Index   Back Top Print


Misericordiae Vultus

BULLA
DE IUBILAEO EXTRAORDINARIO
INDICENDO 

FRANCISCUS
ROMANUS  EPISCOPUS
SERVUS  SERVORUM  DEI
OMNIBUS  PRAESENTES  LITTERAS
INSPECTURIS
GRATIAM,  MISERICORDIAM  ET  PACEM

[Multimedia]


 

1. Misericordiae vultus Patris est Christus Iesus. Christianae fidei mysterium in hoc verbo suam videtur invenire summam. Viva facta est ipsa, visibilis et in Iesu Nazareno suum obtinuit culmen. Pater « qui dives est in misericordia » (Eph 2,4), postquam suum nomen Moysi revelavit uti « Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis et verax » (Ex 34,6), multimodis multisque historiae momentis suam divinam revelare naturam non destitit. « Ubi venit plenitudo temporis » (Gal 4,4), cum essent ad salutis consilium omnia disposita, Ipse Filium suum ex Virgine Maria natum misit, ut consummatum suum amorem nobis revelaret. Qui Eum videt, videt Patrem (cfr Io 14,9). Iesus Nazarenus verbo suo, suis actibus et tota sua persona[1] Dei misericordiam revelat.

2. Usque misericordiae mysterium contemplari necesse habemus. Laetitiae, tranquillitatis pacisque est fons. Condicio est nostrae salutis. Misericordia: verbum est quod Sanctissimae Trinitatis revelat mysterium. Misericordia: novissimus supremusque est actus, per quem Deus ad nos venit. Misericordia: lex est fundamentalis quae cuiusque personae insidet in corde, sinceris oculis fratrem cum intuetur, quem in vitae itinere nanciscitur. Misericordia: via est quae Deum et hominem coniungit, quandoquidem cor spei reserat semper nos amari praeter nostri peccati fines.

3. Momenta adsunt quibus ad misericordiam impensius contuendam vocamur, ut nos ipsi fiamus Patris agentis efficax signum. Hanc ob rationem Iubilaeum Extraordinarium Misericordiae indiximus, veluti pro Ecclesia tempus acceptabile, ut fortiorem efficacioremque credentium reddat testificationem.

Annus Sanctus die VIII mensis Decembris anno MMXV incohabitur, in Conceptione Immaculata Beatae Mariae Virginis. Festum hoc liturgicum Dei rationem agendi inde a nostrae historiae primordiis secum fert. Post Adae Evaeque peccatum, homines noluit deserere Deus, malo obnoxios. Hanc ob causam Mariam sanctam et omnis labis expertem in caritate (cfr Eph 1,4) cogitavit voluitque, ut Redemptoris hominis Mater fieret. Coram peccati magnitudine, veniae plenitudine respondet Deus. Misericordia omni peccato usque erit maior, et nemo ignoscentis Dei amori terminum constituere potest. Conceptionis Immaculatae interveniente sollemnitate Nobis erit gaudio Portam Sanctam aperire. Hac occasione erit Porta Misericordiae, qua quisquis intraverit, consolantis, ignoscentis spemque tribuentis Dei amorem experiri poterit.

Tertia exinde dominica Adventus, Porta Sancta Romanae cathedralis Ecclesiae, Papalis Basilicae Sancti Ioannis Lateranensis aperietur. Exinde aliarum Papalium Basilicarum Portae aperientur. Eadem die dominica statuimus ut in singulis Ecclesiis particularibus, in Cathedrali templo, quod omnium fidelium est Ecclesia Mater, vel in Concathedrali templo vel in propemodum insigni templo per totum Annum Sanctum similis Misericordiae Porta aperiatur. Ordinarii ex auctoritate, ipsa etiam in Sanctuariis aperiri poterit, quo complures peregrinatores confluunt, qui his in sacris locis in corde gratia tanguntur et conversionis viam reperiunt. Idcirco quaeque particularis Ecclesia ad vivendum hunc Annum Sanctum veluti extraordinarium gratiae spiritalisque renovationis momentum directo implicatur. Iubilaeum ideo cum Romae, tum in Ecclesiis particularibus, tamquam visibile communionis totius Ecclesiae signum celebrabitur.

4. Diem elegimus VIII mensis Decembris, quandoquidem in recenti Ecclesiae historia perinsignis est. Etenim Portam Sanctam aperiemus quinquagesima interveniente Concilii Oecumenici Vaticani II conclusionis anniversaria memoria. Illum eventum vivum servet oportet Ecclesia. Ei quidem novum in historia iter est susceptum. Patres in Concilium congregati studiose intellexerunt, veluti verum Spiritus afflatum, necessitatem hominibus illius aetatis de Deo clarius loquendi. Muris dirutis, qui Ecclesiam veluti in quadam felici arce tamdiu concluserant, nova ratione Evangelium nuntiandi advenit tempus. Perennis evangelizationis novum est iter. Novum omnium christianorum est munus ad studiosius scientiusque fidem testificandam. Animadvertebat Ecclesia officium in mundo Patris amorem ardenter significandi.

Decessoris Nostri sancti Ioannis XXIII perquam significantia in memoriam redeunt verba, quae in incohando Concilio, ad iter suscipiendum, protulit: « Ad praesens tempus quod attinet, Christi Sponsae placet misericordiae medicinam adhibere, potius quam severitatis … Catholica Ecclesia, dum per Oecumenicum hoc Concilium religiosae veritatis facem attollit, amantissimam omnium matrem se vult praebere, benignam, patientem, atque erga filios a se seiunctos misericordia ac bonitate permotam ».[2] Eodem loco sistebat beatus Paulus VI, qui Concilio finem imponens, haec protulit: « Animadvertere potius cupimus, Concilii nostri religionem in primis fuisse caritatem … Vetus illa de bono Samaritano narratio exemplum fuit atque norma, ad quam Concilii nostri spiritualis ratio directa est … Multum enim studii atque admirationis in nostrae aetatis homines Concilium contulit. Errores profecto sunt reiecti, quemadmodum caritas ipsa perinde atque veritas postulabant, sed homines, salvo semper observantiae et amoris praecepto, tantum de errore sunt admoniti. Ita nimirum factum est, ut pro morborum cognitione, quae animos frangeret, salutaria in medium proferrentur remedia plena solacii; ut Concilium, non infaustis usum ominibus, sed nuntiis spei ac fiduciae verbis, huiusce memoriae homines alloqueretur … Aliud est etiam, quod consideratione dignum putamus: huiusmodi divitem doctrinae copiam eo unice spectare, ut homini serviat, in omnibus eius vitae adiunctis, in omni eius infirmitate, et in omni eius necessitate ».[3]

Grati animi his sensibus propter quod recepit Ecclesia aeque ac responsalitatis propter officium quod Nos manet, Portam Sanctam transibimus, magna fulti fiducia Domini Resuscitati robur nos sustentaturum, qui nostram peregrinationem tutari pergit. Spiritus Sanctus qui credentium gressus dirigit ad salutis opus iuvandum, quod Christus effecit, dux sit et Populi Dei fulcimentum, ut ad misericordiae vultum contemplandum is adiuvetur.[4]

5. Iubilaris Annus in sollemnitate Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis, finem habebit, die XX mensis Novembris anno MMXVI. Illo die Portam Sanctam claudentes, peculiarem in modum grati animi gratiarumque actionis sensibus erga Sanctissimam Trinitatem movebimur, quoniam hoc tempus gratiae extraordinarium nobis concessit. Ecclesiae vitam, omnes homines et universum immensum Christo Domino committemus, ut veluti matutinum rorem suam misericordiam effundat, ad frugiferam historiam aedificandam, omnibus operantibus, de tempore futuro. Quam velimus futuri anni misericordia pervadantur, ut quaeque persona conveniatur, per Dei bonitatem comitatemque eidem allatam! Cunctis credentibus longinquisque misericordiae balsamum contingere possit, Regni Dei veluti signum, quod iam est inter nos.

6. « Misereri ponitur proprium Deo, et in hoc maxime dicitur eius omnipotentia manifestari ».[5] Sancti Thomae Aquinatis verba ostendunt quemadmodum divina misericordia non sit debilitatis signum, sed potius omnipotentis Dei qualitas. Hac de re liturgia sua in perantiqua collecta precationem inducit dicens: « Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas … ».[6] In hominum historia Deus erit semper Is qui adest, proximus, providus, sanctus et misericors.

« Patiens et misericors » duo sunt verba quibus apud Vetus Testamentum Dei natura saepenumero describitur. Quod ipse est misericors, id reapse in compluribus salutis historiae invenitur actibus, ubi poenae vastationique anteit bonitas. Psalmi peculiarem in modum Dei agentis magnitudinem extollunt: « Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus » (103,3-4). Alius Psalmus certa misericordiae signa manifestius testificatur: « Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos, Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit » (146,7-9). Et postremo aliae Psalmistae sententiae: « Qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum … Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram » (147,3.6). Itaque Dei misericordia non est abstractum quiddam, sed certum, quo Ille suum amorem patefacit, qui est patris et matris, in visceribus suum propter filium commoventium. Utique « visceralis » amor est dicendus. Ex intimo tamquam altus, naturalis, comitate miserationeque, indulgentia veniaque sensus imbutus manat.

7. « Quoniam in aeternum misericordia eius »: versus est intercalaris Psalmi CXXXVI, dum revelantis Dei historia narratur. Misericordiae virtute omnes Veteris Testamenti eventus alto salvifico sensu cumulantur. Dei historiam cum Israel misericordia reddit historiam salutis. Iterare usque « quoniam in aeternum misericordia eius », ut vult Psalmus, spatii temporisque circulum infringere videtur velle, un omnia in amoris mysterium inferantur. Veluti si quis dicere vellet non in historia solum, verum etiam per aeternitatem misericordes Patris ob oculos fore hominem. Haud quidem fortuito Israel populus hunc Psalmum, « Magnum hallel » ut aiunt, praestantioribus liturgicis festivitatibus illigare voluit.

Ante quam pateretur, hoc misericordiae Psalmo oravit Iesus. Ipse Matthaeus evangelista id est testatus, cum diceret « hymno dicto » (26,30), Iesum cum discipulis in montem olivarum ivisse. Cum Ipse Eucharistiam institueret, perenne de Se suaque Pascha memoriale, sub misericordiae lumine hunc supremum Revelationis actum per figuram posuit. Eodem in misericordiae prospectu, suam passionem ac mortem vivebat Iesus, magno conscius amoris mysterio, in cruce finem facturo. Scientes ipsum Iesum hoc Psalmo oravisse, is nobis christianis potior fit nosque compellit ut in nostra cotidiana precatione versum intercalarem adhibeamus: « Quoniam in aeternum misericordia eius ».

8. Continenter Iesum contuentes eiusque misericordem vultum, amorem Sanctissimae Trinitatis percipere possumus. A Patre Iesus ipsum mandatum recepit divini mysterium amoris eius in plenitudine revelandi. « Deus caritas est » (1 Io 4,8.16): id primum ac semel tota in Sacra Scriptura affirmat Ioannes evangelista. Amor hic in tota Iesu vita iam visibilis fit ac manifestus. Eius persona nihil aliud est quam amor, qui gratuito se donat. Ipsius cum hominibus, eum convenientibus, conversatio unicum quiddam et haud iterabile prae se fert. Signa quae facit, potissimum erga peccatores, pauperes personas, desertas, languentes patientesque, misericordia distinguuntur. Omnia in Eo patefaciunt misericordiam. Nihil in Eo misericordia caret.

Iesus, coram personarum multitudine se sequentium, cum easdem videret vexatas et iacentes, errantes ac ductore carentes, imo ex corde eis est misertus (cfr Mt 9,36). Miserentis huiusmodi amoris virtute languidos curavit sibi oblatos (cfr Mt 14,14) et paucis panibus ac piscibus magnam multitudinem saturavit (cfr Mt 15,37). Iesum in omnibus rerum adiunctis nihil aliud movebat nisi misericordia, qua in colloquentium cordibus legebat obviamque eorum verissimis necessitatibus procedebat. Cum viduam Naim convenisset, unicum filium in sepulcrum efferentem, valde illum propter acerbissimum matris lugentis dolorem misericordia est motus, atque ipsum, e morte resuscitatum, eius matri reddidit (cfr Lc 7,15). Geraseno a spiritu immundo liberato hoc mandatum committit: « Annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui » (Mc 5,19). Matthaei quoque vocatio intra misericordiae locatur fines. Ante telonium cum transiret, Iesu oculi Matthaei contuiti sunt oculos. Intuitus erat misericordia plenus, qui peccata dimittebat illius hominis atque, ceterorum discipulorum repugnationem vincens, eum, peccatorem et publicanum, elegit, ut unus ex Duodecim fieret. Sanctus Beda Venerabilis hanc Evangelii narrationem cum explicaret, scripsit Iesum Matthaeum contuitum esse eumque elegisse « miserando atque eligendo ».[7] His verbis ita sumus usque moti, ut ea insigni Nostro addiderimus.

9. In similitudinibus misericordiae dicatis Iesus naturam Dei revelat tamquam Patris qui numquam cedit donec compassione et misericordia peccatum dissolvat ac vincat recusationem. Novimus has similitudines, praesertim tres: de ove amissa, de drachma deperdita atque de patre duobusque filiis (cfr Lc 15,1-32). In his similitudinibus Deus semper ostenditur laetitiae repletus, maxime cum culpam dimittit. In eis cardinem Evangelii nostraeque fidei reperimus, quoniam misericordia manifestatur ut vis quae omnia vincit, quae cor amore replet atque remissione solatur.

Alia e similitudine insuper monitum haurimus pro nostro christiano vitae more. Petri rogatu lacessitus quotiens necesse esset dimittere, Iesus respondit: « Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies » (Mt 18,22) et similitudinem narravit « de servo crudeli ». Hic, vocatus a domino ut ingentem pecuniam redderet, genu flexus eum supplicavit et dominus ei debitum dimisit. Sed ille invenit alium servum, sibi similem, qui ei paucos nummulos debebat, qui genu flexus eum supplicavit ut ei misereretur, sed is noluit eumque in carcerem detrusit. Tunc dominus, cum hoc facinus cognovisset, valde iratus est atque, revocato illo servo, ait: « Non oportuit et te misereri conservi tui, sicut ego tui misertus sum? » (Mt 18,33). Et Iesus conclusit: « Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris » (Mt 18,35).

Similitudo praeclaram doctrinam praebet unicuique nostrum. Iesus affirmat misericordiam non solum esse actionem Patris, sed discernendi principium fieri ad intellegendum qui eius veri sint filii. Breviter, vocamur ad vivendum de misericordia, quoniam nobis primis est misericordia oblata. Offensarum remissio patefactio fit manifestior amoris misericordis ac nobis christianis id est praeceptum quod omittere non possumus. Quam difficile videtur totiens remittere! At remissio instrumentum est in fragilibus nostris manibus positum ad cordis serenitatem consequendam. Inclusum odium, iracundiam, violentiam et ultionem deponentes, condiciones necessarias obtinemus ut felices vivamus. Recipiamus igitur Apostoli exhortationem: « Sol non occidat super iracundiam vestram » (Eph 4,26). Et ante omnia audiamus Iesu verbum qui misericordiam posuit tamquam vitae perfectionem et normam credibilitatis nostrae fidei. « Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur » (Mt 5,7) est beatitudo quae hoc Anno Sancto nos dirigere debet.

Sicut animadvertitur, misericordia in Sacris Scripturis est verbum clavis, ut appellant, ad Dei erga nos actionem indicandam. Ipse non solum amorem suum affirmat, sed eum visibilem reddit ac tangibilem. Ceterum, amor numquam potest verbum quoddam abstractum esse. Suapte natura est vita realis: intentiones, habitus, mores quae in cotidiana actione probantur. Dei misericordia est eius pro nobis responsalitas. Ipse obnoxium se sentit, id est bonum nostrum desiderat nosque felices vult videre, gaudentes tranquillosque. Eadem quidem ratione misericors christianorum amor est dirigendus. Sicut Pater amat ita amant et filii. Sicut Ipse misericors est, ita nos vocamur ut misericordes simus alii in alios.

10. Fulcimentum quod vitam Ecclesiae sustinet est misericordia. In pastorali eius navitate omnia involvantur oportet suavitate qua credentes attinguntur; nihil ex eius nuntio ac testimonio erga mundum absque misericordia esse potest. Ecclesiae credibilitas per viam transit amoris misericordis et compatientis. Ecclesia « vivit desiderium immensum ut offerat misericordiam ».[8] Perdiu fortasse obliti sumus indicare et vivere misericordiae viam. Una ex parte tentatio exigendi semper et solum iustitiam effecit ut obliti simus esse hanc primo agendam, necessariam et indispensabilem, sed Ecclesia debet ultra progredi ut ad finem altiorem praestantioremque perveniat. Ceterum miserum est percipere quomodo remissionis experientia nostra in cultura magis ac magis rara fiat. Ipsum etiam vocabulum nonnumquam evanuere videtur. Sine tamen remissionis testificatione manet tantum quaedam vita haud fecunda sterilisque, quasi si quis in vasta solitudine vivat. Advenit rursus Ecclesiae tempus munus suscipiendi quod ad veniam laetanter nuntiandam attinet. Tempus est redire ad essentiam ut infirmitates ac difficultates fratrum nostrorum assumamus. Remissio vis est quae ad novam resuscitat vitam et animum infundit ad futurum spe respiciendum.

11. Oblivisci non possumus excelsum magisterium quod sanctus Ioannes Paulus II obtulit suis secundis in Litteris Encyclicis Dives in misericordia, quae illo tempore inopinate prodierunt multosque admiratione affecerunt ob quaestionem consideratam. Duo effata peculiariter cupimus memorare. Ante omnia sanctus Pontifex patefecit argumentum misericordiae de cultura nostrae aetatis oblivione obrutum: « Istorum aequalium temporum mens, vel magis forsan quam hominum superioris aetatis, Deo misericordiae adversari videtur et item conatur ipsam misericordiae cogitationem de vita exterminare ex hominisque corde exstirpare. Etenim vocabulum conceptusque misericordiae hominem videntur in angustias adducere, qui multo plenius quam antehac in historia dominus evaserit ac terram subiecerit sitque ei dominatus (cfr Gn 1,28) ob immensam nec prius umquam cognitam progressionem scientiarum et technicae artis. Talis autem terrae dominatus aliquando ab una tantum parte leviterque acceptus nihil loci relinquere misericordiae videtur ... Hac sane de causa in hodiernis Ecclesiae et mundi condicionibus plures homines eorumque coetus vivo fidei sensu perducti se veluti sua sponte, ut ita dicamus, ad Dei misericordiam recipiunt ».[9]

Insuper sanctus Ioannes Paulus II hanc attulit rationem cur impense misericordia esset nuntianda et testificanda in mundo huius temporis: « Etenim ipsa imperatur ex amore erga hominem inque omnia, quae humana sunt quaeque, iudicantibus plerisque temporis nostri hominibus, ingenti exponuntur periculo. Christi mysterium ... simul obstringit nos, ut misericordiam proclamemus tamquam miserantem Dei amorem in eodem Christi mysterio illustratum. Aequabiliter nos mysterium illud invitat, ut eandem ad misericordiam convertamur eamque difficili et decretoria hac historiae aetate Ecclesiae ac mundi efflagitemus ».[10] Huiusmodi eius magisterium magis adhuc viget meretque ut hoc Anno Sancto recipiatur. Accipiamus iterum eius verba: « Veram ducit Ecclesia vitam, cum misericordiam confitetur et divulgat – summe mirandam Creatoris Redemptorisque proprietatem – necnon cum homines pertrahit ad fontes misericordiae Servatoris, quam ipsa apud se custodit ac distribuit ».[11]

12. Ecclesiae est missio misericordiam Dei nuntiare, quae est cor micans Evangelii, quod per eam cor mentemque cuiusque personae attingere debet. Christi Sponsa imitatur Dei Filii habitum qui omnibus occurrit, nemine reiecto. Nostra aetate qua Ecclesia novam perficit evangelizationem, misericordiae argumentum oportet novo animi ardore ac renovata pastorali industria iterum proponatur. Permagni refert Ecclesiae eiusque nuntii credibilitatis ut ea in se ipsa vivat testificeturque misericordiam. Verba eius et gestus misericordiam oportet communicent ut in cor hominum descendant atque eos compellant ad viam reperiendam qua ad Patrem redeant.

Prima Ecclesiae veritas est Christi amor. Huius quidem amoris, qui usque ad remissionem ac sui ipsius donationem pervenit, Ecclesia apud homines fit famula et mediatrix. Quapropter ubi adest Ecclesia, ibi Patris misericordia perspicue patere debet. In nostris paroeciis, in communitatibus, in consociationibus et motibus, demum ubicumque adsunt christiani, quisque misericordiae delectabilem locum invenire debet.

13. Volumus vivere hunc Annum Iubilarem verbi Domini sub lumine: Misericordes sicut Pater. Evangelista Iesu magisterium refert dicentis: « Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est » (Lc 6,36). Est vitae propositum tam laboriosum quam gaudio et pace locuples. Praeceptum Iesu iis dirigitur qui vocem eius audiunt (cfr Lc 6,27). Ut tandem capaces simus misericordiae, primum oportet ut nos Verbum Dei auscultemus. Hoc significat silentii bonum recuperare ut Verbum ad nos conversum meditemur. Hoc modo possumus Dei misericordiam contemplari eamque uti proprium vitae habitum assumere.

14. Peregrinatio in Anno Sancto signum est peculiare, quoniam imago est itineris, quod unusquisque sua in vita perficit. Nam vita peregrinatio est et homo viator, peregrinus qui viam percurrit usque ad locum petitum. Etiam ad Portam Sanctam Romae et in omnibus aliis locis consequendam, quisque secundum proprias vires peregrinationem perficiat oportet. Haec demonstrat misericordiam esse quendam finem assequendum eamque studium et sacrificium secum ferre. Ergo peregrinatio sit ad conversionem stimulus: Portam Sanctam ingredientes sinamus ut nos Dei misericordia amplectatur, ac studeamus misericordes esse erga alios sicut Pater est erga nos.

Dominus Iesus peregrinationis stationes demonstrat per quam quispiam potest hunc ad finem pervenire: « Nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis » (Lc 6,37-38). In primis monet ne iudicemus neve condemnemus. Ut ne quis in Dei iudicium incurrat, ne sit proprii fratris iudex. Nam homines leviter iudicant, Pater autem intimum contuetur. Quantum mali faciunt verba quae sensibus aemulationis et invidiae occupantur! De fratre male loqui eo absente idem est ac eum in mala luce ponere, eius famam in discrimen inducere eumque in periculo garrulitatis relinquere. Qui non iudicat neque condemnat, ipse reapse bonum percipit quod in omnibus personis reperitur neque propter iudicium haud integrum ac nostram omnia cognoscendi praesumptionem eum pati sinit. Sed hoc non sufficit adhuc ut misericordia exprimatur. Iesus postulat etiam ut remittamus ac donemus. Debemus instrumenta esse remissionis, quia nos primi eam a Deo accepimus. Liberales esse debemus in omnes, scientes Deum quoque suam benevolentiam in nos magnanimiter elargiri.

Misericordes sicut Pater est igitur « sententia » Anni Sancti. In misericordia testimonium habemus quatenus Deus nos amet. Ipse totum se tradit, semper, gratuito, a nobis nihil repetens. Venit in adiutorium nostrum cum eum invocamus. Pulchrum est orationem cotidianam Ecclesiae his incipere verbis: « Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina » (Ps 70,2). Adiutorium quod invocamus iam primus est gradus Dei erga nos misericordiae. Ipse venit ad nos salvandum ex infirmitatis condicione in qua vivimus. Et adiutorium eius constat ex eo quod eius praesentiam percipimus eiusque proximitatem. Singulis diebus, eius tacti compassione, nos quoque possumus compassionem erga omnes ostendere.

15. In hoc Anno Sancto cordis patefactionem experiri possumus erga illos qui in diversissimis exsitentiae peripheriis vitam agunt, quas saepe mundus nostrae aetatis miserandum in modum gignit. Quot condiciones inopiae dolorisque hodie in mundo adsunt! Quot vulnera inusta in corpore illorum quibus non est amplius vox quia eorum clamor ob indifferentiam populorum opulentorum imminutus est atque exstinctus. Hoc in Iubilaeo etiam Ecclesia magis vocabitur ad haec vulnera curanda, ad ea oleo consolationis illinenda, fasciis misericordiae alliganda, solidarietate iustaque attentione tractanda. Ne in indifferentiam labamur quae humiliat, in habitudines quae animum sopiunt atque quominus novitas pecipiatur impediunt, in dissolventem impudentiam. Aperiamus nostros oculos ad mundi miserias inspiciendas, vulnera tot fratrum sororumque dignitate carentium atque nos ipsos sentiamus vocatos ad audiendam eorum vocem, adiumentum rogantem. Nostrae manus apprehendant eorum manus atque attrahamus eos ad nos ut calorem nostrae praesentiae sentiant, amicitiae et fraternitatis. Eorum vox nostra fiat et una simul possumus repagula indifferentiae frangere quae saepe suprema regnant ut simulationem abscondant et egoismum.

Valde exoptamus Nos ut populus christianus tempore Iubilaei opera misericordiae corporalis et spiritualis consideret. Ratio erit quaedam ad nostram conscientiam excitandam, saepe coram paupertatis calamitate consopitam, atque corEvangelii magis ac magis ingrediendum ubi pauperes privilegio fruuntur divinae misericordiae. Praedicatio Iesu haec opera misericordiae nobis praebet ut intellegamus an vivamus necne veluti eius discipuli. Rursus opera misericordiae corporalis detegamus, quae postulant: cibum esurientibus dare, potum sitientibus praebere, nudos operire, hospites excipere, infirmis assidere, captivos invisere, mortuos sepelire. Et ne obliviscamur opera misericordiae spiritualis, quae praecipiunt: dubitantibus consilia dare, ignorantes instruere, peccatores monere, afflictos solari, offensas remittere, molestos patienter sustinere, pro vivis et defunctis Deum orare.

Effugere non possumus verba Domini et iuxta ea iudicabimur: utrum cibum esurienti dederimus et potum sitienti praebuerimus. Utrum hospitem exceperimus et nudum operuerimus. Utrum tempus nobis fuerit infirmo assidendi et captivum invisendi (cfr Mt 25,31-45). Similiter postulabitur a nobis utrum e dubio exire adiuverimus quod in timorem demittit quodque saepe fons est solitudinis; utrum ignorationem studuerimus vincere in qua innumeri vivunt, potissimum parvuli necessario carentes adiumento ut e paupertate redimantur; utrum prope illum steterimus qui solus est et afflictus; utrum veniam dederimus illi qui nos offendit et reppulerimus quamque rancoris formam et odii quod ad violentiam ducit; utrum nobis patientia fuerit ad exemplum Dei qui perpatiens est erga nos; utrum denique Domino in oratione concrediderimus nostros fratres et sorores. In unoquoque ex his « parvulis » ipse Christus adest. Eius caro iterum visibilis fit veluti corpus cruciatum, vulneratum, flagellatum, denutritum, in fuga ... ut a nobis agnoscatur, tangatur et diligenter curetur. Ne obliviscamur verba sancti Ioannis a Cruce: « Sub vitae occasum te de amore examinabunt ».[12]

16. In Evangelio Lucae aliam invenimus magni momenti formam ad vivendum ex fide Iubilaeum. Narrat evangelista Iesum die sabbati venisse Nazareth et, secundum consuetudinem suam, in synagogam ingressum esse. Vocaverunt eum ut Sacras legeret Scripturas easque interpretaretur. Locus erat prophetae Isaiae in quo scriptum est: « Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem Domino » (61,1-2). « Annus misericordiae »: hic est qui a Domino annuntiatur quemque nos vivere cupimus. Hic Annus Sanctus secum fert ubertatem missionis Iesu quae in verbis Prophetae resonat quaeque volunt: pauperibus verbum et gestum consolationis afferre, liberationem annuntiare illis qui novis servitutibus implicantur societatis nostrae aetatis, visum restituere illis qui non possunt amplius videre, in se inclinati, dignitatem restituere ea carentibus. Praedicatio Iesu iterum conspici potest in responsionibus fidei ad quam testificandam christiani vocantur. Verba Apostoli nos comitentur: « Qui miseretur, in hilaritate » (Rom 12,8).

17. Quadragesima huius Anni Iubilaris acriore etiam agatur spiritu sicut tempus peculiare ad celebrandam et experiendam misericordiam Dei. Quot Sacrarum Scripturarum paginas in hebdomadis Quadragesimae meditari possumus ut vultum misericordem Patris reperiamus! Verbis prophetae Michaeae etiam nos repetere possumus: Tu, Domine, Deus es qui aufers iniquitatem et dimmittis peccatum, non servas in aeternum furorem tuum, sed volens misericordiam es. Tu, Domine, ad nos reverteris et misereberis tui populi. Calcabis iniquitates nostras et proicies in profundum maris omnia peccata nostra (cfr 7,18-19).

Effatum prophetae Isaiae meditari possumus certiore modo hoc tempore orationis, ieiunii et caritatis: « Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere? Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet, clamabis, et dicet: “Ecce adsum”. Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; et effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae » (58,6-11).

Inceptum, quod XXIV horae pro Domino appellatur, die Veneris et Sabbati ante Dominicam IV Quadragesimae agendum, in Dioecesibus est amplificandum. Plurimi ad sacramentum Reconciliationis iterum accedunt, inter quos multi iuvenes, qui in huiusmodi experientia saepe viam redeundi ad Deum reperiunt ut tempus impensae orationis vivant et rationem propriae denuo tribuant vitae. Oportet iterum firmiter praecipuum pondus sacramento Reconciliationis assignemus quod sinat manu magnitudinem misericordiae tangere. Unicuique paenitenti fons erit verae interioris pacis.

Cohortari numquam desistimus ut confessarii verum sint misericordiae Patris signum. Nemo fit statim confessarius. Id evenit cum potissimum nos ipsi primi paenitentes fiamus veniam quaerentes. Ne obliviscamur umquam, cum quis fiat confessarius, eandem ipsum participare Iesu missionem eumque signum esse certum continuationis amoris divini qui veniam concedit quique salvat. Unusquisque nostrum donum accepit Spiritus Sancti pro peccatorum venia; huic rei obnoxii sumus. Nemo nostrum dominator est Sacramenti, sed fidelis veniae Dei servus. Quilibet confessarius excipere debebit fideles sicut pater in similitudine filii prodigi: pater qui occurrit filio etiamsi ille suam pessumdedit substantiam. Confessarii vocantur ut filium paenitentem amplectantur qui domum redit et gaudium significent ob eum iterum inventum. Numquam desistent adire etiam alium filium qui foris mansit, laetitiae incapax, ut explicent ei iniustum esse eius severum iudicium et incomprehensibile coram Patris misericordia cui non sunt fines. Non exquirent importuna, sed sicut pater similitudinis sermonem interrumpent a filio prodigo paratum, quandoquidem scient in corde cuiusque paenitentis invocationem auxilii legere atque veniae petitionem. Breviter, confessarii vocantur ut sint semper, ubique, in omnibus condicionibus et prae omnibus rebus signum primatus misericordiae.

18. Tempore Quadragesimae huius Anni Sancti habemus in animo Missionarios Misericordiae mittere. Erunt signum sollicitudinis maternae Ecclesiae pro Populo Dei, ut ad intimas divitias perveniat huius mysterii, quod ad fidem attinet, prorsus fundamentalis. Erunt sacerdotes quibus facultatem dabimus absolvendi etiam a peccatis quae Sedi Apostolicae reservata sunt, ut amplitudo eorum mandati liquido conspiciatur. Illi potissimum erunt vividum signum quo pacto Pater excipiat quaerentes eius veniam. Erunt missionarii misericordiae, quia fient actores apud omnes alicuius occursus pleni humanitate, fontis liberationis, divitis responsalitate ad obstacula superanda adque novam vitam Baptismatis recipiendam. Sinent sua in missione verbis Apostoli se conduci: « Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur! » (Rom 11,32). Omnes enim, nemine reiecto, vocantur ut convocationem accipiant ad misericordiam. Missionarii hanc vocationem vivant scientes se contueri Iesum posse, misericordem et fidelem pontificem (cfr Heb 2,17).

Adhortamur fratres Episcopos ut hos Missionarios invitent et accipiant, ut praesertim persuadentes sint praedicatores misericordiae. In Dioecesibus « missiones ad populum » ordinentur, ita ut hi Missionarii nuntiatores sint gaudii veniae. Rogentur ipsi ut sacramentum Reconciliationis pro populo celebrent, ut tempus gratiae in Anno Iubilari datum tot sinat filii longinqui iter ad domum Patris reperiant. Pastores, potissimum peculiari tempore Quadragesimae, solliciti sint de fidelibus revocandis ut accedant ad thronum gratiae, ad misericordiam consequendam et gratiam inveniendam (cfr Heb 4,16).

19. Verbum veniae omnes attingere possit et vocatio ad misericordiam experiendam neminem relinquat indifferentem. Nostra invitatio ad conversionem impensius ad illos dirigitur, qui ob suae vitae rationem a gratia Dei longe absunt. Cogitamus potissimum de viris mulieribusque qui pertinent ad coetum criminis, cuiuslibet generis. Pro vestro bono, rogamus vos ut vitam mutetis. Hoc a vobis quaerimus in nomine Filii Dei qui, licet adversus peccatum depugnaret, nullum peccatorem umquam reiecit. Nolite in terribiles insidias incurrere, cogitantes vitam a pecunia pendere atque prae ea cetera ratione dignitateque carere. Falsa est species. Pecuniam non ferimus nobiscum post mortem. Pecunia non dat nobis veram felicitatem. Violentia adhibita ad accumulandam pecuniam, quae cruore manat, non efficit nos potentes neque immortales. Omnes serius ocius iudicium Dei manet, quod nemo vitare poterit.

Eadem invitatio etiam illos attingat qui corruptionis sunt fautores vel participes. Haec putida plaga grave constituit peccatum quod ad caelum clamat, cum in ipsis fundamentis vitam personalem socialemque minetur. Corruptio obstat quominus futurum tempus fiducialiter conspiciatur, quia suam per impotentiam et aviditatem proposita infirmorum delet et pauperrimos opprimit. Malum est quod residet in gestibus cotidianis et deinde in publica scandala recidit. Corruptio est peccati pertinacia quae in Dei locum vanam pecuniam supponere vult, ut potentiae simulacrum. Est tenebrarum opus, suspicione sustentatum et insidia. « Corruptio optimi pessima », iuste sanctus Gregorius Magnus asseverabat, indicans neminem se posse immunem hac temptatione considerare. Ut ea de vita personali socialique eradatur necessariae sunt prudentia, vigilantia, probitas, honestas, quae cum denuntiationis animo coniunguntur. Si aperte non reicitur serius ocius participes nos reddit et vitam delet.

Hoc est tempus ad vitam mutandam aptum! Hoc est tempus ut cor tangatur. Coram malo commisso, etiam gravibus criminibus, est tempus fletum auscultandi innocentium bonis exspoliatorum, dignitate, affectibus ipsaque vita. Manere in via mali est solum fons vanitatis et tristitiae. Vera vita nimirum aliud est. Deus numquam desinit manum porrigere. Semper ad audiendum paratus est, et etiam Nos parati sumus, sicut Nostri fratres episcopi et sacerdotes. Sufficit solummodo invitationem ad conversionem recipere atque iustitiae se submittere, dum Ecclesia misericordiam offert.

20. Hoc in contextu rerum, inutile non erit recolere conexionem inter iustitiam et misericordiam. Enimvero non sunt duo elementa inter se pugnantia, sed duae dimensiones unius rei quae gradatim explicatur donec suum in plenitudine amoris fastigium attingat. Iustitia fundamentalis est notio societatis civilis, cum, plerumque, iuris ordo adducitur per quem lex usurpatur. Iustitia etiam secum fert unicuique suum debitum esse dandum. In Bibliis pluries de divina iustitia Deoque iudice fit mentio. Ut integra Legis observantia plerumque haec consideratur ac mos cuiusdam probi Israelitae mandatis a Deo datis congruus. Hoc autem prospectu, homines non raro in rigidam legis obtemperationem ceciderunt, primigenium sensum fallentes insigneque iustitiae bonum obscurantes. Ut vero rigidam legis obtemperationem putatam superemus, oportet recordemur iustitiam in Sacris Scripturis essentialiter tamquam fiduciosam haberi erga Dei voluntatem commendationem.

Ceterum Iesus pluries loquitur potius de momento fidei quam de legis observantia. Hoc sensu oportet intellegamus verba eius cum, discumbens ad mensam simul cum Matthaeo aliisque publicanis et peccatoribus, dixit pharisaeis qui lacessebant eum: « Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores » (Mt 9,13). Coram alicuius iustitiae specie quae tantum legem observandam considerat quaeque iudicat, homines dividendo in iustos et peccatores, Iesus praebet magnum donum misericordiae, quippe quae quaerat peccatores ut offerat eis veniam et salutem. Ideo intellegitur qua re, gratia huius visionis tanti operis liberationis et fontis renovationis, Iesus spretus sit a pharisaeis et doctoribus legis. Hi vero, ut fideles legi essent, onera gravia in umeros hominum imponebant, ad irritum tamen misericordiam Patris redigentes. Adhortatio ad observantiam legis non potest inhibere curam dignitatis personarum.

Mentio quam facit Iesus de Osee propheta « caritatem volo et non sacrificium » (6,6), perspicuam prae se fert significationem. Iesus asseverat regulam deinceps vitae discipulorum suorum debere misericordiam imprimis demonstrare, ut Ipse testatur, discumbens ad mensam simul cum peccatoribus. Misericordia iterum revelatur tamquam fundamentale quiddam missionis Iesu. Vera est ipsa in colloquentes provocatio, qui adstringunt se ad solam observationem formalem legis. Iesus, contra, legem praetergreditur. Per necessitudinem cum iis quos peccatores lex putabat, intellegitur amplitudo misericordiae eius.

Apostolus Paulus quoque iter simile fecit. Antequam ipse Christum conveniret in via ad Damascum, totam dicavit vitam suam ad iustitiam legis omnimodo implendam (cfr Fil 3,6). Conversus autem ad Christum, mentem ita prorsus mutavit, ut scripserit in Epistula ad Galatas: « Nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus Legis » (2,16). Paulus rationem iustitiae omnino evertit. Ponit in primo loco non iam legem, sed fidem. Observantia legis non salvat, sed fides in Iesum Christum, qui per mortem et resurrectionem suam salutem affert per misericordiam quae iustificat. Iustitia Dei nunc facta est liberatio eorum qui oppressi sunt servitudine peccati omniumque eius effectuum. Iustitia Dei est venia eius (cfr Ps 51,11-16).

21. Misericordia minime contradicit iustitiae, immo vero actionem Dei exprimit erga peccatorem qui praebet ei copiam paenitentiam agendi, convertendi et credendi. Adiumentum praebebit nobis propheta Osee, qui demonstrat misericordiam praestare iustitiae. Enimvero hic propheta vivebat turbulentissimo tempore populi Hebraeorum. Regnum fere delapsum erat; populus, Foederi infidelis, Deum deseruerat et fidem patrum suorum amiserat. Iuxta humanam rationem, iustum videtur Deum populum infidelem respuere velle: is nempe non observavit pactum, ideoque poenam debitam meruit, id est exsilium. Verba prophetae id testantur: « Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti » (Os 11,5). Attamen, hanc post compellationem, quae ad iustitiam attinet, propheta alio sermone omnino utitur revelatque verum vultum Dei: « Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore » (11,89). Sanctus Augustinus, quasi commentans prophetae verba, dicit: « Facilius ille iram quam misericordiam continebit ».[13] Ita revera est. Ira Dei brevi tempore manet, misericordia autem eius in aeternum.

Si Deus in iustitia tantum sisteret, Ille re vera Deus non esset, Ille par esset hominibus, observantiam legis invocantibus. Iustitia sola non sufficit. Experientia docet: si ipsa una ob oculos habetur, periculum est ne deleatur. Hac de causa praetergreditur Deus iustitiam per misericordiam et veniam. Hoc vero non secum fert iustitiam minoris aestimari eamve supervacuam esse. E contrario. Qui peccat poenam subibit. At non est terminus, sed initium conversionis, quia veniae lenitas gustatur. Deus non recusat iustitiam. Eam involvit superatque sublimiore eventu quo experiamur amorem qui verae iustitiae est fundamentum. Animum intendamus oportet in verba Pauli ne in eundem errorem inducamur propter quem Apostolus reprobabat Iudaeos sui temporis: « Ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti » (Rom 10,3-4). Haec iustitia Dei est misericordia omnibus concessa utpote gratia per mortem et resurrectionem Iesu Christi perfecta. Ideo Crux Christi est iudicium Dei in nos omnes atque mundum, quoniam nobis certitudinem amoris et vitae novae praebet.

22. Indulgentiam etiam importat Iubilaeum, quippe quae magnum habeat pondus in Anno Sancto Misericordiae. Deus miseretur nobis peccatoribus sine limitibus. Per mortem et resurrectionem Iesu Christi, Deus patefacit amorem suum, peccatum hominum dissolventem. Reconciliatio cum Deo fieri potest per mysterium paschale et mediationem Ecclesiae. Deus igitur semper paratus est ad miserendum atque numquam taedit Eum modorum novorum et improvisorum miserendi. Nos autem omnes experimur peccatum. Scimus nos ad perfectionem vocari (cfr Mt 5,48), tamen grave sentimus pondus peccati. Dum percipimus vim gratiae quae nos transformat, experimur quoque peccati robur, quo afficimur. Venia quamvis detur, contradictiones, quae ex peccatis nostris proveniunt, nihilominus in vita nostra experimur. Deus, per Reconciliationis sacramentum, peccata dimittit, quae omnino delentur; attamen vestigia haud bona, quae peccata nostris in moribus et cogitationibus relinquunt, manent. Misericordia tamen Dei hoc etiam fortior est. Haec fit indulgentia Patris quae, per Sponsam Christi, pervenit ad peccatorem reconciliatum liberatque eum ab omni vestigio effectus peccati, ita ut agere possit cum caritate crescatque in amorem, potius quam in peccatum recidat.

Ecclesia vivit in communione Sanctorum. In Eucharistia haec communio, quae Dei est donum, spiritalis fit coniunctio quae nos credentes conectit cum Sanctis et Beatis innumerabilibus in caelo (cfr Ap 7,4). Eorum sanctitas auxilium praebet fragilitati nostrae, et sic Mater Ecclesia, sua in oratione suaque in vita, capax est obviam ire nonnullorum imbecillitati per sanctitatem aliorum. Ideo uti indulgentiis hoc in Anno Sancto significat frui misericordia Patris, ut certi simus eius veniam totam credentis vitam pervadere. Indulgentia significat experiri sanctitatem Ecclesiae quae omnes fructus redemptionis Christi participat, ut venia extremas consecutiones attingat ad quas ipse Dei amor perveniat. Studiose vivamus Iubilaeum, exorantes a Patre veniam peccatorum extensionemque eius miserantis indulgentiae.

23. Vim habet misericordia quandam quae transgreditur fines Ecclesiae. Ea enim coniungit nos cum Hebraismo et Islamismo, quae apud illos inter maximas Dei proprietates habetur. Israel in primis hanc revelationem accepit, quae in historia manet tamquam initium thesauri immensi omnibus hominibus tradendi. Ut iam vidimus, paginae Veteris Testamenti vere scatent misericordia, quandoquidem narrant opera a Domino facta eius pro populo, difficillimis in temporibus eius historiae. Islamismus autem in nomina quae tribuit Creatori, includit etiam Misericordem et Clementem; quae invocatio saepe in oribus fidelium Muslimorum est, qui sentiunt se misericordia instructos et suffultos in infirmitatibus quotidianis suis. Ii etiam credunt neminem misericordiae divinae modum statuere posse, quia eius ianuae semper patent.

Hic Annus Iubilaris in misericordia actus favere possit congressui cum his religionibus aliisque nobilibus traditionibus religiosis; promptiores nos reddat ad dialogum quo melius cognoscamus et intellegamus nos invicem; rumpat omnem clausuram et contemptionem atque omnem violentiam et discrimen auferat.

24. Cogitationes nunc intendimus ad Matrem Misericordiae. Hoc in Anno Sancto tueatur nos dulcissimo intuitu suo ut quisque nostrum iterum detegat gaudium indulgentiae Dei. Nemo mysterii Dei hominis facti altitudinem tam penitus cognovit quam Maria. Omnia in vita eius ficta sunt praesentia misericordiae carnis factae. Mater Crucifixi et Resuscitati in sanctuarium misericordiae divinae intravit, quia intime mysterium amoris eius participavit.

Electa ut Filii Dei esset Mater, Maria ab initio Patris amore est parata, ut inter Deum et homines Foederis Arca esset. Suo in corde divinam misericordiam arta cum Filio Iesu coniunctione custodivit. Eius laudis canticum, apud domus Elisabeth limen, misericordiae dicatum est quae « a progenie in progeniem » (Lc 1,50) producitur. Etiam nos in Virginis Mariae illis propheticis verbis adfuimus. Id nobis erit solacio subsidioque, Portam Sanctam transeuntibus, ad misericordiae divinae fructus experiendos.

Iuxta crucem, Maria una cum Ioanne, amoris discipulo, veniae verborum est testis, ex Iesu ore prolatorum. Eo quod se crucifigentibus ignovit, id nobis ostendit quatenus Dei misericordia producatur. Maria testificatur Filii Dei misericordiam fines non habere omnesque, nemine depulso, attingere. Antiquam precationem et usque virentem ad eam dirigamus, quae Salve Regina dicitur, ut numquam oculos suos misericordes ad nos convertere desinat et dignos nos reddat ad misericordiae vultum, suum Filium Iesum, contemplandum.

Deprecatio nostra tot Sanctos Beatosque quoque complectatur, qui misericordiam vitae missionem habuerunt. Peculiarem in modum cogitatio eximiae ad misericordiae apostolam, sanctam Faustinam Kowalska, convertatur. Ipsa, quae vocata est ad divinae misericordiae altitudinem ingrediendam, pro nobis intercedat atque impetret ut in Dei venia ac mansura fiducia ipsius amoris continenter vivamus et ambulemus.

25. Itaque Annus Sanctus extraordinarius, ut in cotidiana vita misericordia vivatur, quam usque Pater nobis impertit. Hoc in Iubilaeo nos obstupefaciat Deus sinamus. Numquam Ipse sui cordis ianuam patefacere desinit, cum repetat nos amare suamque vitam nobis velle communicare. Vehementer necessitatem animadvertit Ecclesia Dei misericordiam nuntiandi. Eius vita vera credibilisque est, cum prorsus conscia misericordiam nuntiat. Scit ipsa primum esse suum officium, hoc potissimum tempore, quod magna spe contradictionibusque gravibus distinguitur, omnes in magnum mysterium Dei misericordiae inducere, per Christi vultus contemplationem. Prima vocatur Ecclesia ut verax sit misericordiae testis, eandem profitens vivensque veluti Iesu Christi Revelationis cardinem. Ex Trinitatis corde, ex altissimo intimoque Dei mysterio, manat defluitque continenter misericordiae magnum flumen. Fons hic numquam deficit, quotquot ad eam accedentibus hominibus. Quotiescumque quisque indiget, ad eam accedere poterit, quandoquidem Dei misericordia absque est finibus. Cum imperscrutabilis est mysterii, quod continet, altitudo, tum sunt inexhaustae divitiae ab ea manantes.

Hoc Anno Iubilari Ecclesia Dei Verbi referat vocem, quae vehementer suadenterque personat tamquam verbum et actus veniae, subsidii, auxilii, amoris. Numquam misericordiam praebere desinat atque semper ignoscendo solandoque perseveret. Cuiusque viri ac mulieris vox fiat Ecclesia et fidenter continenterque repetat: « Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt » (Ps 25,6).

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Aprilis, in pervigilio Dominicae II Paschae seu de divina Misericordia, anno Domini bis millesimo quinto decimo, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS



[1] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Dei Verbum, 4.

[2] Allocutio ad Conc. Oecum. Vat. II incohandum Gaudet Mater Ecclesia  (11 Octobris 1962), 2-3: AAS 54 (1962), 792-793.

[3]Allocutio in postrema publica sessione (7 Decembris 1965): AAS 78 (1966), 54-57.

[4] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 16; Const. past. Gaudium et spes, 15.

[5] Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II-II, q. 30, a. 4.

[6] Dominica XXVI per annum. Haec collecta, iam VIII saeculo adhibita, inter eucologicos textus Sacramentarii Gelasiani invenitur (anno 1198).

[7]Hom. 21: CCL 122, 149-151.

[8] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 24.

[9] Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Dives in misericordia, 2.

[10]Ibid., 15.

[11]Ibid., 13.

[12]Avisos y sentencias, 57.

[13]Enarr. in Ps. 76, 11.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana