae possit esse, est, quod dispensator fructuose expendat quae habet dispensare, et tradita sunt ei ad dispensandum. […] Ideo sicut misericordia amica est sapientiae, sic avaritia est inimica».[44] «Quaedam est actio quae iuncta contemplationi non eam impedit, sed faciliorem facit, ut sunt opera misericordiae et pietatis».[45]

Pelagii hodierna doctrina

47. Gnosticismus aliam veterem haeresim induxit, quae etiam hodie adest. Progrediente tempore, multi agnoscere coeperunt haud cognitionem nos facere meliores vel sanctos, sed vitam quam ducimus. Quaestio est hoc subtiliter ita degeneravisse ut idem error gnosticorum plane sit conversus, sed non exstinctus.

48. Etenim facultatem quam gnostici intellectui tribuebant, nonnulli adscribere coeperunt voluntati humanae, personali conatui. Sic pelagiani ac semipelagiani exstiterunt. Iam non intellectus mysterii ac gratiae obtinebat locum, sed voluntas. In oblivionem veniebat cuncta esse «non volentis neque currentis, sed miserentis Dei» (Rom 9,16) et quod «Ipse prior dilexit nos» (1 Io 4,19).

Voluntas sine humilitate

49. Qui huius mentis pelagianae vel semipelagianae sunt, quamvis de Dei gratia mollitis sermonibus loquantur, «tandem propriis viribus solummodo nituntur atque superiores aliis se putant, cum certas normas servent vel cuidam vivendi catholicae rationi firmiter sint fideles».[46] Cum eorum nonnulli ad debiles convertuntur, dicentes eis Dei gratia omnia esse possibilia, cogitationem demum inferre solent omnia per humanam voluntatem effici posse, perinde ac si aliquid puri, perfecti, omnipotentis ipsa esset, cui gratia additur. Illud ignorare praetendunt: «Non omnes omnia possunt»[47] et in hac vita humanae fragilitates non funditus ac definite gratia sanantur.[48] Quovis casu, ut docet sanctus Augustinus, Deus te «admonet et facere quod possis et petere quod non possis»;[49] vel humiliter Domino dicere: «Da quod iubes et iube quod vis».[50]

50. Postremo eo quod sincere, patienter precanterque nostros fines non agnoscimus, id impedit quominus melius in nobis agat gratia, quoniam non dat locum bonum possibile gignendi quod in sincero realique incrementi itinere perficitur.[51] Gratia quippe quae nostram naturam prae se ferat, non extemplo nos superiores homines reddit. Si id quaerimus, nimis nobismet ipsis fidimus. Hoc in casu, propter orthodoxiam, nostri mores ad id respondere non possunt quod de gratiae necessitate autumamus, atque re demum parum ei confidimus. Etenim si nostram certam finitamque condicionem non agnoscimus, ne videre quidem possumus reales possibilesque gressus quos singulis momentis ex nobis quaerit Dominus, postquam suo dono idoneos nos reddidit et allexit. Gratia historice agit et, plerumque, nos recipit atque gradatim transformat.[52] Itaque si hanc historicam ac progredientem rationem reicimus, re eam negare et intercludere possumus, etiamsi nostris verbis eam extollimus.

51. Cum Deus ad Abram se convertit ei dicit: «Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus» (Gn 17,1). Ut perfecti simus, ut Ei placet, necesse habemus coram Eo humiliter nos vivere, eius gloria involuti; oportet cum Eo coniuncti ambulemus, Eius amorem constantem nostra in vita agnoscentes. Necesse est huius praesentiae metum deserere, quae bonum nobis tantum afferre potest. Est Pater qui nobis dedit vitam nosque tantopere amat. Si tandem eum accipimus atque sine Eo nostram exsistentiam cogitare desistimus, solitudinis aegritudo dissipatur (cfr Ps 139,7). Et si inter nos et Deum intervalla non ponimus Eiusque in praesentia vivimus, sinere Ei possumus, ut cor nostrum introspiciat, inspecturus an rectam viam teneat (cfr Ps 139,23-24). Sic amabilem perfectamque Domini voluntatem cognoscimus (cfr Rom 12,1-2) et sinimus ut Ipse tamquam figulus nos fingat (cfr Is 29,16). Pluries diximus Deum in nobis habitare, sed melius est effari nos in Eo habitare, Eum sinere nos sua in luce suoque in amore vivere. Ipse nostrum est templum: «Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae» (Ps 27,4). «Melior est dies una in atriis tuis super milia» (Ps 84,11) in domo mea. In Eo sanctificamur.

Ecclesiae doctrina saepe oblivioni data

52. Pluries Ecclesia docuit nostris operibus nostrisve conatibus non iustificari nos, sed gratia Domini qui primus agit. Ecclesiae Patres, etiam ante sanctum Augustinum, plane hanc primariam persuasionem manifestarunt. Sanctus Ioannes Chrysostomus affirmabat fontem ipsum omnium donorum in nos derivare Deum «antequam in pugnam ingrediamur».[53] Sanctus Basilius Magnus confirmabat fidelem Deo solummodo gloriari, quoniam «agnoscit se vera iustitia carere et per fidem in Christum tantum iustificari».[54]

53. Concilium Arausicanum II firma auctoritate docuit nullum hominem gratiae divinae donum exigere, mereri vel emere posse atque quod cum ea cooperari potest in antecessum eiusdem gratiae esse donum: «Ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nos fieri confitetur».[55] Posterius Concilium Tridentinum, etiam cum momentum extulit nostrae cooperationis ad spirituale incrementum obtinendum, doctrinam illam dogmaticam confirmavit: «Gratis autem iustificari ideo dicamur, quia nihil eorum, quae iustificationem praecedunt, sive fides, sive opera, ipsam iustificationis gratiam promeretur; “si enim gratia est, iam non ex operibus; alioquin (ut idem Apostolus inquit) gratia iam non est gratia” (Rom 11,6)».[56]

54. Etiam Catechismus Catholicae Ecclesiae nobis illud memorat: donum gratiae «facultates superat intelligentiae et vires voluntatis humanae»[57] atque «coram Deo, in sensu scricti iuris, meritum ex parte hominis non habetur. Inter Eum et nos inaequalitas mensura caret».[58] Eius amicitia nos infinite supergreditur, comparari nostris operibus a nobis non potest et eius amoris operantis donum solummodo esse potest. Hoc non invitat ut laeto gratoque animo hoc donum teneamus, quod numquam meremur, eo quod cum «iam aliquis habet gratiam, non potest gratia iam habita sub merito cadere».[59] Sancti suis actibus confidere vitant: «Huius vitae vesperi coram te manibus vacuis ero, quia ex te, Domine, non quaero ut mea opera numeres. Omnis nostra iustitia tuis oculis est imperfecta».[60]

55. Haec est una ex magnis persuasionibus, quas Ecclesia decretorie adepta est, et quae tam lucide in Dei Verbo exprimitur ut omnes disputationes praetergrediatur. Sic ut supremum amoris mandatum, haec veritas nostram vivendi rationem afficere debet, quia ex intimo Evangelio haurit et non modo ad eam recipiendam mente nos vocat, sed ad eam in contagiosam laetitiam commutandam. Sed grato animo gratuitum munus amicitiae cum Domino celebrare non possumus, si nostram quoque terrestrem exsistentiam necnon nostras naturae facultates esse donum non agnoscimus. Necesse habemus «laetanter agnoscere nostram realitatem doni esse fructum, et nostram quoque libertatem ut gratiam suscipere. Hoc hodie difficile est, in mundo qui putat per se ipsum aliquid possidere, propriae singularitatis libertatisve fructum».[61]

56. Solummodo a Dei dono, libere suscepto humiliterque accepto, initium sumentes, cooperari nostris conatibus possumus, ut magis magisque nos transformari sinamus.[62] Primum est ad Deum pertinere. De nobis Ei tradendis agitur, qui nos antecedit, de nostris facultatibus Ei dandis, nostro studio, nostra adversum malum pugna et nostra ingenii vi, ut eius gratuitum donum adolescat et in nobis augeatur: «Obsecro itaquevos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rom 12,1). Ceterum semper Ecclesia docuit per solam caritatem in gratiae vita fieri posse incrementum, quandoquidem si «caritatem autem non habuero, nihil sum» (1 Cor 13,2).

Novi pelagiani

57. Sunt adhuc christiani qui aliam semitam calcare student: scilicet iustificationis per proprias vires, adorationis humanae voluntatis ac propriae facultatis quae in sui ipsius pervenit oblectationem egocentricam et selectivam, vero amore carentem. In multis habitibus manifestatur qui inter se specie dissident: ultra modum lex extollitur, res sociales ac politicae adeptae exhibentur, liturgiae, doctrinae et Ecclesiae decoris cura ostenditur, negotia re tractata iactantur, sui ipsius auxilium actum et in se recidens effectus attrahitur. In hoc nunnulli christiani suas vires tempusque insumunt, potius quam a Spiritu in amoris via perduci sinant, potius quam studeant pulchritudini et Evangelii laetitiae communicandae et perditis requirendis in immensis multitudinibus Christum sitientibus.[63]

58. Saepenumero, contra Spiritus impulsum, Ecclesiae vita in musei monumentum vel paucorum possessionem commutatur. Id accidit cum quidam christiani manipuli nimium ponunt pondus certis in normis, moribus vel rationibus observandis. Hoc modo saepe extenuatur et coartatur Evangelium, ab eo alliciente eius simplicitate ac sale detractis. Agitur fortasse de exili pelagianae doctrinae specie, quoniam gratiae vitam in quasdam humanas structuras subigere videtur. Id manipulos, motus et communitates respicit, idque explicat cur saepenumero ex Spiritus flagranter incohata vita in rigorem … vel corruptelam recidant.

59. Inscientes, eo quod omnia ex humano conatu pendere putamus, qui per normas ecclesialesque structuras dirigitur, Evangelium implicamus et forma quadam arte detinemur, quae parum dat loci agenti gratiae. Sanctus Thomas Aquinas nos monebat addita Evangelio ab Ecclesia praecepta modice esse exigenda «ne conversatio fidelium onerosa reddatur»,[64] quoniam sic nostra religio in servitutem mutatur.

Legis compendium

60. Ad hoc vitandum, bonum est saepe memorare virtutes habere ordinem, qui ad praecipua quaerenda nos invitat. Primum locum occupant virtutes theologales, quae obiectum ac rationem habent Deum. Et mediam partem tenet caritas. Sanctus Paulus quod vere momentum habet dicit: est «fides, quae per caritatem operatur» (Gal 5,6). Vocamur ad caritatem diligenter curandam: «Qui enim diligit proximum, legem implevit […] plenitudo ergo legis est dilectio» (Rom 13,8-10). «Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum» (Gal 5,14).

61. Aliis verbis: in densa mandatorum ac praescriptionum silva, Iesus aditum aperit, qui duas facies discernere sinit, scilicet Patris ac fratris. Non duas formulas vel duo praecepta ulterius nobis tradit. Duos nobis tradit vultus, vel potius unum, scilicet Dei qui in multos refertur. Quoniam in unoquoque fratre, potissimum in magis parvulo, debili, intuto et indigenti, ipsa Dei imago adest. Etenim ex huius humanitatis, vulneri obnoxiae, reiectis, temporis sub fine, suum opus artis finget Dominus. Quia «quid superest, quid in vita valet, quae divitiae non evanescunt? Procul dubio duae: Dominus ac proximus. Hae duae divitiae non evanescunt».[65]

62. Ecclesiam liberet Dominus a novis gnosticismi et pelagianae doctrinae formis quae eam implicant eamque in itinere eius ad sanctitatem sistunt! Hae deviationes multifarie exprimuntur, secundum cuiusque indolem et peculiaritates. Quapropter unumquemque cohortamur ut se interroget et coram Deo dignoscat quomodo eius in vita patefiant.

 

Caput tertium

SUB LUCE MAGISTRI

63. De eo quod sit sanctitas plurimae doctrinae haberi possunt, abundantes explicationes et distinctiones. Huiusmodi consideratio utilis esse posset, sed nihil magis collustrat quam ad Iesu verba redire eiusque modum transmittendi veritatem recipere. Omni simplicitate Iesus explanavit quid sibi vult sanctos fieri idque fecit cum nobis Beatitudines reliquit (cfr Mt 5,3-12; Lc 6,20-23). Ipsae sunt veluti testimonium identitatis christiani. Itaque, si quis nostrum se interrogat: “Quomodo fit ut quis bonus sit christianus?”, responsum simplex est: necesse est id facere, unusquisque suo modo, quod Iesus dicit in Beatitudinum sermone.[66] In iis Magistri vultus fingitur, quem ad manifestandum in vita nostra cotidie vocamur.

64. Verbum “felix” vel “beatus” idem significat quod “sanctus”, quoniam exprimit eum qui Deo fidelis est eiusque vivit Verbum, in sui ipsius donatione veram attingit beatitudinem.

Contra consuetudinem

65. Etiamsi Iesu verba nobis poëtica videri possunt, multum tamen a consuetudine sunt remota pro eo quod est usitatum, quod in societate agitur; et, quamquam hic Iesu nuntius nos attrahit, revera mundus ad alium vitae agendae modum nos ducit. Beatitudines minime aliquid leve sunt vel tenue; e contra, eas vivere valemus tantum si Spiritus Sanctus invadit nos omni sua virtute nosque liberat ab infirmitate nimii studii nostri, ignaviae, elationis.

66. Redeamus ad audiendum Iesum, omni dilectione et aestimatione quas Magister meretur. Sinamus ut nos suis verbis percutiat, nos provocet, nos revocet ad veram vitae mutationem. Alioquin sanctitas erit tantum verbis declarata. Repetamus nunc singulas Beatitudines, sicut in Evangelio secundum Matthaeum referuntur (cfr 5,3-12).[67]

«Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum»

67. Evangelium invitat nos ut veritatem nostri cordis agnoscamus, ad videndum ubi securitatem nostrae vitae collocamus. Solito more dives securum se sentit ob suas divitias et putat, cum eae in periculo versantur, omnem sensum eius vitae in terra corruere. Iesus ipse nobis hoc dixit in parabola divitis stulti, loquens de illo viro securo qui, tamquam insipiens, haud cogitabat se mori posse eodem die (cfr Lc 12,16-21).

68. Divitiae nihil tibi praestant. Immo, cum cor se dives sentit, est tam contentum sui ipsius ut spatium non habeat pro Verbo Dei, pro diligendis fratribus nec pro delectando vitae praecipuis. Sic sibi aufert maxima bona. Quapropter Iesus beatos appellat pauperes spiritu, qui cor pauper habent, quo Dominus ingredi valet sua cum constanti novitate.

69. Haec paupertas spiritus est valde coniuncta cum illa “sancta indifferentia”, quam sanctus Ignatius de Loyola proposuit, in qua pulchram consequimur interiorem libertatem: «Quapropter necesse est facere nos indifferentes erga res creatas omnes, quantum permissum est libertati nostri liberi arbitrii, et non est ei prohibitum, adeo ut non velimus ex parte nostra magis sanitatem quam infirmitatem, divitias quam paupertatem, honorem quam ignominiam, vitam longam quam brevem, et consequenter in ceteris omnibus».[68]

70. Lucas haud loquitur de paupertate “spiritus”, sed tantum «pauperes» esse dicit (cfr Lc 6,20), atque sic nos hortatur ad vitam austeram et rebus destitutam. Hoc modo vocat nos ad vitam egentiorum communicandam, vitam quam agebant Apostoli, ac denique ad nos Iesu conformandos, qui «egenus factus est, cum esset dives» (2 Cor 8,9).

Pauperes esse corde, haec est sanctitas.

«Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram»

71. Praestat haec locutio, in hoc mundo qui inde ab initio locus est inimicitiae, ubi contentiones sunt ubique, ubi undique grassatur odium, ubi constanter alios in genera disponimus eorum ob opiniones, mores et etiam ob eorum modum loquendi et vestiendi. Tandem, regnum est animorum inflationis et vanitatis, ubi quisque arbitratur se ius habere super alios insurgendi. Attamen, etiamsi hoc impossibile videtur, Iesus aliam vivendi rationem proponit: mansuetudinem. Hoc est quod Ipse exercebat suis cum discipulis quodque contemplamur in eius ingressu Hierosolymam: «Ecce, Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam» (Mt 21,5; cfr Zach 9,9).

72. Ipse dixit: «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris» (Mt 11,29). Si turbati vivimus, arrogantes in alios, denique lassi et imbecilli fiemus. Sed cum eorum limites vitiaque conspiciamus cum suavitate et mansuetudine, haud nos superiores eis considerantes, eos iuvare valemus ac vitamus ne vires inutilibus in questionibus amittamus. Iuxta sanctam Teresiam Lexoviensem «caritas perfecta est cum vitia aliorum sustinemus, nec de eorum infirmitatibus scandalum patimur».[69]

73. Paulus mansuetudinem memorat uti fructum Spiritus Sancti (cfr Gal 5,23). Proponit ut, si aliquando nos turbant fratris mala facinora, studeamus eas corrigere, sed «in spiritu lenitatis» (Gal 6,1), et admonet: «considerans teipsum, ne et tu tenteris» (ibid.). Etiam cum quis defendat suam fidem suasque persuasiones, id cum mansuetudine agere debet (cfr 1 Pe 3,16), et etiam eos, qui resistunt, cum mansuetudine corripere (cfr 2 Tim 2,25). In Ecclesia pluries erravimus quia hanc Verbi divini monitionem non accepimus.

74. Mansuetudo est alia manifestatio interioris paupertatis illius qui fiduciam tantum in Deo ponit. Revera in Sacra Scriptura solet adhiberi idem verbum anawim ad pauperes atque mites designandos. Aliquis potest obicere: “Si ego tam mitis sum, cogitabunt me fatuum esse, stultum vel hebetem”. Forsitan ita fiet, sed sinamus ut id sane cogitent alii. Melius est usque mites esse, et perficientur nostra maiora optata: mites “possidebunt terram”, id est videbunt completas sua in vita Dei promissiones. Nam mansueti, plus quam dicunt rerum adiuncta, sperant in Domino, et illi qui sperant in Domino «hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis» (Ps 37,9.11). Eodem tempore Dominus in iis confidat: «Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos» (Is 66,2).

Humili mansuetudine respondere, haec est sanctitas.

«Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur»

75. Mundus contraria nobis proponit: ludum, oblectamentum, delectationem, relaxationem, ac dicit nobis haec esse illud quod vitam bonam efficit. Mundanus homo ignorat, in alteram partem respicit cum incommoda morbi vel doloris adsint in familia vel circum eum. Mundus lugere non vult: mavult dolorosas condiciones ignorare, operire, abscondere. Plures vires expenduntur ad aufugiendas condiciones ubi adest passio, putando dissimulari posse facta, ubi numquam prorsus crux deesse potest.

76. Qui res videt sicut revera sunt, sinit se dolore transfigi suoque in corde luget, vitae altitudines attingere valet atque vere beatus esse.[70] Haec persona consolatur, sed consolatione Iesu et non mundi. Itaque animum habere potest alterius dolorem communicandi ac desinit a dolorosis rerum adiunctis aufugere. Hoc modo comperit vitam sensum habere cum alteri succurrat in eius dolore, cum angustias aliorum intellegat, cum alios allevet. Haec persona sentit quod alter est caro de carne eius, non timet accedere usque ad tangendum eius vulnus, compassionem habet donec experiatur longinquitatem inter se deleri. Ita accipi potest hortatio illa sancti Pauli: «Flere cum flentibus» (Rom 12,15).

Cum aliis lugere posse, haec est sanctitas.

«Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur»

77. «Fames et sitis» sunt experientiae valde acres, quoniam primariis respondent necessitatibus et cum innata vivendi custodia iunguntur. Quidam homines intentius iustitiam cupiunt eamque sic perstudiose requirunt. Iesus dicit eos saturatum iri, quoniam serius ocius iustitia venit, et nos cooperari possumus ut hoc fieri possit, etiamsi haud semper huius operis effectus conspicimus.

78. Sed iustitia, quam offert Iesus, haud est sicut illa quam mundus quaerit, pluries miseris utilitatibus maculata, ex alterutra parte propriis commodis aptata. Realitas ostendit nobis quam facile sit in corruptionis conventicula ingredi, illam rem politicam cotidianam participare in qua “do ut mihi dent”, ubi totum est negotiatio. Et quot homines patiuntur ob iniustitias, quot manent impotentes cernendo quomodo alii aliis succedunt vitae tortam inter se dividentes. Nonnulli desistunt luctari pro vera iustitia et optant in currum victoris ascendere. Hoc minime pertinet ad famem et sitim iustitiae quam Iesus laudat.

79. Huiusmodi iustitia incipit exerceri in cuiusque vita, cum iusti simus nostra decernentes, ac proinde exprimitur in iustitia pro pauperibus et infirmis quaerenda. Profecto vocabulum “iustitia” idem significare potest ac Dei voluntati fidelitas per totam nostram vitam, at si sensum valde generalem ei tribuamus, obliviscimur eam praecipue manifestari in iustitia agenda de indefensis: «Quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam» (Is 1,17).

Fame et siti iustitiam quaerere, haec est sanctitas.

«Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur»

80. Misericordia duas habet species: est dare, adiuvare, aliis servire, et etiam ignoscere, intellegere. Quae Matthaeus in regula aurea constringit: «Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis» (7,12). Catechismus nos recordatur hanc legem esse applicandam «in omnibus casibus»,[71] peculiari autem modo cum «homo quandoque in condicionibus invenitur quae iudicium morale minus certum et decisionem efficiunt difficilem».[72]

81. Dare et ignoscere est conari nostra in vita repercutere aliquid perfectionis Dei, qui superabundanter dat et ignoscit. Quamobrem in Evangelio secundum Lucam iam non audimus effatum «estote perfecti» (Mt 5,48), sed «estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; date, et dabitur vobis» (6,36-38). Et postea Lucas addit aliquid nobis haud neglegendum: «Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis» (6,38). Mensura quam adhibemus, cum intellegamus et ignoscamus, applicabitur ad nos in ignoscendo nobis. Mensura, quam applicabimus in dando, applicabitur nobis in caelo in remunerando nos. Haud expedit nobis hoc oblivisci.

82. Iesus non dicit: “Beati qui ultionem sibi proponunt”, sed beatos appellat eos qui dimittunt idque faciunt «usque septuagies septies» (Mt 18,22). Oportet cogitare nos omnes exercitum esse dimissorum. Nos omnes conspecti sumus cum miseratione divina. Si ad Dominum sincere accedimus et aures exacuimus, probabiliter aliquando hanc reprehensionem audiemus: «Non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?» (Mt 18,33).

Conspicere et agere cum misericordia, haec est sanctitas.

«Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt»

83. Haec beatitudo ad eos pertinet qui habent cor simplex, mundum, sine sordibus, quoniam cor aptum amare non patitur suam in vitam quidquam ingredi quod hunc amorem attentet, quod illum debilitet vel in discrimen ponat. Secundum Sacras Scripturas, cor sunt nostrae verae intentiones, id quod re quaerimus et cupimus, praeter ea quae patefacimus: «Homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor» (1 Sam 16,7). Ipse conatur ad nos loqui in corde (cfr Os 2,16) ibique desiderat Legem suam scribere (cfr Ier 31,33). Denique vult nobis cor novum dare (cfr Ez 36,26).

84. «Omni custodia serva cor tuum» (Prv 4,23). Nihil maculatum falsitate re valorem habet Domino. Ipse «effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis» (Sap 1,5). Pater, «qui videt in abscondito» (Mt 6,6), agnoscit quod non est mundum, id est quod non est sincerum, sed tantum cortex et simulacrum, sicut et Filius novit «quid esset in homine» (Io 2,25).

85. Verum est non esse caritatem sine operibus caritatis, sed haec beatitudo nos recordatur Dominum exspectare studium in fratrem quod manet de corde, quia «et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest» (1 Cor 13,3). In Evangelio secundum Matthaeum cernimus quoque ea quae de corde exeunt coinquinare hominem (cfr 15,18), quoniam inde exeunt homicidia, furta, falsa testimonia et cetera (cfr 15,19). Ex intentionibus cordis oriuntur intima desideria et consilia quae re nos permovent.

86. Cum cor Deum et proximum diligit (cfr Mt 22,36-40), cum hoc est vera eius intentio et non vacua verba, tunc cor illud mundum est ac Deum videre potest. Sanctus Paulus in suo hymno de caritate recordatur nos videre «nunc per speculum in aenigmate» (1 Cor 13,12), sed prout vere regnat caritas, apti fiemus ut videamus «facie ad faciem» (ibid.). Qui sunt mundo corde, sicut Iesus pollicetur, «Deum videbunt».

Cor mundum servare ab his omnibus quae caritatem foedant, haec est sanctitas.

«Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur»

87. Haec beatitudo in mentem nobis adducit innumeras bellicas condiciones quae iterantur. Nobis autem admodum familiare est contentionum vel saltem dissensionum actores esse. Exempli gratia, cum de quodam aliquid audio et vado ad alterum eique hoc dico; et forsitan aliam versionem effingo parum ampliorem eamque diffundo. Et si plus damni facere valeo, videtur hoc mihi magis satisfacere. Orbis rumorum, factus a plebe quae studet carpere et diruere, haud pacem construit. Haec gens potius est inimica pacis ac nullo modo beata.[73]

88. Pacifici sunt fons pacis, pacem socialemque amicitiam aedificant. Iis qui nituntur pro pace ubique seminanda, Iesus pulchram facit promissionem: «Ipsi filii Dei vocabuntur» (Mt 5,9). Ipse poscebat a discipulis ut, cum in quandam domum pervenirent, dicerent: «Pax huic domui!» (Lc 10,5). Verbum Dei quemque credentem hortatur ut una cum omnibus pacem sectetur (cfr 2 Tim 2,22), quoniam «fructus iustitiae in pace seminatur facientibus pacem» (Iac 3,18). Si autem aliquando nostra in communitate dubia adsunt quid sit faciendum, «quae pacis sunt, sectemur» (Rom 14,19), quoniam unitas maior est contentione.[74]

89. Haud facile est istam pacem evangelicam exstruere, quae neminem excludit, sed integrat etiam eos qui paulisper insolentes sunt, homines difficiles et implicatos, qui attentionem evocant, qui diversi sunt, qui a vita nimirum percutiuntur, quorum alia intersunt. Durum est magnamque requirit ingenii sollertiam et cordis, quia non agitur de «consensu ad mensulam scriptoriam vel de pace fluxa pro felici minoritate»,[75] nec de proposito «paucorum pro paucis».[76] Neque nititur conflictus ignorare vel dissimulare, sed «accipere sufferre conflictum, dirimere eum et commutare in anellum catenae novi processus».[77] Oportet opifices pacis esse, quia pacem exstruere ars est quae requirit animum serenum, creativum, sensibilem et agilem.

Circum nos pacem serere, haec est sanctitas.

«Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum»

90. Ipse Iesus asserit hanc viam contra consuetudinem ducere usque adeo ut nos permutet in homines qui sua vita in dubium revocent societatem, homines incommodos. Iesus recordatur tot homines persecutionem pati ac persecutionem passos esse solummodo quoniam pro iustitia certaverunt, quoniam sua officia in Deum et in alios expleverunt. Si in obscuram mediocritatem delabi nolumus, ne postulemus vitam commodam: «Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam» (Mt 16,25).

91. Non licet exspectare, ad vivendum Evangelium, ut circum nos omnia favorabilia sint, quia saepe dominatus ambitiones mundanorumque negotiorum adversus nos contendunt. Sanctus Ioannes Paulus II ita dicebat: «Alienata est societas quae suis in formis ordinationis socialis et rerum confectionis atque consumptionis difficiliorem reddit traditionem huius doni et huius inter homines conspirationis constitutionem».[78] In huiusmodi societate alienata, decepta machinatione rei politicae, instrumentorum communicationis socialis, oeconomiae, culturae ac etiam religionis, quae sincerae progressioni humanae et sociali obsistit, Beatitudines vivere difficile fit, vel etiam invisum quoddam, suspectum et irrisum esse potest.

92. Crux, praesertim defatigationes et passiones quas sustinemus ut caritatis mandatum et iustitiae iter vivamus, fons est maturationis et sanctificationis. Recordari debemus Novum Testamentum, cum de passionibus loquitur pro Evangelio sustinendis, plane ad persecutiones referri (cfr Act 5,41; Phil 1,29; Col 1,24; 2 Tim 1,12; 1 Pe 2,20; 4,14-16; Apc 2,10).

93. Loquimur tamen de persecutionibus inevitabilibus, non de illis quas nos ipsi, alios perperam tractantes, concitare possemus. Sanctus non est quispiam insolitus, disiunctus, qui haud perferri potest ob eius vanitatem, indolem infensam eiusque simultates. Christi Apostoli tales non erant. Liber Actuum Apostolorum instanter enarrat eos habere «gratiam ad omnem plebem» (2,47; cfr 4,21.33; 5,13), dum quidam magistratus eos insectabantur et persequebantur (cfr 4,1-3; 5,17-18).

94. Persecutiones re non pertinent ad praeteritum tempus, quoniam etiam hodie eas patimur, tum modo cruento, sicut tot martyres nostrae aetatis, cum modo subtiliore, per calumnias et falsitates. Iesus dicit beatitudinem adesse cum «dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me» (Mt 5,11). Alias de ludibriis agitur, quae fidem nostram conantur detorquere nosque uti personas ridiculas ostentare.

Evangelii viam cotidie accipere, etiamsi nobis aerumnas afferat, haec est sanctitas.

Magna regula morum

95. In capite XXV Evangelii secundum Matthaeum (vv. 31-46) Iesus iterum considerat unam harum beatitudinum, nempe eam quae declarat beatos misericordes. Si eam sanctitatem quaerimus quae accepta est oculis Dei, in hoc textu invenimus ipsam regulam agendi, secundum quam iudicabimur: «Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me» (25,35-36).

Propter fidelitatem Magistro

96. Itaque sanctos esse non significat oculos terere in quadam coniecta exstasi. Dixit sanctus Ioannes Paulus II: «Si revera a Christi contemplatione denuo viam incepimus, nostrum erit id advertere in vultu eorum cum quibus ille similis esse voluit».[79] Textus Mt 25,35-36 «non est mera adhortatio ad caritatem; agitur de pagina christologica, quae luminis radios effundit in Christi mysterium».[80] Hac in admonitione ad agnoscendum eum in pauperibus et patientibus cor ipsum Christi revelatur, eius sensus altioresque optiones, quibus omnis sanctus se conformare nititur.

97. Prae horum Iesu postulatorum virtute Nos tenemur rogare christianos ut accipiant ea et assumant sincera animi propensione, „sine glossa”, videlicet sine commentariis, sine lucubrationibus et excusationibus quae iis vim auferant. Dominus nobis liquide demandavit sanctitatem non posse intellegi nec vivi si quis illa eius postulata praetereat, quoniam misericordia est «cor micans Evangelii».[81]

98. Cum cuidam occurro dormienti sub divo, in nocte frigida, sentire possum sarcinam illam onus esse inexspectatum quod me implicat, maleficum otiosum, obstaculum in meo itinere, aculeum molestum meae conscientiae, incommodum a viris politicis resolvendum, et forsitan etiam sordem quae publicum spatium foedat. Vel possum ex fide et caritate agere atque in eo ens humanum cum eadem ac mea dignitate agnoscere, creaturam a Patre infinite dilectam, Dei imaginem, fratrem a Iesu Christo redemptum. Hoc est esse christiani! Num sanctitas intellegi potest praeter hanc vivam agnitionem dignitatis cuiusque hominis?[82]

99. Hoc christianis implicat sanam ac permanentem insatisfactionem. Etiamsi tantum uni levamen afferre iam omnes conatus nostros iustificaret, hoc nobis haud sufficit. Episcopi Canadenses hoc clare affirmarunt, monstrantes quod in biblicis doctrinis de Iubilaeo, exempli gratia, non agitur tantum de quibusdam bonis operibus efficiendis, sed potius de commutatione sociali quaerenda: «Ut generationes futurae etiam liberentur, clare finis esse debet iustos sociales et oeconomicos ordines restituere, ita ut nulla exclusio amplius fieri possit».[83]

Doctrinae quae cor Evangelii mutilant

100. Pro dolor, nonnumquam doctrinae inducunt nos in duos noxios errores. Una ex parte, error christianorum qui separant haec Evangelii postulata a personali sua relatione cum Domino, ab interiori coniunctione cum Eo, a gratia. Ita christiana religio in aliquod genus ONG commutatur, auferens ei illam luminosam mysticam, quam tam bene vita sua sanctus Franciscus Assisiensis, sanctus Vincentius de Paul, sancta Teresia de Calcutta et plurimi alii manifestarunt. Apud hos magnos sanctos nec oratio nec Dei dilectio, nec Evangelii lectio eorum studii proximi passionem et efficaciam minuebant, sed e contra eam augebant.

101. Noxius et doctrinis subiectus quoque est error eorum qui vivunt diffidentes de aliorum sociali studio, considerantes illud aliquid tenue, mundanum, profano usui destinatum, immanentismum sectans, communismi proprium, ad populismum pertinens. Vel illud relativum faciunt, uti essent aliae res maioris ponderis vel uti hoc pertineret tantum ad determinatam ethicam aut ad rationem quam ipsi defendunt. Exempli gratia, defensio innocentis qui nondum natus est debet esse clara, firma et ardens, quia ibi vitae humanae dignitas in discrimen adducitur, quae semper sacra est, illudque postulat amor erga omnem personam, praetermissa eius evolutione. Sed pariter sacra est vita pauperum, qui iam nati sunt, qui quatiuntur miseria, derelictu, exclusione, hominum mercatura, aegrorum ac senium absque cura occulta euthanasia, novis formis servitutis atque quaque forma sepositionis.[84] Non possumus nobis praeponere exemplar sanctitatis neglegens iniustitiam huius mundi, ubi quidam festum agunt, hilariter impendunt suamque vitam redigunt ad novitates consumptionis, eodem tempore quo alii tantum de foras inspiciunt, dum eorum vita praeterit et misere concluditur.

102. Audiri saepe solet coram relativismo limitibusque mundi huius temporis minoris ponderis quaestionem esse, exempli gratia, condicionem migrantium. Nonnulli catholici affirmant illud esse argumentum secundarium respectu quaestionum “seriarum” bioethicae. Si huiusmodi dicit quidam vir politicus, sollicitus de suis exitibus, intellegi potest, sed minime christianus, quem decet tantum habitus se in locum illius fratris ponendi qui vitam suam in discrimen adducit ut filiis suis futuras opportunitates offerat. Possumusne quidem agnoscere hoc esse quod a nobis requirit Iesus Christus cum nobis dicit nos Ipsum suscipere in omni advena (cfr Mt 25,35)? Sanctus Benedictus accepit hoc sine condicionibus atque, etsi hoc “implicare” potuisset vitam monachorum, statuit cunctos hospites qui venirent ad monasterium suscipiendos esse «sicut Christum»,[85] etiam cum signis adorationis,[86] et pauperes ac peregrinos tractandos esse «maxima cura et sollicitudine».[87]

103. Similia proponit Vetus Testamentum cum affirmat: «Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti» (Ex 22,20). «Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti» (Lv 19,33-34). Non agitur ergo de inventione cuiusdam Papae vel transitorio delirio. Nos quoque, hodiernis in adiunctis, vocamur ad vivendum iter spiritualis illuminationis quod nobis propheta Isaias ostendebat, cum quaeritabat quid Deo acceptum sit: «Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum» (58,7-8).

Cultus Ipsi magis acceptus

104. Cogitare potuerimus nos Deo gloriam reddere tantum cultu et oratione, vel unice quarundam normarum ethicarum observatione – verum est in primis consuetudinem cum Deo esse colendam – ac obliviscimur mensuram pro aestimanda vita nostra ante omnia esse quod aliis fecerimus. Oratio est pretiosa si cotidianam amoris donationem alit. Noster cultus acceptus est Deo cum in eum ferimus proposita cum magnanimitate vivendi atque cum sinimus ut Dei donum, quod in eo accipimus, studio in fratres manifestetur.

105. Propter eandem rationem optimus modus diiudicandi an nostra via orationis sit germana erit respicere quantopere nostra vita sub luce misericordiae commutetur. Etenim «misericordia non est tantum Patris actio, sed discrimen fit quo intellegatur qui sint eius veri filii».[88] Ipsa est stipes «qui vitam Ecclesiae sustinet».[89] Iterum affirmare cupimus quod, quamquam misericordia iustitiam et veritatem haud excludat, «potissimum dicere debemus misericordiam esse iustitiae plenitudinem ac clariorem Dei veritatis revelationem».[90] Ipsa «clavis est caeli».[91]

106. Praeterire non possumus quin illam quaestionem recordemur quam sanctus Thomas Aquinas sibi posuit cum inquirebat quae sint nostrae actiones maiores, quae opera exteriora melius nostram erga Deum caritatem ostendant. Ipse absque dubitatione respondit haec esse opera misericordiae erga proximum,[92] plus quam actus cultus: «Nos non exercemus cultum in Deum per sacrificia et oblationes exteriores ad eius utilitatem, sed ad nostram utilitatem et proximi: Ipse enim non indiget nostris sacrificiis, sed vult ut ea offerantur pro nostra devotione et ad utilitatem proximi. Ideo misericordia qua subveniatur inopia alterius est sacrificium ei maxime acceptum, quia illud propius proximi bonum procurat».[93]

107. Qui vere sua vita Deo gloriam reddere cupit, qui re anhaelat sanctificari ut sua exsistentia glorificet Sanctum, vocatur ut seipsum affligat, impendat et fatiget studens opera misericordiae exercere. Haec optime intellexit sancta Teresia de Calcutta: «Ita, multae sunt mihi humanae infirmitates, multae humanae miseriae. [...] Sed Ipse se humiliat nosque adhibet, te quidem et me, ut eius amor eiusque miseratio in mundo simus, non obstantibus nostris peccatis, non obstantibus nostris miseriis et vitiis. Ipse de nobis pendet ut diligat mundum eique ostendat quantopere eum diligat. Si nimis de nobis ipsis solliciti sumus, pro aliis tempus haud supererit».[94]

108. Quod in rebus consumendis immoderate hedonisticeque involvimur, id nos fallere potest, quoniam propter nimium studium delectamenti in nos ipsos praeter modum intendimus, in nostra iura inque immoderatum desiderium habendi otii ut vita fruamur. Difficile erit ut nos impendamus viresque dicemus ad illos adiuvandos qui male se habent, nisi quandam austeritatem colamus, nisi cum hac cupiditate certemus quam nobis imponit societas consumptionis, ut res nobis venumdet, quaeque denique in pauperes non contentos nos commutat qui omnia habere et experiri cupiunt. Etiam levium notitiarum consumptio atque celeris et virtualis communicationis formae possunt nos utcumque obstupefacere, totum nostrum tempus occupare nosque longe abducere a patienti carne fratrum. In hac praesenti voragine Evangelium denuo resonat ut vitam diversam, saniorem felicioremque nobis praebeat.

* * *

109. Sanctorum testificationis vis est vivere Beatitudines et regulam morum novissimi iudicii. Verba sunt pauca, simplicia, sed realia et pro cunctis valida, quoniam christiana fides ante omnia est ut exerceatur, et etiamsi cogitationis est argumentum, id tantummodo valet cum nos adiuvat in cotidiana vita secundum Evangelium vivere. Exhortamur enixe ut hi magni textus biblici saepius legantur, memoria serventur, in orando adhibeantur et studiose in actum ponantur. Nobis sane proficient, nos germane felices efficient.

 

Caput quartum

PROPRIETATES QUAEDAM SANCTITATIS
IN MUNDO HUIUS AETATIS

110.  Intra amplum sanctitatis conspectum quem Beatitudines nobis praebent et Evangelium Matthaei 25,31-46, proprietates quasdam vel expressiones spirituales colligere velimus quae, Nostra quidem sententia, necessariae sunt ad intellegendum modum vivendi, ad quem Dominus nos vocat. In instrumentis sanctificationis explicandis haud sistemus iam notis, in diversis scilicet precationis rationibus, in pretiosis sacramentis Eucharistiae et Reconciliationis, in sacrificiis offerendis, in variis formis devotionis, in spirituali moderatione multisque aliis. Quasdam tantum species vocationis ad sanctitatem significabimus, quas speramus praecipue personaturas.

111.  Haec proprietates, quas extollere volumus, non sunt illae omnes quae exemplar sanctitatis constituere possunt, sed quinque sunt magnae significationes dilectionis erga Deum et proximum, quas magni facimus propter discrimina et limites humani huius temporis cultus. In quo exhibentur: anxietas iracunda et violenta quae nos dissipat ac debilitat; indoles negativa ac maestitia; ignavia commoda, ad consumendum intenta et suipsius utilitati deserviens; sui commodi studium totque falsae spiritualitatis species Dei occursu carentes, quae in religioso hodierno mercatu praepollent.

Perferentia, patientia et mansuetudo

112.  Harum magnarum proprietatum prima est in medium ponere firmiterque animo complecti Deum qui amat et sustentat. Hac ex interiore constantia quisque potest perferre, tolerare adversitates vitaeque vicissitudines, sicut et aliorum aggressiones eorumque infidelitates ac menda: «Si Deus pro nobis, quis contra nos?» (Rom 8,31). Hoc fons est pacis quae sancti actibus ex­primitur. Ex hac interiore stabilitate testimonium sanctitatis in nostro concitato, inconstanti vehementique mundo de patientia et firmitudine in bono constat. Hoc fidelitas est amoris, quippe qui Deo innititur (pistis), fidelis coram fratribus (pistós) etiam esse potest eosque numquam in malis temporibus deserit, sua trepidatione haud corripitur et iuxta alios manet, etiamsi nihil praesentaneo gaudio inde affi­ciatur.

113.  Sanctus Paulus Romanos adhortabatur, ut «nulli malum pro malo» (Rom 12,17) redderent neque semetipsos vindicarent (cfr v. 19), sed vincerent «in bono malum» (v. 21). Habitus hic signum non est infirmitatis, sed verae fortitudinis, quia Deus ipse est «patiens et magnus fortitudine» (Nah 1,3). Verbum Dei nos admonet: «Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia» (Eph 4,31).

114.  Contendere ac cavere nos oportet animi nostri propensiones pugnaces et egocentricas atque vetare ne hae coalescant: «Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram» (Eph 4,26). Cum rerum adiunctis obruimur, ad obsecrationis ancoram semper confugere possumus, quae nos ducit ut manibus Dei rursus committamur prope fontem pacis sistentes: «Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra» (Phil 4,6-7).

115.  Christiani quoque violentiae verborum structuram per interrete itemque per diversos ambitus vel loca digitalis commercii participare possunt. In ipsis catholicis mediis communicationis modi excedi possunt, obtrectationes et calumniae assumi solent omnesque eximi videntur mores alteriusque bonae famae reverentia. Itaque infesta efficitur dualitas, cum his in apparatibus dicantur res quae in vita publica intolerabiles essent, ac quidem ea quae non satifaciunt eos redimere conantur, desideria ulciscendi rabie profundendo. Adnotandum est quod, aliorum praeceptorum postulata defensione, octavum mandatum quandoque omnino praetermittatur: «Non loqueris falsum testimonium», alteriusque imago immisericorditer deleatur. Illic manifestatur quod effrenata lingua est «universitas iniquitatis» et «inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna» (Iac 3,6).

116.  Constantia interior, quae opus est gratiae, nos servat, ne assentientes impellamur vi quae vitam socialem invadit, quia gratia restinguit vanitatem et lenitatem consummat cordis. Sanctus vires suas non insumit aliorum querens errores, silere valet coram mendis fratrum verborumque vitat insectationes quae mordent et vexant, quia dignum se esse non arbitratur qui severus in alios sit, eosque potius censet «superiores sibi» (Phil 2,3).

117.  Minime nobis est bonum alios despicere, iudicum saevorum gerere partes, alios reputare indignos et assidue contendere, ut illis praecipiamus. Subtilis haec est species violentiae.[95] Sanctus Ioannes a Cruce aliud suadebat: «Ama semper edoceri potius ab omnibus, quam velle docere etiam omnium minimum».[96] Et consilium adiciebat ad daemonium arcen­dum: «De aliorum bonis ita congaudens, sicut de tuis cupiensque ut in omnibus re­bus illi praeferantur tibi idque sincero corde. Qua ratione vinces in bono malum, daemonem procul pelles cordisque possidebis laetitiam. Et hoc ipsum praestare stude erga illos potius, quibus minimus afficeris, quam erga alios, certo tibi persuadens quod nisi hoc pacto te gesseris, nec ad veram perventurus caritatem, nec in ea progressus facturus sis».[97]

118.  Humilitas per humiliationes tantum in corde coalescere potest. Sine illis et humilitas abest et sanctitas. Si quasdam nescis pati et offerre humiliationes, humilis non es neque in via incedis sanctitatis. Sanctitas quam praebet Deus Ecclesiae suae, ex Filii eius humiliatione promanat: haec est via. Humiliatio te adducit ut Iesu similis fias, pars est ne­cessaria imitationis Iesu Christi: «Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius» (1 Pe 2,21). Ipse rursus humilitatem Patris manifestat, qui humiliat semetipsum ut procedat cum populo suo, atque infidelitates eius patitur et murmurationes (cfr Ex 34,6-9; Sap 11,23 - 12,2; Lc 6,36). Ideo Apostoli post humiliationem «ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine [Iesu] contumeliam pati» (Act 5,41).

119.  Non spectamus modo saevas condiciones martyrii, sed cotidianas humiliationes eorum qui patiuntur ad servandam familiam suam, vel sibi ipsis bene dicere vitant et alios laudare malunt quam gloriari, munera deligunt deteriora et interdum aliquid iniustum prorsus ferre praeoptant, quod Domino offerant: «Si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum» (1 Pe 2,20). Hoc non est demisso capite ambulare, pa­rum loqui vel societatem effugere. Quondam, cum suarum rerum tantum studio vacet, audere aliquis potest humaniter disserere, iustitiam vindicare vel infirmiores coram sum­ma­ti­bus defendere, licet hoc detrimenta eius imaginis afferat.

120.  Non dicimus humiliationem suave esse quiddam, quoniam hoc esset masochismus, sed de via agitur ad imitandum Iesum et ad crescendum in coniunctione cum eo. Quod naturaliter intellegi non potest et huiusmodi consilium irridit mundus. Gratia autem est nobis obsecranda: “Domine, advenientibus humiliationibus, adiuva me, ut sentiam me post te incedere in via tua”.

121.  Huiusmodi virtus cor postulat a Christo placatum, vehementia vacuum quae ex immani ‘ego’ manat. Ipsa pacificatio, quam gratia operatur, sinit nos interiorem securitatem servare atque resistere et perseverare in bono «et si ambulavero in valle umbrae mortis» (Ps 23,4), vel etiam «si consistant adversum me castra» (Ps 27,3). Firmi in Domino, qui Petra est, canere possumus: «In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me» (Ps 4,9). Christus denique «est pax nostra» (Eph 2,14) et venit «ad dirigendos pedes nostros in viam pacis» (Lc 1,79). Ipse sanctae Faustinae Kowalska id nuntiavit, quod «humanum genus quiescere non poterit, donec cum fiducia se ad Misericordiam divinam convertat».[98] Ne incidamus igitur in temptationem securitatem interiorem in prosperis eventibus quaerendi, in inanibus voluptatibus, in possessionibus, in dominatu aliorum vel in imagine sociali: «Pacem meam do vobis», sed «non quomodo mundus dat» (Io 14,27).

Laetitia et sensus leporis

122. Quae hactenus diximus secum non ferunt spiritum interdictionis, aegritudinis, asperitatis, maestitiae vel habitum demissum et exanimem. Sanctus vivere valet cum laetitia et sensu leporis. Rem e conspectu nusquam amittens, spiritu propenso ac spe re­ferto alios collustrat. Christifidelis est «gaudium in Spiritu Sancto» (Rom 14,17), quia «ad amorem caritatis ex necessitate sequitur gaudium. Omnis enim amans gaudet ex coniunctione amati. […] Unde sequela caritatis est gaudium».[99] Pulchritudinem Verbi eius excepimus, quod recipimus «in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti» (1 Thess 1,6). Si concedimus ut Dominus de nostra testa nos educat et vitam nostram immutet, tunc perficere possumus ea, quae sanctus Paulus exposcebat: «Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!» (Phil 4,4).

123.  Prophetae tempus Iesu, quod nos vivimus, praenuntiabant tamquam manifestationem laetitiae: «Exsulta et lauda» (Is 12,6); «Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem» (Is 40,9); «Iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur» (Is 49,13); «Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse» (Zach 9,9). Ne obliscamur quidem adhortationis Nehemiae: «Nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra» (Neh 8,10).

124.  Maria, quae novitatem allatam a Iesu cernere novit, canebat: «Exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo» (Lc 1,47), et ipse Iesus «exsultavit Spiritu Sancto» (Lc 10,21). Eo transeunte, «om­nis populus gaudebat» (Lc 13,17). Post eius resurrectionem, ubicumque discipuli ad­ve­niebant erat «magnum gaudium» (Act 8,8). Iesus fidem dat nobis: «Vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. […] Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis» (Io 16,20.22). «Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur» (Io 15,11).

125.  Dura intercedunt tempora, tempora crucis, at nihil restinguere potest supernaturalem laetitiam, quae «aptatur immutaturque, sed semper superest saltem veluti emissio lucis quae ex personali certitudine manat quod, praeter omnia, infinite amemur».[100] Fiducia est haec interior, tranquillitas spe referta, quae spirituali afficit gaudio, quod ad mundi iudicium comprehendi non potest.

126.  Christiana laetitia cum leporis sensu plerumque coniungitur, tam extraordinario, exempli gratia, in sanctis Thoma More, Vincentio de Paul vel Philippo Neri. Animi aegritudo cum sanctitate non congruit: «Aufer curam a corde tuo» (Eccli 11,10). Adeo Dominus praestat nobis omnia abunde «ad fruendum» (1 Tim 6,17), ut maestitia animo beneficiorum immemori nonnumquam adstringatur ac nos sic obseret in nobis ipsis, quo haud idonei efficimur ad dona Dei agnoscenda.[101]

127.  Eius amor Patris nos adhortatur: «Fili, si habes, benefac tecum […]. Non defrauderis a bono diei» (Eccli 14,11.14). Ad bonam spem vult nos proclives, gratos et animo non nimis perplexos: «In die bona fruere bonis […]. Inveni quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones» (Eccle 7,14.29). Omnibus in adiunctis oportet indulgens servetur spiritus, et sancti Pauli instar agatur: «Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse» (Phil 4,11). Sanctus Franciscus Assisiensis sic vivebat, qui grato animo ante frustum panis duri commoveri valebat vel felix laudare Deum modo propter auram quae vultum ei mulcebat.

128.  Non loquimur de gaudio illo, quod e rerum consumendarum immoderatione et sui ipsius commodi augendi cura oritur, quod aliquibus in hodiernis humani cultus experientiis tam adest. Nam rerum consumendarum immoderatio cor tantummodo gravat; caduca suppeditare potest delectamenta, non autem laetitiam. Eam potius significamus laetitiam, quae simul cum aliis vivitur, quae communicatur et participatur, quia «beatius est magis dare quam accipere» (Act 20,35) et «hilarem datorem diligit Deus» (2 Cor 9,7). Fraterna dilectio facultatem nostram laetandi multiplicat, quoniam habiles nos facit aliorum bono gaudendi: «Gaudere cum gaudentibus» (Rom 12,15). «Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis» (2 Cor 13,9). Si vero «potissimum nostras consideramus necessitates, nos ipsos condemnamus ad vivendum modica cum laetitia».[102]

Audacia et fervor

129. Uno eodem tempore sanctitas est parrhesia:est audacia, est impetus evangelizationis qui vestigium imprimit in hoc mundo. Quod ut fieri possit, Iesus ipse nobis venit obviam ac placide firmiterque iterat illud: «Nolite timere!» (Mc 6,50); «Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,20). Haec verba concedunt nobis ut gradiamur atque inserviamus ea animi repleti fortitudine quam Spiritus Sanctus in Apostolis suscitabat, eos ad Iesum Christum impellens nuntiandum. Audaciam, ardorem, libertatem loquendi, apostolicum fervorem, haec omnia vocabulum parrhesia amplectitur, quo verbo Sacra Scriptura et libertatem exprimit exsistentiae quae aperta est, quia Deo et fratribus praesto est (cfr Act 4,29; 9,28; 28,31; 2 Cor 3,12; Eph 3,12; Heb 3,6; 10,19).

130. Beatus Paulus VI inter impedimenta evangelizationis ipsam parrhessiae defectionem indicabat, scilicet deficiens studium «quod gravissimum est, cum sit domesticum».[103] Quotiens nosmet percipimus vehementer concussos, ut in dulci sistamus ripa! At Dominus vocat nos ad navigandum in altum et ad laxanda retia in profundiora (cfr Lc 5,4). Nos invitat, ut vitam nostram ei famulando impendamus. Eidem adhaerentes, concitemus nos ut cuncta nostra charismata praebeamus aliis inserviendis. Utinam caritas eius urgeat nos (cfr 2 Cor 5,14) et cum sancto Paulo profiteamur: «Vae enim mihi est, si non evangelizavero!» (1 Cor 9,16).

131. Contemplemur Iesum: sublimis eius miseratio non erat quiddam quod in eum penitus converteretur, neque miseratio erat membra debilitans, timida vel verecundia plena, sicuti saepius contingit nobis, sed omnino e contrario. Miseratio erat quae eum movit ut ex se erumperet ad annuntiandum, ad missionem procurandam, ad sanandum et liberandum. Fragilitatem agnoscamus nostram, sed sinamus Iesum in manus suas eam sumere et nos in missionem inferre. Fragiles sumus, gestatores autem thesauri qui auget nos et excipientes eum meliores felicioresque facit. Audacia et ardor apostolicus missionem consti­tuunt.

132.  Parrhesia sigillum est Spiritus, fidei nuntii testimonium. Felix pignus est, quod nos adducit ut de Evangelio, quod annuntiamus, gloriemur; firma est fiducia fidelitatis fidelis Testis, qui certitudinem nobis praestat quod nihil «poterit nos separare a caritate Dei» (Rom 8,39).

133.  Impellenti Spiritu indigemus ne formidine subductisque rationibus debilitemur, ne modo intra certos fines procedere consuescamus. Meminerimus loca conclusa tandem madorem sapere et nos morbo afficere. Cum Apostoli temptatione afficerentur formidini discriminibusque animo succumbendi, consociata oratione parrhesian simul quaesierunt: «Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum» (Act 4,29). Et acceperunt responsum: «Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia» (Act 4,31).

134.  Ionae prophetae ad instar, semper in nobis temptationem fugiendi celamus tuta petentes, quae plura habere possunt nomina: sui commodi studium, inanem spiritualitatem, inclusionem intra parvos mundos, obnoxietatem, commoditatem, praestitutarum rationum iterationem, dogmatismum, ardens desiderium, pessimismum, refugium in normas. Aliquando resistimus ut e territorio nobis noto atque expedito egrediamur. Difficultates tamen esse possunt tamquam procella, balaena, vermis qui ricinum Ionae arefecit, vel ventus et sol qui ei caput adusserunt; et quemadmodum illi, nobis quoque munere fungi possunt nos ad Deum reducendi, qui suavitas est et vult ad constans atque innovans iter nos provehere.

135.  Deus semper novitas est, nos impellens ut rursus proficiscamur et locum immutemus, iam nota praetereuntes, suburbia et confinia extrema petentes. Illuc nos ducit ubi humanitas iacet sauciatissima et ubi homines, infra simulationem levitatis et conformitatis studii, quaerere perseverant responsum ad quaesitum de sensu vitae. Non timet Deus! Non timet! Schemata nostra semper excedit neque reformidat suburbia. Ipse semet quasi suburbium effecit (cfr Phil 2,6-8; Io 1,14). Proinde, si suburbia adire audebimus, ibi eum inveniemus: Ille illic iam consistet. Iesus praecedit nos in corde illius fratris, in carne eius vulnerata, in vita eius oppressa, in anima eius tenebris offusa. Ille illic iam est.

136.  Oportet quidem aperire portam cordis Iesu Christo, quippe qui ostium pulsat et vocat (cfr Apc 3,20). Aliquando tamen nescimus an Iesus, spectato irrespirabili foetore nostrae commendationis sui ipsius, iam non intra nos pulset, ut eum evadere si­namus. In Evangelio conspicimus quomodo Iesus «iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei» (Lc 8,1). Etiam post resurrectionem di­sci­puli profecti sunt et praedicaverunt ubique, «Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis» (Mc 16,20). Haec est vis quae e vero occursu oritur.

137.  Consuetudo nos decipit nobisque dicit immutationes conari sensu carere et nihil his in adiunctis nos agere posse, resque quidem sic semper se habuisse et nos tamen exsuperavisse. Consuetudinis causa malum amplius non adimus et concedimus ut “res se habeant sicut sunt”, vel sicuti quidam statuerunt eas se esse habendas. Attamen sinamus ut Dominus adveniens e somno nos expergefaciat, soporem nostrum quatiat, ab ignavia liberet nos. Pactam oppetamus consuetudinem, oculos bene aperiamus auresque, ac potissimum cor, ut eventibus circa nos ac voce Verbi vivi et efficacis Resurrecti commoveri sinamus.

138.  Tot sacerdotum, religiosorum virorum mulierumque et laicorum movet nos exemplum qui magna fidelitate ad annuntiandum ac ministrandum se offerunt, periclitantes saepius capite commodumque suum profecto posthabentes. Testimonium eorum nos commonefacit Ecclesiam tot burocratum administratorumque minime indigere, sed missionariorum qui zelo succensi sint fervoreque flagrantes verae vitae nuntiandae. Sancti nos admiratione afficiunt, perturbant, quia vita eorum nos concitat ut emergamus ex quieta sedanteque mediocritate.

139.  A Domino gratiam exposcamus ne dubitemus cum Spiritus novum nos postulat gressum; ardorem apostolicum exposcamus ad Evangelium aliis nuntiandum et ad desistendum ne vitam nostram in museum recordationum vertamus. Omnibus in adiunctis sinamus nos, Spiritu Sancto ducente, historiam contemplari in luce resurrectionis Iesu. Hoc modo Ecclesia, potius quam fatigari, procedere poterit inopinata Domini accipiens.

In communitate

140.  Perdifficile est propriae concupiscentiae obluctari atque insidiis temptationibusque daemonii ac mundi sui commodi studiosi, si segregati consistimus. Adeo illecebris per­cutimur ut, si nimis soli sumus, facile sensum rerum amittimus, interiorem perspicuitatem, et succumbimus.

141.  Sanctificatio iter consociatum est, quod bini oportet faciamus. Hoc ostendunt commu­nitates quaedam sanctae. Variis in occasionibus Ecclesia integras communitates canonizavit, quae heroico modo Evangelium vixerunt vel vitam omnium suorum sodalium Deo obtulerunt. Cogitamus, exempli gratia, septem sanctos fundatores Ordinis Servorum Mariae, septem beatas religiosas primi monasterii Matritensis Ordinis Visitationis Sanctae Mariae, sanctum Paulum Miki et socios martyres in Iaponia, sanctos Andream Kim Tae-gǒn et socios martyres in Corea, sanctos Rochum González, Alphonsum Rodríguez et alios martyres in America Meridionali. Recordamur etiam recens testimonium beatorum monachorum ex Ordine Cisterciensium Strictioris Observantiae de Tibhirine (Algeria), qui simul ad martyrium se praeparaverunt. Item multi sunt sancti coniuges, quorum uterque instrumentum factus est alterius sanctificationis. Vitam vel operam cum aliis impendere via profecto est spiritualis incrementi. Sanctus Ioannes a Cruce discipulo dicebat: cum aliis versaris «ut poliaris et exagiteris ab omnibus» in virtute.[104]

142.  Communitas vocatur ad creandum illud «theologale […] spatium, in quo experiri quis potest Dominum resuscitatum mystice adesse».[105] Verbum cum aliis communicare et Eucharistiam simul celebrare magis fratres nos facit ac tractim in communitatem sanctam et missionariam convertit. Hoc sinceras quoque mysticas gignit experientias in communitate actas, sicut fuerunt illae sancti Benedicti et sanctae Scholasticae, vel sublimis spiritualis conventus quem sanctus Augustinus et mater eius sancta Monica simul habuerunt: «Impendente autem die, quo ex hac vita erat exitura (quem diem tu noveras ignorantibus nobis) provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quamdam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur. […] Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitae, qui est apud te […]. Et dum loquimur et inhiamus illi, attingimus eam [sc.: sapientiam] modice toto ictu cordis, […] ut talis sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intellegentiae, cui suspiravimus».[106]

143.  Hae autem experientiae nec frequentiores sunt nec praestantiores. Vita communis, in familia, in paroecia, in religiosa vel qualibet alia communitate, ex multis parvis particulis conficitur cotidianis. Hoc in sancta communitate a Iesu, Maria et Ioseph com­posita accidebat, ubi modo paradigmatico pulchritudo communionis trinitariae reddebatur. Quod etiam eveniebat in vita communi Iesu cum discipulis eius et cum simplici populo.

144.  Recordemur quomodo Iesus suos discipulos monuit, ut parvas particulas considerarent:

parva particula quod in festo vinum deficiebat;
parva particula quod ovis deerat;
parva particula de vidua quae suos duos nummulos obtulit;
parva particula quod opus erat oleum lampadum depositum habere, mo­ram faciente sponso;
parva particula quod a discipulis suis petiit ut inspicerent quot eis essent panes;
parva particula quod opus erat parvum ignem habere paratum ad piscem assandum, dum prima luce discipulos ex­spectaret.

145.  Communitas, quae parvas particulas amoris custodit,[107] in qua sodales mutuam de aliis cu­ram habent et apertum evangelizationis instituunt spatium, locus est praesentiae Resuscitati qui eandem sanctificat secundum Patris consilium. Interdum, tamquam donum Do­mi­nici amoris, inter has parvas particulas consolantes nobis donantur experientiae Dei: «Vesperi hieme parvum ministerium meum solito more agebam […]. Subito procul suavem audivi so­num instrumenti musici: mente tunc mihi atrium effinxi splendide collustratum auro pror­sus refulgens, et puellas venustis vestibus indutas, quae mutuis inter se honorificis ver­bis atque officiis mundanis prosequebantur. Deinde oculos meos fixi in pauperem aegro­tam, quam sustinebam; et pro musica suavitate eius miseros gemitus interdum audiebam […]. Exprimere non possum quod accidit in anima mea: tantum scio Dominum eam veritatis radiis illuminavisse, qui obscurum splendorem conviviorum mundi adeo superant, quod credere non potui felicitatem meam».[108]

146.  Contra animi proclivitatem in sui commodi studium rerum consumendarum immoderatione affectum, quae nos tandem secludit in felicitate quaerenda aliis posthabitis, nostrum sanctificationis iter facere non potest quin idem desideremus ac Iesus: «Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te» (Io 17,21).

In oratione constanti

147.  Postremo, quamvis manifestum videatur, recordamur sanctitatem ex consueta effici mentis apertione ad transcendentiam, quae in oratione et adoratione exprimitur. Sanctus homo est orantis spiritus, qui cum Deo communicare necesse habet. Est qui circumsaepta immanentia huius mundi opprimi non patitur atque inter nisus suos oblationesque suspirat in Deum, e seipso per laudem egreditur et fines suos per contemplationem Domini dilatat. Sanctitati non credimus orationis experti, quamquam de productis temporibus vel de intentis animi motibus non necessario agitur.

148.  Sanctus Ioannes a Cruce hortabatur, ut quisque «curet semper in praesentia Dei sit, sive est illa realis sive commenticia sive unitiva, prout operatio postulat».[109] Ceterum voluntas Dei ipsa facere non potest quin ex vita nostra cotidiana quodammodo appareat: «Assiduus es in oratione et noli eam dimittere etiam in medio negotiorum externorum. Sive edis sive bibis sive loqueris sive agis cum saecularibus sive quicquam aliud facis, exquire Deum perseveranter cordi Eius devinctus».[110]

149.  Nihilominus, ut hoc fieri possit, temporibus quibusdam opus est modo Deo dicatis, in solitudine cum Eo. Ad mentem sanctae Teresiae a Iesu oratio est «necessitudo amicitiae, assiduum colloquium solius soli cum Eo, quem scimus amare nos».[111] In eo instare velimus quod hoc non est tantum pro paucis privilegio auctis, sed pro omnibus, quia fatendum est «nos omnes hoc silentio indigere, adorata praesentia imbuto».[112] Oratio fidens responsum est cordis quod ipsum coram Deo aperitur, ubi omnes reprimuntur soni ut suavis vox Domini resonans in silentio audiatur.

150.  In hoc silentio, sub Spiritus lumine, sanctitatis discerni possunt viae quas Dominus nobis proponit. Aliter omnia consilia nostra tantum esse poterunt “ornatus” qui, potius quam Evangelium in vita nostra extollant, id tegent ac repriment. Cuique discipulo necesse est versari cum Magistro, eundem audire et ab eo discere, iugiter discere. Nisi aures praebemus, omnia verba nostra tantum rumores erunt qui nihil prosunt.

151.  Memoramus quod «contemplatio vultus Iesu mortui et resuscitati humanitatem nostram redintegrat, illam etiam vitae laboribus discerptam vel peccato signatam. Vultus Christi virtutem mollire non debemus».[113] Proinde, indulgeatur Nobis a te quaerere: exstantne tempora, ubi in silentio coram Eo consistis, cum Eo nulla festinatione commoraris et concedis te ab Eo inspici? Concedisne ut flamma eius incendat cor tuum? Nisi Eidem concedis ut in eo caritatis et suavitatis enutriat ardorem, igne carebis: quomodo ergo aliorum cor testimonio et verbis tuis inflammare valebis? Quod si coram vultu Christi sanari et converti nondum concedere potes, tunc penetra in viscera Domini, ingredere vulnera eius, quoniam ibi insidet divina misericordia.[114]

152.  Silentium orans tamen minime intellegamus, quaesumus, tamquam fugam mundum circa nos denegantem. “Peregrinus russicus” ille, qui continenter orans ambulabat, refert eam orationem nullo modo eum ab externis rebus abstrahere: «Cum homines convenirem, omnes tam amabiles mihi videbantur perinde ac si essent e mea familia. […] Et non modo felicitas interiora animae meae illuminabat, sed etiam mundus exterior pulcherrimus et mirabilis mihi apparebat».[115]

153.  Ne historia quidem evanescit. Oratio, nempe cum Dei dono alitur quod in vitam nostram redundat, oportet memoria semper sit referta. Memoria operum Dei experientiae subest foederis inter Deum et populum eius. Si Deus ingredi voluit in historiam, oratio recordationibus intexitur: recordatione non modo Verbi revelati, sed etiam vitae nostrae, vitae aliorum, de iis quae Dominus in Ecclesia sua operatus est. Memoria grata haec est de qua etiam sanctus Ignatius de Loyola loquitur in illa «Contemplatione ad obtinendum amorem»,[116] cum a nobis petit revocare in memoriam omnia beneficia a Deo accepta. Orans inspice historiam tuam et in ea tantam invenies misericordiam. Hoc simul augebit tuam conscientiam de eo, quod Dominus te memoria tenet et numquam obliviscitur tui. Exinde, sensum habet ab Eo petere ut illuminet etiam parvas particulas vitae tuae, quae Eum non latent.

154. Supplicatio est significatio cordis Deo confidentis, perspicientis se unum valere non posse. In vita Dei populi fidelis multas supplicationes invenimus credenti suavitate altaque fiducia refertas. Pondus ab efflagitatione oranti non auferamus, quae totiens serenum facit cor nostrum ac nos adiuvat ut spe repleti propugnantes procedamus. Supplicatio intercessionis peculiari virtute pollet, cum actus sit fiduciae Dei ac significatio simul amoris erga proximum. Quidam, praeiudicatas propter opiniones ad spiritualismum attinentes, precem puram Dei contemplationem necessario esse putant, sine mentis evagationibus, quasi nomina et vultus fratrum turbamenta essent vitanda. Ceterum quidem, re oratio eo magis grata Deo et sanctificans erit quo magis in ea per intercessionem duplex a Iesu nobis traditum mandatum vivere conamur. Intercessio fraternum exprimit officium in alios cum aliorum vitam eorumque trepidissimas anxietates ac dulcissima somnia in ea includere valemus. De eo qui studiose operam dat intercedendo dici potest, Sacrae Scripturae adhibitis verbis: «Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo» (2 Mac 15,14).

155.  Si vere agnoscimus Deum esse, facere non possumus quin Eum adoremus, aliquando in silentio admiratione pleno, vel hymnum laudis Ei canamus. Ostendimus ita quod beatus Carolus de Foucauld vivebat, cum dixit: «Cum primum Deum esse credidi, tum intellexi me pro Eo tantum vivere posse».[117] Etiam in vita peregrinantis populi gestus simplices multi sunt merae adorationis, sicuti exempli gratia cum «oculi peregrini super imaginem sistunt suavitatem et proximitatem Dei significantem. Sistit amor, mysterium contemplatur quod silentio gustat».[118]

156.  Lectio orans Verbi Dei, dulcis super mel (cfr Ps 119,103) et aequa «gladio ancipiti» (Heb 4,12), sinit nos Magistrum continenter auscultare ut lucerna sit pedibus nostris et lumen semitae nostrae (cfr Ps 119,105). Sicuti bene Episcopi Indiae nos admonuerunt, «devotio Verbo Dei non modo una est ex multis devotionibus, pulchra quidem, sed in arbitrio posita. Pertinet vero ad cor et ad ipsam praecipuam naturam vitae christianae. Verbum habet in se virtutem ad vitam convertendam».[119]

157.  Occursus Iesu in Scripturis ad Eucharistiam nos ducit, ubi Verbum ipsum summam obtinet virtutem, cum praesentia realis sit Illius, qui Verbum est vivum. Illic unus Absolutus summa colitur adoratione quae in hac terra Ei praeberi potest, quia ipse Christus in ea offertur. Et cum Eum communicantes accipimus, foedus nostrum cum Eo renovamus et concedimus Eum magis magisque operam conversionis perficere.

 

Caput quintum

CONTENTIO, VIGILANTIA ET DISCRETIO

158. Vita christiana contentio continua est. Postulantur vis audaciaque ad arcendum tentationes diaboli atque Evangelium annuntiandum. Ea est contentio decora, quia nobis concedit diem festum agere quotiescumque Dominus in vita nostra vincit.

Contentio et vigilantia

159. Non tantummodo agitur de contentione contra mundum ac contra animum saecularem, qui nos in errorem inducit, obstupefacit et mediocres reddit, sine studio et laetitia. Nec ad certamen quidem reducitur contra nostram fragilitatem ac contra nostras inclinationes animi (quisque suas habet: pigritiam, luxuriam, invidiam, livores, etc.). Est etiam certamen continuum contra diabolum, qui princeps est mali. Ipse Iesus celebrat nostras victorias. Ipse gavisus est cum discipuli eius in Evangelio nuntiando progredi potuerunt, superantes Maligni adversationem, et exsultabat: «Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem» (Lc 10,18).

Aliquid plus quam mythus

160. Si perseveramus vitam considerare solum cum criteriis empiricis et sine prospectu supernaturali, non admittemus exsistentiam diaboli. Nempe persuasio est hanc potestatem malignam inter nos esse quae nobis permittit intellegere cur malum interdum tantam vim destruendi habeat. Verum est auctores biblicos onus conceptuale circumscriptum habuisse ad quaedam exprimenda quae temporibus Iesu confundi poterant, exempli gratia comitialis morbus cum possessione demoniaca. Attamen id nos inducere non debet ad realitatem ita simplificandam ut dicamus omnes casus narratos in Evangeliis morbos psychicos fuisse et postremo daemonium non esse vel non agere. Eius praesentia in prima pagina Scripturarum invenitur, quae victoria Dei super daemonium absolvitur.[120] Reapse, cum Iesus nobis orationem “Pater noster” tradidit, voluit nos eam concludere petendo a Patre ut nos a Malo liberaret. Verba quae illic adhibentur non ad malum abstracte referuntur, et eius conversio magis exacta est «Malignus». Ostendit enim ens personale quod nos torquet. Iesus nos docuit cotidie hanc liberationem petere ne potentia eius in nos dominaretur.

161. Ne igitur putemus mythum esse, imaginem, symbolum, figuram vel notionem.[121] Talis fraus nos ad vigilantiam extenuandam adducit nosque neglegendos, subiectiores itaque manemus. Is non eget nos possidere. Nos odio, maerore, invidia et vitiis venenat. Itaque, cum nos custodiam extenuamus, ille occasionem arripit ut nostram vitam, nostras familias ac communitates destruat, quia «tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret» (1 Pe 5,8).

Vigiles et fidentes

162. Verbum Domini palam nos hortatur ut debemus «stare adversus insidias diaboli» (Eph 6,11) et ut reprimamus «omnia tela ignea Maligni» (Eph 6,16). Non sunt verba poëtica, quia iter nostrum ad sanctitatem etiam contentio constans est. Qui hoc non agnoscere velit, subiectus erit detrimento vel mediocritati. Ad contendendum habemus valida arma quae Dominus nobis dat: fidem quae in prece exprimitur, meditationem Verbi Dei, celebrationem Missae, adorationem eucharisticam, Reconciliationem sacramentalem, opera caritatis, vitam communem, munus missionale. Si nos neglegimus, allicient facile nos falsa mali promissa, quia, sicut sanctus presbyter Brochero dicebat: «Quid refert quod Lucifer promittat vos liberare, et etiam in medium omnium bonorum suorum vos iniciat, si bona fallacia, si bona venenata sunt?».[122]

163. Progressio boni, provectus spiritualis et incrementum caritatis hoc in itinere compensatio optima ante res mali sunt. Nemo resistit si eligit in exanima parte cunctari, si cum paucis satisfactus est, si desistit somniare dicationem pulchriorem Domino offerre. Peius adhuc si in sensum profligationis incidit, quia «ille qui incipit sine fiducia ante tempus, perdidit dimidium certaminis et talenta sua in terra abscondit. […] Triumphus christianus semper crux est, sed crux quae simulque vexillum victoriae est, quae fertur cum teneritate contentiosa contra impetus mali».[123]

Spiritualis corruptela

164. Iter sanctitatis est fons pacis et gaudii quae Spiritus donat nobis, sed simul requirit ut stemus cum “lucernis ardentibus” (cfr Lc 12,35) ac attenti maneamus: «Ab omni specie mala abstinete vos» (1 Thess 5,22); «Vigilate» (Mt 24,42; cfr Mc 13,25); ne dormiamus (cfr 1 Thess 5,6). Quia illi qui sentiunt graves culpas contra Legem divinam se non committere, se neglegere possunt in quadam specie stuporis vel soporis. Et cum ad se reprehendum nihil grave inveniant, haud animadvertunt illum teporem gradatim eorum vitam spiritualem occupare et tandem tabescunt et corrumpuntur.

165. Corruptio spiritualis peius est quam peccatoris labes, quia agitur de caecitate mentis commoda atque sui sufficienti ubi denique omnia licita videntur: fraus, calumnia, amor sui et tam multae formae subtiles commendationis sui ipsius, quia «ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis» (2 Cor 11,14). Sic dies suos Salomon consummavit, dum grandis peccator David novit miseriam suam superare. In quodam loco Iesus nos certiores fecit de hac tentatione dolosa quae ad corruptelam nos inducit: loquitur enim de persona a daemonio liberata quae, putans vitam suam iam mundam esse factam, demum in possessum aliorum septem spirituum malignorum incidit (cfr Lc 11,24-26). Alter textus biblicus gravi imagine utitur: «Canis reversus ad suum vomitum» (2 Pe 2,22; cfr Prv 26,11).

Discretio

166. Quomodo possumus scire utrum aliquid de Spiritu Sancto procedat an de spiritu mundi vel diaboli oritur? Unus modus est discretio, quae requirit non tantum bonam ratiocinandi facultatem vel sensum communem, verum etiam donum quod est poscendum. Si illud a Spiritu Sancto fidenter flagitamus, eodemque tempore conamur illud colere oratione, meditatione, lectione bonoque consilio, haud dubie hac in spirituali facultate progredi possumus.

Impellens necessitas

167. Hodiernis temporibus habitus discernendi perquam necessarius factus est. Nam huius aetatis vita magnam copiam praebet actionum et oblectationum, quas mundus exhibet veluti si omnes validae bonaeque essent. Cuncti, praecipue autem iuvenes, continuatis variationibus obiciuntur. Fieri potest ut quis in duobus tribusve albis electronicis simul moveatur eodemque tempore differentes virtuales actionis scaenicae partes reciproce agitet. Absque discernendi prudentia facile commutari possumus in neurospasta, illius temporis proclivitatibus mancipata.

168. Hoc potissimum est magni momenti cum novitas quaedam compareat in nostra vita, ideoque discernendum est utrum hoc sit vinum novum quod venit a Deo an quaedam sit novitas fallax spiritus mundi vel spiritus diaboli. Aliis vero in occasionibus oppositum evenit, quoniam vires mali nos persuadent ne mutemus, ut res relinquamus sicut sunt, ut immobilem rigidumque habitum deligamus, atque tunc impedimus quominus Spiritus flatus agat. Liberi sumus, libertate Iesu Christi pollentes, sed Ipse nos vocat ut quod intra nos est examinemus – desideria, angustias, timores, exspectationes – et illud quod extra nos evenit – “signa temporum” – ut agnoscamus plenae libertatis vias: «Omnia autem probate, quod bonum est tenete» (1 Thess 5,21).

Semper sub Domini lumine

169. Discernere necesse est haud solummodo praecipuis temporibus, vel cum graves quaestiones sunt solvendae, vel cum aliquid magni ponderis est decernendum. Hoc certaminis instrumentum est ad melius Dominum sequendum. Quod iugiter nobis opem fert, ut Dei eiusque gratiae tempora agnoscere valeamus, ne inspirationes Domini disperdamus, ne eius invitationem ad adolescendum neglegamus. Saepius hoc in parvis rebus fit, in iis quae levia videntur, quoniam magnanimitas in rebus simplicibus et cotidianis revelatur.[124] Agitur de non ponendis finibus granditati, melioribus pulchrioribus rebus, sed eodem tempore de parvis rebus considerandis, de hodierno munere. Itaque ex omnibus christianis quaerimus ne desinant quotidie conscientiam sincere examinare, cum Domino qui nos diligit constituentes colloquium. Discretio insimul nos inducit ad certa agnoscenda instrumenta quae Dominus suo in amoris arcano consilio praeparat, ne in probis propositis tantum sistamus.

Supernaturale donum

170. Verum est spiritualem discretionem haud amovere subsidium sapientiarum humanarum, exsistentialium, psychologicarum, sociologicarum vel moralium. Sed eas transcendit. Ne ei quidem sufficiunt prudentes Ecclesiae normae. Recordari semper debemus discretionem gratiam esse. Etiamsi rationem prudentiamque complectitur, easdem superat, quoniam de unius nec iterabilis consilii mysterio perspiciendo agitur quod Deus in unumquemque habet quodque inter diversissimos ambitus ac limites efficitur. Non modo temporalem bonum statum respicit, neque delectationem aliquid utile patrandi, neque desiderium quietam conscientiam habendi. In discrimine est meae vitae sensus coram Patre qui me novit meque diligit, verus quidem pro quo meam exsistentiam tradere possim, quam nemo melius quam Ille novit. Discretio denique ad ipsum vitae fontem perducit quae non moritur, id est «ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum»(Io 17,3). Peculiares facultates haud postulantur ab ea neque sapientibus et prudentibus reservatur, atque Pater libenter humilibus se manifestat (cfr Mt 11,25).

171. Etsi Dominus perquam diversimode nobis operantibus loquitur, per alios et singulis momentis, fieri non potest ut continuatae precationis silentium praetermittatur quo melius loquelam illam percipiamus, realem significationem interpretemur inspirationum quas receptas ducimus, anxietates sedemus et totam nostram exsistentiam Dei sub lumine rursus componamus. Ita sinimus nasci novam illam synthesin quae e vita a Spiritu illuminata oritur.

Loquere, Domine

172. Attamen usu venire potest quod in ipsa precatione nos disponendos et cum Spiritus libertate comparandos vitemus, qui ut vult operatur. Memoria tenere oportet orantem discretionem requirere ut incipiatur ab auscultandi habitu: Dominum, alios, ipsas res quae novis semper rationibus nos interrogant. Solummodo ille qui ad auscultandum est paratus, libertatem habet deponendi suam opinionem partialem vel haud sufficientem, suas consuetudines, sua schemata. Sic re est paratus ad vocationem recipiendam quae eius certitudines frangit, sed eum ad meliorem vitam ducit, quoniam non sufficit ut omnia bene procedant, omnia sint quieta. Fieri potest ut plus praebeat Deus, et in nostra commoda mentis evagatione hoc non agnoscimus.

173. Hic auscultandi habitus secum fert profecto Evangelio oboedientiam ut postremo discernendi principio, verum etiam Magisterio quod illud tuetur, cum reperire studeat in Ecclesiae thesauro quod magis frugiferum esse potest hodiernae saluti. Non agitur de praeceptis adhibendis vel ad praeterita redeundo, quoniam eaedem solutiones ad omnes circumstantias non conveniunt et quod utile in quibusdam adiunctis fuit, in aliis inutile esse potest. Spirituum discretio a rigore nos expedit, qui in conspectu perennis Resuscitati hodie locum non habet. Spiritus unus obscuriora rei penetralia ingredi et omnes eius facies pependere valet, ut alio lumine Evangelii novitas exoriatur.

Doni crucisque logica

174. Ad discretionem augendam praecipua condicio est educari ad Dei patientiam eiusque tempora, quae numquam sunt nostra. Ipse haud facit ut ignis descendat super infideles (cfr Lc 9,54), neque sinit ut zelantes colligant zizania quae cum tritico crescunt (cfr Mt 13,29). Etiam liberalitas postulatur, quia «beatius est magis dare quam accipere!» (Act 20,35). Non fit discretio ut detegatur quid plus hac ex vita eruere, sed ut agnoscamus quomodo hanc missionem melius exsequi possimus quae nobis in Baptismo est demandata, et id secum fert ut parati simus ad renuntiationes usque ad offerendum omnia. Etenim felicitas est inopinabilis et nobis optimas experientias dono dat cum arcanam illam logicam accipimus quae non est de hoc mundo, sicut asseverabat sanctus Bonaventura disserens de cruce: «Haec est nostra logica»[125]. Si quis hac alacritate progreditur, tum suam conscientiam sopiri non patitur ac liberaliter ad discretionem ipse reseratur.

175. Cum coram Deo vitae semitas scrutamur, non dantur spatia quae manent excepta. Omnibus in exsistentiae partibus continenter crescere possumus ac Deo offerre aliquid plus, in iis quoque ubi acriores difficultates experimur. At a Spiritu Sancto oportet postulemus ut nos liberet et metum illum depellat qui efficit ut eum aditu arceamus quibusdam nostrae vitae in partibus. Qui requirit omnia etiam dat omnia, atque ingredi in nos non vult ut amputet vel debilitet, sed ut plenitudinem praestet. Hoc nos ostendit discretionem non esse inflatam sui inquisitionem, sui commodi studiosam introspectionem, sed verum de nobis ipsis exitum versus mysterium Dei, qui nos adiuvat ut missionem compleamus, ad quam pro fratrum bono nos vocavit.

***

176. Optamus ut has considerationes compleat Maria, quandoquidem ipsa plus quam quispiam alius Iesu Beatitudines servavit. Ipsa est quae gaudio coram Deo exsultabat, quae omnia in corde suo servabat atque gladio transverberari est passa. Sancta est inter sanctos, magis benedicta, quae sanctitatis viam nos docet nosque comitatur. Ipsa non patitur ut cadentes humi sistamus et interdum nos absque iudicio in ulnas suas accipit. Cum ea sermocinari nos solatur, nos liberat et nos sanctificat. Pluribus verbis non indiget Mater, non iuvat nos nimis laborare ad illud ei explicandum quod nobis contingit. Sufficit ut etiam atque etiam insusurremus: «Ave Maria…».

177. Speramus haec verba profutura esse ut tota Ecclesia sanctitatis desiderium studiose promoveat. Flagitemus ut Spiritus Sanctus in nos sanctitatis assequendae desiderium infundat ad maiorem Dei gloriam et invicem in hoc proposito exsequendo animum addamus. Sic felicitatem participabimus quam auferre nobis non poterit mundus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIX mensis Martii, in sollemnitate Sancti Ioseph, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

Franciscus

 


[1] Benedictus XVI, Homilia de sollemni Petrino ministerio incohando (24 Aprilis 2005): AAS 97 (2005), 708.

[2] Quidquid est sanctitatis famam et christianas virtutes saltem ordinarium in modum exercitas adesse prae se fert: cfr Litt. ap. motu proprio datae Maiorem hac dilectionem (11 Iulii 2017), art. 2c: L’Osservatore Romano, 12 Iulii 2017, p. 8.

[3] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 9.

[4] Cfr Joseph Malègue, Pierres noires. Les classes moyennes du Salut, Paris 1958.

[5] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 12.

[6] Verborgenes Leben und Epiphanie, GW XI, 145.

[7] Ioannes Paulus II, Litt. ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 56: AAS 93 (2001), 307.

[8] Litt. ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 37: AAS 87 (1995), 29.

[9] Homilia in Commemoratione oecumenica testium fidei saeculi XX (7 Maii 2000), 5: AAS 92 (2000), 680-681.

[10] Const. dogm. Lumen gentium, 11.

[11] Cfr Hans U. Von Balthasar, “Teologia y santidad”, Communio VI/87, 489.

[12] Cántico Espiritual B, Prólogo, 2.

[13] Cfr ibid., XIV-XV, 2.

[14] Cfr Catechesis in Audientia generali die 19 Novembris 2014: Insegnamenti II, 2 (2014), 555.

[15] S. Franciscus de Sales, Trattato dell’amore di Dio, VIII, 11: Opere complete di Francesco di Sales, IV, Roma 2011, 468.

[16] Cinque pani e due pesci: Dalla sofferenza del carcere una gioiosa testimonianza di fede, Milano 2014, 20.

[17] Conferentia Episcoporum catholicorum Novae Zelandiae, Healing love, 1 Ianuarii 1988.

[18] Cfr Exercitia spiritualia, 102-312.

[19] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 515.

[20] Ibid., 516.

[21] Ibid., 517.

[22] Ibid., 518.

[23] Ibid., 521.

[24] Benedictus XVI, Catechesis in Audientia generali die 13 Aprilis 2011: Insegnamenti VII (2011), 451.

[25] Ibid., 450.

[26] Cfr Hans U. von Balthasar, “Teología y santidad”, Communio VI/87, 486-493.

[27] Xavier Zubiri, Naturaleza, historia, Dios, Madrid 19993, 427.

[28] Carlo M. Martini, Le confessioni di Pietro, Cinisello Balsamo 2017, 69.

[29] Hoc inane animi levamentum a sano otii cultu seiungendum est, qui alii rebusque in spiritu liberalitatis et contemplationis patet.

[30] S. Ioannes Paulus II, Homilia in canonizationis Missa (1 Octobris 2000), 5 AAS 92 (2000), 852.

[31] Conferentia Episcopalis Regionalis Africae Occidentalis, Nuntius pastoralis sub finem II Congressionis plenariae, 29 Februarii 2016, 2.

[32] La donna povera, II, 27, Regii Lepidi 1978, 375.

[33] Cfr Congregatio pro Doctrina fidei, Litt. Placuit Deo Episcopis Catholicae Ecclesiae de quibusdam adspectibus christianae salutis (22 Februarii 2018), 4: L’Osservatore Romano, 2 Martii 2018, pp. 4-5: «Cum individualismus neopelagianus tum contemptus neognosticus corporis fidei confessionem deformant in Christum, Salvatorem unicum et universalem». Hoc in documento doctrinae fundamenta reperiuntur ad christianam salutem intellegendam coram aberrationibus neognosticis ac neopelagianis nostri temporis.

[34] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 94: AAS 105 (2013), 1060.

[35] Ibid.: AAS 105 (2013), 1059.

[36] Homilia Missae apud Domum S. Marthae, 11 Novembris 2016: L’Osservatore Romano, 12 Novembris 2016, p. 8.

[37] Ut sanctus Bonaventura docet, «oportet quod relinquantur omnes intellectuales operationes, et apex affectus totus transferatur et transformetur in Deum. […] Quoniam igitur ad hoc nihil potest natura, modicum potest industria, parum est dandum inquisitioni, et multum unctioni; parum dandum est linguae, et plurimum internae laetitiae; parum dandum est verbo et scripto, et totum Dei dono, scilicet Spiritui Sancto; parum aut nihil dandum est creaturae, et totum creatrici essentiae, Patri et Filio et Spiritui Sancto» (Itinerarium mentis in Deum, VII, 4-5).

[38] Epistula Magno Cancellario Pontificiae Universitatis Catholicae Argentinae de Centenario Facultatis Theologicae (3 Martii 2015): L’Osservatore Romano, 9-10 Martii 2015, p. 6.

[39] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 40: AAS 105 (2013), 1037.

[40] Nuntius televisificus congressui internationali Theologiae Pontificiae Universitatis Catholicae Argentinae (1-3 Septembris 2015): AAS 107 (2015), 980.

[41] Adhort. ap. postsyn. Vita consecrata (25 Martii 1996), 38: AAS 88 (1996), 412.

[42] Epistula Magno Cancellario Pontificiae Universitatis Catholicae Argentinae de Centenario Facultatis Theologicae (3 Martii 2015): L’Osservatore Romano, 9-10 Martii 2015, p. 6.

[43] Epistula ad sanctum Antonium, 2: FF 215.

[44] Collationes de donis Spiritus Sancti, 9, 15.

[45] Id., In Librum IV sententiarum, 37, 1, 3, ad 6.

[46] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 94: AAS 105 (2013),1059.

[47] Cfr S. Bonaventura, De sex alis Seraphim, 3, 8: «Non omnes omnia possunt». Intellegi debet sub lumine Catechismi Catholicae Ecclesiae, 1735.

[48] Cfr S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II,109,9, ad 1: «Hic autem aliqualiter gratia imperfecta est, in quantum hominem non totaliter sanat, ut dictum est».

[49] De natura et gratia, XLIII, 50: PL 44, 271.

[50] Confessiones, X, 29, 40: PL 32, 796.

[51] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 44: AAS 105 (2013), 1038.

[52] Fides christiana intellegit gratiam uti praevenientem, comitantem et subsequentem nostras actiones (cfr Conc. Oecum. Tridentinum, sess. VI, Decr. De iustificatione, cap. 5: DH, 1525).

[53] Homiliae in Epistulam ad Romanos, 9, 11: PG 60, 470.

[54] Homilia de humilitate: PG 31, 530.

[55] Canon 4: DH 374.

[56] Sess. VI, Decr. de iustificatione, cap. 8: DH 1532.

[57] N. 1998.

[58] Ibid., 2007.

[59] S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II,114, 5.

[60] S. Teresia a Iesu Infante, “Mea ipsius oblatio ut Victima Holocausti Amori Misericordi Boni Dei” (Orationes, 6), Opere complete, Roma 1997, 943.

[61] Lucio Gera, “Sobre el misterio del pobre”, in P. Grelot-L.Gera-A.Dumas, El Pobre, Buenos Aires 1962, 103.

[62] Haec est tandem doctrina catholica de “merito” post iustificationem: agitur de iustificati cooperatione ad gratiae vitam augendam (cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2010) at haec coooperatio nullo pacto efficit ut ipsa iustificatio et cum Deo amicitia humani meriti fiant obiectum.

[63] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 95: AAS 105 (2013), 1060.

[64] Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, q. 107, art. 4.

[65] Homilia in Missa occasione Iubilaei personarum a societate exclusarum (13 Novembris 2016): L’Osservatore Romano, 14-15 Novembris 2016, p. 8.

[66] Cfr Homilia in S. Missa apud Domum S. Marthae (9 Iunii 2014): L’Osservatore Romano, 10 Iunii 2014, p. 8.

[67] Ordo inter secundam et tertiam Beatitudinem mutatur in variis textuum traditionibus.

[68] Exercitia spiritualia, 23d: Ratisbonae 1920, 46-48.

[69] Manuscriptum C, 12r.

[70] A Patrum temporibus Ecclesia magni aestimat lacrimarum donum, sicut conspicitur etiam in pulchra oratione Ad petendam compunctionem cordis: «Omnipotens et mitissime Deus, qui sitienti populo tuo fontem viventis aquae de petra produxisti: educ de cordis nostri duritia lacrimas compunctionis; ut peccata nostra plangere valeamus, remissionemque eorum, te miserante, mereamur accipere» (Missale Romanum, ed. typ. 1962, p. [110]).

[71] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1789; cfr 1970.

[72] Ibid., 1787.

[73] Diffamatio et calumnia sunt veluti actus terroris: proicitur bombum, aliquid deletur et aggressor abit felix et tranquillus. Hoc valde differt a nobilitate illius qui appropinquat facie ad faciem locuturus, cum serena sinceritate, de bono alterius cogitans.

[74] In quibusdam occasionibus necessarium esse potest de alicuius fratris difficultatibus loqui. His in casibus evenire potest quod transmittatur relatus potius quam verum factum. Passio veram rem facti deformat, commutat illud in relatum ac denique idem tradit singuli opinionis plenum. Ita deletur res, nec veritas alius servatur.

[75] Adh. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 218: AAS 105 (2013), 1110.

[76] Ibid., 239: 1116.

[77] Ibid., 227: 1112.

[78] Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 41c: AAS 83 (1991), 844-845.

[79] Litt. ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 49: AAS 93 (2001), 302.

[80] Ibid.

[81] Bulla Misericordiae vultus (11 Aprilis 2015), 12: AAS 107 (2015), 407.

[82] Memoremus reactionem boni Samaritani coram viro, quem latrones fere mortuum reliquerunt iuxta viam (cfr Lc 10,30-37).

[83] Conferentia Catholicorum Episcoporum Canadae – Commissio pro Negotiis Socialibus, Epistula patens scripta membris Parlamenti, The Common Good or Exclusion: A Choice for Canadians (1 Februarii 2001), 9.

[84] V Conferentia Generalis Episcoporum Latinorum Americanorum et Caribicorum, secundum constans Ecclesiae magisterium, docuit humanum ens «semper sacrum esse, ab eius conceptione, cunctis in gradibus eius exsistentiae, usque ad eius naturalem obitum, ac post obitum», eiusque vitam esse tuendam «a conceptione, in cunctis eius gradibus, usque ad naturalem obitum» (Documentum Apparitiopolitanum, 29 Iunii 2007, 388; 464).

[85] Regula, 53,1: PL 66,749.

[86] Cfr ibid. 53,7: PL 66,750.

[87] Ibid. 53,15: PL 66,751.

[88] Bulla Misericordiae vultus (11 Aprilis 2015), 9: AAS 107 (2015), 405.

[89] Ibid. 10: AAS 107 (2015), 406.

[90] Adh. ap. postsyn. Amoris laetitia (19 Martii 2016), 311: AAS 108 (2016), 439.

[91] Adh. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 197: AAS 105 (2013), 1103.

[92] Cfr Summa Theologiae, II-II, q. 30, a. 4.

[93] Ibid., ad 1.

[94] Cristo en los Pobres, Madrid 1981, 37-38.

[95] Complures species sunt vexationis debiliorum quae, licet urbanae et reverentes et valde spirituales etiam videantur, aliis tamen causa sunt multae aegritudinis quoad sui ipsius existimationem.

[96] Cautelae spirituales, II: Contra daemonem, Cautela 3 [= Cautelae, 13: Opera, Romae 19794, 1070].

[97] Ibid.

[98] La Misericordia Divina nella mia anima. Diario della beata Suor Faustina Faustina Kowalska, Città del Vaticano 1996, 132.

[99] S. Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 70, a. 3.

[100] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 6: AAS 105 (2013), 1221.

[101] Precationem sancto Thomae More tributam recitandam commendamus: «Praesta mihi, Domine, bonam concoctionem, sicut et quid concoquendum. Praesta mihi corporis salutem una et animi laetitiam, quae opus est ad illam tuendam. Praesta mihi, Domine, animam sanctam, quae plurimi faciat omne bonum et purum neque horrescat peccatum, sed omnia potius callide reducat in sedem. Praesta mihi animam nesciam taedii, querimoniarum, gemituum ac lamentorum et ne sinas, ut de illo nimis amplo excruciar, quod egomet sum. Da mihi, Domine, sensum leporis. Praesta mihi gratiam facetias intellegere ut paulum in vita laetitia afficiar eamque cum aliis communicem. Amen».

[102] Adhort. ap. postsyn. Amoris laetitia (19 Martii 2016), 110: AAS 108 (2016), 354.

[103] Adhort. ap. Evangelii nuntiandi (8 Decembris 1975), 80: AAS 68 (1976), 73. Multum conspicere interest quod in hoc textu beatusPaulus VI laetitiam cum parrhesia arcte devincit. Sicuti «gaudii ac spei defectionem» queritur, et «suave et solacii plenum gaudium evangelizandi» extollit, quod cum animi impetu coniungitur «quem neque homines neque res exstinguere» valent, ut «mundus […] Evangelium accipiat non ab evangelizatoribus afflictis vel spe destitutis». In Anno Sancto MCMLXXV, idem Paulus VI gaudio dicavit Adhortationem Apostolicam Gaudete in Domino (9 Maii 1975): AAS 67 (1975), 289-322.

[104] Cautelae spirituales, III: Contra carnem et sensualitatem, Cautela 1: Opera, Romae 19794, 1072.

[105] S. Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsyn. Vita consecrata (25 Martii 1996), 42: AAS 88 (1996), 416.

[106] Confessiones, IX, 10, 23-25: PL 32, 773-775.

[107] Tria potissimum recordamur verba magni momenti: “possumne, gratias ago, ignosce”, quia «verba apta, tempestive pronuntiata, amorem in singulos dies tuentur et alunt»: Adhort. ap. postsyn. Amoris laetitia (19 Martii 2016), 133: AAS 108 (2016), 363.

[108] S. Teresia a Iesu Infante, Manuscriptum C, cc. 29v-30r: Opera omnia, Romae 1997, 269.

[109] Gradus perfectionis, 2: Opera, Romae 19794, 1079.

[110] Id., Consilia ad perfectionem attingendam, 9: Opera, Romae 19794, 1078.

[111] S. Teresia a Iesu, Vita ab ipsa scripta, VIII, 5: Opera, Romae 1981, 95.

[112] S. Ioannes Paulus II, Litt. ap. Orientale lumen (2 Maii 1995), 16: AAS 87 (1995), 762.

[113] Allocutio ad participes V Conventus nationalis Ecclesiae italicae apud templum cathedrale Florentiae, 10 Novembris 2015: AAS 107 (2015), 1284.

[114] Cfr S. Bernardus Claravallensis, Sermones in Canticum Canticorum, 61, 3-5: PL 183, 1071-1073.

[115] Peregrini Russici narrationes, Mediolani 19793, 41, 129.

[116] Cfr Exercitia spiritualia, 230-237.

[117] Epistola ad Henricum de Castries, 14 Augusti 1901: Carolus de Foucauld, Opera spiritualia. Florilegium, Romae 19832, 623.

[118] V Conferentia Generalis Episcoporum latinorum americanorum et caribicorum, Documentum Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), 259.

[119] Conferentia Episcoporum Catholicorum Indiae, Declaratio finalis XXI Coetus plenarii (18 Februarii 2009), 3. 2.

[120] Cfr Homilia ad Missam in Domo S. Marthae, 11 Octobris 2013: L’Osservatore Romano, 12 Octobris 2013, p. 12.

[121] Cfr B. Paulus VI, Catechesis in Audientia generali die 15 Novembris 1972: Insegnamenti X [1972], 1168-1170: «Una ex maximis necessitatibus est a malo illo tutela quod est Diabolus. […] Malum non est tantum deficiens quiddam, sed efficiens, aliquis vivus, spiritualis, corruptus et corruptor. Terribilis realitas: Arcana et timenda. A docrinae biblicae et ecclesiasticae ambitu devertit qui eius exsistentiam negat; qui eandem principium ex se fingit, non orientem, sicut omnes creaturae, a Deo; vel ut pseudorealitas explicatur, personarum quidem fictio mentis cogitationisque ignotarum causarum nostrorum malorum».

[122] S. Iosephus Gabriel de Rosario Brochero, Homilia vexillorum, in Conferentia Episcopalis Argentina, Sacerdos Brochero. Litterae et sermones, Bonaëropolis 1999, 71.

[123] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 85: AAS 105 (2013), 1056.

[124] Super sepulcrum sancti Ignatii de Loyola hoc sapiens epitaphium invenitur: «Non coërceri a maximo, contineri tamen a minimo divinum est».

[125] Hexaemeron, 1, 30.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana