Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT  - SK ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
LABOREM EXERCENS
LITTERAE ENCYCLICAE
AD VENERABILES FRATRES IN EPISCOPATU,
AD SACERDOTES ET RELIGIOSAS FAMILIAS,
AD ECCLESIAE FILIOS ET FILIAS,
NECNON AD UNIVERSOS BONAE VOLUNTATIS HOMINES:
DE LABORE HUMANO,
LXXXX EXPLETO ANNO AB EDITIS
LITTERIS ENCYCLICIS
RERUM NOVARUM.

 

Venerabiles fratres,
dilecti filii et filiae,
salutem et apostolicam benedictionem

LABOREM EXERCENS homo panem cotidianum sibi comparet oportet (1) et insimul ad perennem technicarum artium scientiarumque profectum conferat, praesertim vero ad assiduam morum humanique cultus progressionem societatis, in qua una vitam cum fratribus degit. Quo quidem verbo « laboris » omne opus ab eodem patratum significatur, nulla habita ratione eius indolis et adiunctorum; id est quaevis actio humana eo nomine appellatur, quae pro labore habetur estve habenda tot inter multiplices industriae formas, quarum homo est capax et ad quas, humanitatis suae virtute, est natura sua proclivis.

Ad Dei ipsius imaginem et similitudinem factus (2) in visibili mundi universitate ibique constitutus ut terram subiciat (3), homo ab ipso suo initio ad suscipiendum laborem vocatur. Qui quidem labor est una e notis, qui bus homo a ceteris animantibus distinguitur, quorum actio, ad vitam pertinens alendam, labor nequit nuncupari. Solus enim homo ad eum est habilis, solus homo eum exsequitur, eo simul vitam suam terrenam adimplens. Quocirca labor peculiari signo hominis et humanitatis notatur, signo dicimus personae intra personarum communitatern operantis. Quod signum declarat qualis ipse sit interius et quadamtenus ipsam eius naturam constituit.

I

1. Quoniam die XV mensis Maii hoc anno nonagesimus expletus est annus ex quo Litterae Encyclicae, praegrande momentum habentes et a verbis Rerum Novarum incipientes, a praeclaro illo Summo Pontifice, « quaestionis socialis » insigni tractatore, Leone XIII, editae sunt, hoc documentum labori humano, quin potius ipsi homini cupimus dedicare, in amplo illo campo operis faciendi, ut revera esse cognoscitur, constituto. Quodsi, ut in Encyclicis Litteris, Redemptor Hominis inscriptis, diximus, quas in exordio ministerii nostri apud Romanam Petri Sedem emisimus, homo « est prima et praecipua via Ecclesiae » (4) idque propter inscrutabile mysterium Redemptionis a Christo peraetae, oportet ad hanc viam indesinenter redire eamque novo percurrere studio secundum varias rationes, quibus ea nobis totam plenitudinem simulque omnem fatigationem humanae vitae in terra ostendit.

Labor est quidem una ex illis rationibus, perennis et primaria, semper ad tempus, quod transigitur, proxime pertinens, atque huiusmodi, ut novam continenter postulet animi attentionem certamque testificationem. Quia novae iugiter interrogationes et problemata oriuntur, novae semper spes concipiuntur, sed etiam timores terrent et minae, quae cum primaria hac vitae humanae ratione sunt conexae; qua quidem ratione vita hominis struitur cotidie; ex qua ea sibi propriam et peculiarem haurit dignitatem; in ea pariter continetur constans veluti mensura humanae fatigationis, doloris necnon iacturae et iniustitiae, quae altius pervadunt vitam socialem sive intra fines cuiusque nationis sive in gradu internationali. Si verum est hominem labores manuum suarum manducare (5), id est non solum panem illum cotidianum, quo corporis vita sustentatur, sed etiam panem scientiae et progressionis, civilis vitae humanitatis et ingenii culturae, verum est etiam in omne tempus hominem hoc pane vesci « in sudore vultus sui » (6),  id est non solum nisu et fatigatione sui ipsius, sed etiam tot inter contentiones, conflietationes, discrimina, quae, ad laborem, ut reapse est, spectantia, vitam singularum societatum et etiam totius generis humani perturbant.

Nonagesimam anniversariam memoriam Litterarum Encyclicarum, quae verbis Rerum Novarum solent appellari, celebramus, dum novae progressiones in re technologica, oeconomica, politica instant, quae, ut multi asserunt periti, ad totum ambitum operis faciendi et bonorum gignendorum non minus habebunt momentum quam conversio illa et commutatio, qua ob inductam quaestuosam industriam saeculum praeteritum fuit insigne. Varia sunt, ad hoc quod attinet, elementa, quibus pondus inest generale: increbrescens inductio automatismi in multos campos effectionis bonorum; exardescens pretium energiae et materiarum praecipuarum; augescens persuasio angustiae et intolerabilis inquinamenti rerum naturae; ille veluti adventus in publicum populorum, qui, per saecula aliis subiecti, locum legitimum inter nationes et in negotiis internationalibus deliberandis sibi vindicant. Hae novae condiciones et postulationes novam ordinationem et rei accommodatam compagem structurarum oeconomiae hodiernae et distributionis laboris requirent. Quae quidem mutationes fortasse pro ingenti multitudine opificum, speciali peritia praeditorum, pro dolor, coactam cessationem ab opere, saltem ad tempus, aut necessitatem in novo se exercendi genere laboris inferent, causa erunt, quemadmodum valde probabile esse videtur, ut in regionibus locupletioribus rerum materialium abundantia celerve auctus imminuantur; verumtamen etiam levationem et spem ingerere poterunt pluries centenis milibus hominum, qui aetate nostra in ignominiosa et indigna versantur miseria.

Ecclesiae non est, ad reconditae doctrinae rationem, investigare eventus, qui fieri poterunt, eiusmodi mutationum in hominum convictu. Aestimat tamen Ecclesia sui muneris esse dignitatem et iura hominum labori deditorum semper in lumine ponere atque condiciones exprobrare, in quibus ea violantur, necnon operam conferre ad eiusmodi mutationes ita dirigendas, ut vera progressio hominis et societatis obtineatur.

2. Labor, quatenus est quaestio ad hominem pertinens, sine dubio in media illa vertitur « quaestione sociali », ad quam per hos fere centum annos, ex quo memoratae Litterae Encyclicae sunt editae, Ecclesiae doctrina atque multimoda incepta, cum munere eius apostolico coniuncta, peculiari ratione diriguntur. Quodsi in ipsum laborem hanc considerationem nostram intendimus, id facere nolumus modo disparili, sed potius aptum nexum servando cum tota traditione eiusdem doctrinae eorundemque inceptorum. Simul vero id agimus, secundum directoriam normam Evangelii, ea mente ut de eiusdem Evangelii thesauro proteramus « nova et vetera » (7). Certum est quidem laborem esse « quiddam vetus » — tam vetus ut hominem ipsum eiusque vitam in terra. Verumtamen generalis status hominis in mundo huius temporis, secundum varias suas facies cognitus et singulatim exploratus, id est secundum geographiam, in genii culturam civilisque vitae humanitatem, postulat ut novae significationes laboris humani reperiantur atque ut nova officia enuntientur, quae in hac regione unicuique homini, familiis, singulis nationibus, universo generi humano, denique Ecclesiae ipsi proponuntur.

Horum spatio annorum, quod a vulgatis abiit Litteris Encyclicis Rerum Novarum, quaestio socialis non desiit attentam Ecclesiae mentem excitare. Cui rei testimonio sunt multa documenta Magisterii, promulgata sive a Summis Pontificibus sive etiam a Concilio Vaticano Secundo, enuntiationes singulorum coetuum episcopalium, actio variarum sedium, in quibus res est mente agitata vel inceptis apostolicis ad effectum adducta sive in gradu internationali sive intra fines Ecclesiarum localium. Difficile est hic omnes modos particulatim recensere, quibus Ecclesia et Christifideles circa quaestionem socialem officio se religiose obstrinxerunt; sunt enim permulti. Quasi fructus Concilii, sedes praecipua, quae hac in re omnia apte conectit, Pontificia Commissio a Iustitia et Pace evasit, quae in singulis Conferentiis Episcopalibus congruentia sibi habet instituta. Nomen vero ipsum illius Consilii est valde significans; siquidem demonstrat quaestionem socialem pertractandam esse secundum integram suam implicatamque rationem. Etenim officium tuendae iustitiae arcte coniungatur oportet cum officio pacis in mundo huius temporis servandae. Huic gemino officio sine dubio favet experientia, aerumnis plena, quae hausta est utroque bello per orb em terrarum saeviente; quibus cladibus per hos nonaginta annos multae regiones sive Europae sive, saltern ex parte, ceterarum continentium sunt concussae. Geminum officium illud, praesertim post alterum bellum eiusmodi confectum, suadet animos iugiter incedens timor belli atomici et cogitatione depicta imago terrificae, quae in de consequatur, exstinctionis, qua genus humanum se deleat ipsum.

Si praecipuum ordinem progredientium h uiusmodi documentorum supremi Magisterii Ecclesiae observamus, per ea expressis verbis confirmatur, quemadmodum animadvertimus, hoc ipso modo eam poni quaestionem. Quod ad pacem in mundo attinet, carda rei in Encyclicis Litteris Pacem in terris a Ioanne XXIII editis continetur. Si vera ad progressionem quaestionis de iustitia sociali attendimus, haec sunt significanda: tempore, quod ab Encyclicis Litteris Rerum Novarum ad similes Litteras Quadragesimo anno, a Pio XI in vulgus emissas, ducitur, Ecclesiae doctrina maxime in quaestione opificum, quae dicitur, aeque solvenda intra fines cuiusque nationis figitur; per sub sequens vero temporis spatium eadem doctrina ampliore quodam prospectu universum orbem terrarum complectitur. Inaequalis partitio divitiarum et inopiae et quod regiones sunt et continentes terrae locupletes et indigentes, postulant peraequationem et exquisitionem viarum ad iustiora incrementa bonorum cunctis invenienda. Eo dirigitur doctrina, quae in Ioannis XXIII Encyclicis Litteris Mater et Magistra, in Constitutione pastorali Gaudium et Spes Concilii Vaticani Secundi et in Encyclicis Litteris Pauli VI a verbis Populorum Progressio incipientibus continetur.

Profecto haec ratio progredientis doctrinae Ecclesiae et officii, quod ea circa quaestionem socialem suscepit, congruit omnino cum obiectiva status rerum agnitione. Priore quidem tempore, in media hac enodanda quaestione plurimum tribuebatur imprimis ordini seu « classi », recentiore vero aetate primae partes deferebantur quaestioni ad mundum pertinenti. Unde non solum ambitus « classis » attenditur, sed etiam ambitus inaequalitatum et iniustitiaru.m in orbe terrarum, atque ad eo non tantum ratio « classis », sed etiam ratio, orbem terrarum complectens, officiorum, quibus via ineatur ad iustitiam in mundo huius temporis perficiendam. Absoluta vero vestigatio condicionis, in qua mundus hac aetate versatur, etiam altius et plenius ostendit significationem prioris indagationis iniustitiarum socialium; quae quidem significatio indenda est conaminibus eo contendentibus ut in terra iustitia oriatur, non tam en dissimulatis iniustis structuris, quarum perscrutatio et mutatio in rationem universaliorem oportet postulentur.

3. Hoc in rerum cursu — sive agitur de cognoscenda obiectiva veri tate sociali sive de doctrina Ecclesiae circa implicatam et multiplicem quaestionem socialem — quaestio de labore humano, ut liquet, saepe occurrit. Est enim ea quoddam elementum certum ac stabile et vitae socialis et doctrinae Ecclesiae. Ceterum hac in doctrina consideratio eiusdem quaestionis multo antiquior est necque his nonaginta circumscribitur annis. Re enim vera doctrina Ecclesiae deprompta est, veluti e fonte, e Sacris Bibliis, initio sumpto a libro Genesis, praesertim vero ex Evangelio et scriptis apostolicis. Ecclesia iam a prioribus saeculis quaestionem de labore attigit in doctrina sua de homine ac vita sociali atque, peculiari modo, in disciplina morali sociali, secundum variarum aetatum necessitates. Romani Pontifices hoc veluti patrimonium maiorum hereditate acceperunt et excoluerunt in explicanda recenti « quaestione sociali » potissimum per Encyclicas Litteras Rerum Novarum. In huius vero quaestionis tractatione problema laboris continenter altius est perspectum et ad novum rerum statum accommodatum, firmiter servato illo veritatis fundamento christiano, quod dici potest perenne.

Quodsi in hoc documento denuo de hac disserimus quaestione - non tamen mens est omnes eius partes attingere —  id minus propterea fit ut congeramus et iteremus ea quae in Ecclesiae doctrina continentur, quam potius ut ostendamus —  fortasse apertius quam usque adhuc evenit —  laborem humanum esse veluti cardinem, probabiliter primarium, totius quaestionis socialis, si hanc vere intueri studemus, quatenus bono hominis serviat. Si solutio —  seu, quo rectius dicamus, gradatim progrediens solutio —  quaestionis socialis, quae continenter occurrit atque in dies fit implicatior, est quaerenda eo consilio ut vita humana humanior reddatur (8), tunc reapse ille cardo, id est labor humanus, momentum primarium obtinet ac decretorium.

II

4. Ecclesia persuasum sibi habet laborem humanum esse rationem fundamentalem vitae hominis in terra. Qua in persuasione confirmatur etiam totum inspiciendo thesaurum multiplicium disciplinarum, quae de homine agunt; quae sunt: anthropologia, palaeontologia, historia, sociologia, psychologia, aliae: hae enim omnes modo non refutabili hanc veritatem testantur. Hoc vero animi iudicium Ecclesia potissimum haurit e fonte revelati verbi Dei ita ut persuasio, in intellectu insidens, simul fiat persuasio ex fide. Cuius rei haec est causa —  operae pretium est id iam nunc animadvertere —  quod Ecclesia credit in hominem. Ea de homine cogitat ad eumque se convertit non solum innixa experientia historica, non solum ope variarum methodorum cognitionis doctrinis comparatae, sed imprimis luce affulgente revelati verbi Dei viventis. Ad hominem se referens, ea aeterna illa consilia atque sortem, naturam transcendentem, studet declarare, quam cum eo Deus vivens, Creator et Redemptor, coniunxit.

Ecclesia iam in prioribus paginis libri Genesis fontem reperit et causam cur sibi persuadeat' laborem esse primariam quandam vitae humanae rationem in terra. Horum locorum perscrutatio nos conscios reddit in iis — licet inter dum modo pervetusto cogitata proferendi — veritates fundamentales de homine esse enuntiatas, iam in ipso contextu verborum, quibus mysterium creationis narratur. Rae sunt veritates, quae inde ab initio de homine statuunt atque cursum eius vitae in terra, quasi magnis lineamentis ductis, adumbrant sive in statu iustitiae primigeniae sive post fractum peccato foedus originale, quod Creator cum creatura sua in ipso homine iniit. Cum is, factus « ad imaginem Dei ... masculus et femina » (9) haec verba audit: « Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam » (10), ea dicta — quamvis non proxime et expresse ad laborem referantur — oblique, omni sublata dubitatione, eum significant quasi navitatem in mundo exsequendam: quin immo reconditam eius essentiam ostendunt. Est autem homo imago Dei, missis aliis rebus, eo quod a Creatore suo mandatum accepit terram subiciendi. Quod implens praeceptum, homo, quivis animans humanus, efficit ut actio ipsa Creatoris universi in semet ipso reluceat.

Labor, quatenus operatio « transitiva » habetur, id est talis ut a subiecto humano proficiscens ad obiectum externum dirigatur, postulat ut homo speciali ratione terrae dominetur, atque simul hanc dominationem firm at et promovet. Verbum terrae, quod in pagina biblica occurrit, sic imprimis est intellegendum, quemadmodum liquet, ut illam partem universi visibilis significet, quae ab homine incolitur; eodem vero vocabulo, latius patente, totus mundus aspectabilis potest comprehendi, quatenus illo veluti ambitu terminatur, intra quem homo vim suam exercet eave exquirit, quibus necessitatibus suis satisfaciat. Locutio autem « subicite terram» amplissimum habet momentum; siquidem universas opes declarat, quae in terra (et oblique in mundo visibili) sunt reconditae atque actione hominis, cum religionis officio coniuncta, detegi queunt opportuneque ab eo adhiberi. Itaque verba illa in Sacrorum Bibliorum initio posita numquam desinunt ad praesentia pertinere. Ea pariter cunctas praeteritas aetates cultus civilis et oeconomiae complectuntur necnon aevum nostrum, ut est reapse, et futura tempora et gradus progressus, qui fortasse aliquatenus iam adumbrantur, sed magnam partem homini ad hue fere incogniti sun t et occulti.

Si interdum de aetatibus est sermo, quibus in vita oeconomica et civilis cultus inductione apud hominum genus et singulas nationes res « accelerantur » — cuiusmodi acceleratio cum progressione disciplinarum naturalium artisque technicae, maxime vero cum inventis summum momentum ad vitam socialem-oeconomicam habentibus copulatur — est tamen dicendum nullam hoc genus accelerationem id egredi, quod verbis antiquissimi illius textus biblici essentialiter continetur. Homo enim, opere suo magis magisque dominus terrae evadens, atque — ipso quidem labore — dominium suum in mundum visibilem confirmans, utcumque et in quolibet gradu huiusce progressionis in via illius primigeniae ordinationis, a Creatore datae, manet constitutus. Quae ordinatio necessario et indissolubili modo cum hoc conectitur quod homo, masculus et femina, « ad Dei imaginem» est creatus. Hic autem rerum ordo est simul universalis, cum omnes comprehendat, unamquamque generationem, quemvis gradum progressus oeconomici et culturalis, estque pariter ordo, qui in unoquoque homine, in quolibet subiecto humano sui conscio efficitur. Singuli universi hoc ordine simul implicantur; singuli universi, ratione quidem congruenti et inaestimabili numero modorum, partem habent immensi huius ordinis, ex quo homo per laborem suum « subicit terram ».

5. Haec autem universalitas simulque multiplicitas actionis, qua terra subicitur, laborem humanum illustrat, quoniam hominis dominium in terram exercetur in labore faciendo et ope laboris. lnde significatio laboris modo obiectivo concepti elucet, qui sensus variis aetatibus in genii culturae civilisque vitae humanitatis reapse est ostensus. Homo terrae quidem iam eo ipso dominatur quod animalia mansuefacit, ea nutricans indeque cibum et indumenta capiens necessaria, et eo quod e terra et mari varii generis opes elicit naturales. Multo magis vero homo subicit terram, cum earn colere incipit ac deinde proventus elaborat suo accommodans usui. Est ergo agrorum cultura praecipuus campus, in quem actio oeconomica excurrit, et pernecessarium elementum, labore humano comparatum, artis bonorum gignendorum. Machinalis autem industria semper consistet in colligandis divitiis terrae — sive agitur de opibus ultro ipsa partis natura, sive de proventibus agrorum culturae sive de copiis fodinarum et chemicis — cum hominis labore, videlicet cum opere corporis eius atque ingenii. ld ipsum quadamtenus est dicendum etiam de campo machinalis industriae ad ministeria, ut aiunt, spectante, atque de indagatione, prorsus rationali vel rebus applicata.

Actio hominis in machinali industria agrorumque cultura crebro esse desiit opus, quod potissimum manibus fiat, quoniam contentio manuum et nervorum opera machinarum et mechanematum magis in dies perfectorum adiuvatur. Non solum in quaestuosam industriam, verum etiam in agrorum culturam mutationes invectas esse conspicimus, quod ut eveniret, gradatim progrediens scientia arsque technica effecerunt. Hoc, si loquimur universe, historica ratione causa fuit magni momenti flexuum cursus, quod attinet ad civil em cultum, ab exordio aetatis machinali industria insignis ad subsequentis temporis spatia, quibus res profecerunt ope novorum artificiorum technicorum, cuiusmodi sunt res electronic a vel his annis inducta minima mechanemata electronica (microprocessori, microprocessors).

Quamquam in cursu quaestuosae industriae exercendae machina videri potest « laborare », dum homo ad earn solummodo attendit, vanis modis perficiens atque adiuvans eius motionem, tamen verum est, propter hoc ipsum, progressionem artis eiusdem causam, quae subsit, afferre cur nova ratione problemata laboris humani proponantur. Sive prima machinalis industriae inductio, unde quaestio operaria, quae dicitur, est exorta, sive insequentes mutationes inveetae, cum quaestuosa industria polleret, et quae post aetatem illam acciderunt, dilucide ostendunt etiam tempore operis magis magisque machinis facti subiectum laboris manere hominem ipsum.

Progrediens industria quaestuosa variarumque partium cum ea conexarum, in quibus usque ad recentissima artificia in re electronica, maxime in instrumentis ad minimum redigendis, in disciplina nuntia transmittendi, in re telemathetica aliisque est perventum, declarat quam immensi sit ponderis, in mutua actione inter subiectum et obiectum laboris (quod postremum verbum hic latissime patet), socia illa laboris, ab humana intellegentia manantis: ars technica. Ea quam hic non capacitatem vel habilitatem ad opus faciendum sed instrumentorum summam intellegimus, quibus in labore utitur homo, sine ulla dubitatione est socia hominis. Per earn enim laboris incrementum secundatur, perficitur, festinatur, amplificatur. Ea progredientem scientiam impellit ut quantitas rerum, quae labore gignuntur, augeatur ac multae ex his etiam quoad qualitatem expoliantur. Verumtamen accidit interdum ut ars technica e socia in adversatricem hominis mutetur, veluti cum machinarum inductio in opus faciendum « supplantat » hominem, omne auferendo ei oblectamentum, quo ipsemet fruatur, et stimulum operam creatricem praestandi et officia in se recipiendi, cum multos opifices, antea labori insistentes, occupatione privat vel, eo quod machina nimis extollitur, hominem in huius redigit servitutem.

Si ergo verba biblica « subicite terram » ad hominem in ipso initio dicta, ita intelleguntur ut ad totam recentiorem aetatem, quae ex inducta quaestuosa industria et e spatio temporis illam subsequentis appellatur, pertineant, sine dubio etiam ration em continent, sibi cum arte technica intercedentem, id est cum universitate machinarum et mechanematum, quae lab ore humam ingenii est parta atque dominium hominis in naturam historice confirmat.

Recentior aetas rerum humanarum, maxime apud quasdam societates, vim atque momentum artis technicae merito attulit quasi primaria ratione valentis ad progressum oeconomicum: pariter autem arte illa vigescente, interrogationes praecipuae sunt ortae et oriuntur continenter: quae ad laborem humanum pertinent respectu eius subiecti, quod est homo ipse. His vero interrogationibus pondus inest peculiare, quod attinet ad argumenta et contentiones indolis ethicae et ethicae-socialis. Quam ob rem eaedem interrogationes iugiter quasi provocant multiplicia instituta, Civitates earumque moderatores, systemata et coetus in terna tionalia; i psam etiam Ecclesiam provocant.

6. Laborem perscrutari pergentes, quatenus eiusmodi vestigatio cum verbis Sacrarum Scripturarum coniungitur, quorum vi hominis est terram subicere, animum oportet intendamus in laborem subiective acceptum; quod multo magis praestandum est quam usque adhuc egimus sensum eius obiectivum tractantes, amplum illum quaestionum complexum vix attingendo, qui variis hominibus in doctrinae disciplinis versantibus atque iis ipsis, qui labori sunt dediti secundum specialia sua munera, omnino singulatimque est notus. Verba libri Genesis, ad quae in hac investigatione referimur, de lab ore agunt oblique, quod ad signification em attinet obiectivam, atque eodem modo etiam subiectum tangunt laboris; quae vero iis affirmantur, ea gravia sunt altaeque significationis plena.

Homo terram subicere debet eique dominari, quippe qui cum sit imago Dei, sit persona, id est animans subiectivus, capax ad agendum ratione praestituta et rationali, capax ad deliberandum de se eoque contendens ut se ipsum perficiat. Homo igitur, quatenus est persona, est subiectum laboris; ut persona opus facit, varias exsequitur actiones ad laboris cursum pertinentes, quae omnes, separatim a vi sua obiectiva, humanitati eius efficiendae et implendae vocationi, ex qua est persona quaeque vi ipsius humanitatis eius est propria, debent inservire. Praecipuae veritates, ad hoc spectantes argumentum, non ita pridem a Concilio Vaticano Secundo sunt in memoriam revocatae ac quidem in Constitutione Gaudium et Spes, praesertim in primo capitulo, ubi de vocatione hominis agitur.

Itaque « dominium » illud, de quo textus biblicus, quem hic meditamur, loquitur, non solum ad ration em obiectivam laboris refertur, sed simul nos etiam rationem eius subiectivam mente comprehendere edocet. Labor, quatenus est series actionum, quibus homo et genus humanum subiciunt terram, cum hac primaria notione, in Sacris Bibliis expressa, solummodo congruit, si homo in toto hoc operis faciendi cursu se ipsum manifestat et probat ut eum qui « dominatur ». Quae quidem dominatio quadamtenus potius ad rationem subiectivam refertur quam ad ration em obiectivam: ea ratio ipsam afficit naturam ethicam laboris. Re quidem vera non est dubium quin in labore humano vis ethica insit, quae sine ullis ambagibus proxime cum hoc conectitur quod is qui opus facit, est persona, subiectum conscium et liberum, id est subiectum de se ipso deliberans.

Haec veritas, quae quodammodo est intima et perennis medulla christianae doctrinae de labore humano, primarium momentum habuit et habet ad enuntiationem problematum socialium, quae magni sunt ponderis totasque complectuntur hominum aetates.

Antiquis temporibus discrimen, proprium ac peculiare, invaluit, ex quo homines in ordines describebantur secundum indolem operis, ad quod incumbebant. Opus, ad quod exercitatio corporis in opifice requirebatur, id est labor nervorum et manuum, homine libera indignum putabatur et ideo ad eum patrandum servi destinabantur. Christiana vero religio, quasdam rei facies, Antiqui Testamenti proprias, amplificans, hac in causa notiones radicitus mutavit, a toto thesauro nuntii evangelici proficiscens ac praesertim a veritate, ex qua Is qui, cum in forma Dei esset, in omnibus similis factus est nobis (11);  qui maiorem partem vitae suae labori impendit, ad fabri mensam sese exercens. Hoc ipsum per se significantissimum est « evangelium laboris », quod fundamentum ostendit, quo innixus quis statuat de vi et momento lab oris humani et asseveret illud non esse imprimis genus operis, quod fiat, sed personam esse eum qui id exsequatur. Fontes igitur dignitatis laboris ante omnia in eius ratione non obiectiva sed subiectiva sunt exquirendi.

Si de hac re ita sentitur, fundamentum ipsum paene evanescit, cui inhaerentes veteres in varios ordines homines secundum genus laboris ab iis patrati dividebant. Inde tamen non con sequitur ut opus humanum, obiectiva ipsius ratione spectata, non possit neque debeat ullo modo comprobari atque extolli. Id solum est dicendum primarium fundamentum momenti laboris esse hominem ipsum, qui eius est subiectum. Quocum ilico haec conclusio magni ponderis et indolem prae se ferens ethicam conectitur: quamvis verum sit hominem ad opus faciendum natum esse vocatumque, tamen prae primis « labor inservit homini, non homo labori ». Hac ipsa conclusione merito adducimur ut praestantissimam significationem subiectivam, sensui obiectivo antecellentem, agnoscamus. Rem ita animo concipientes atque ponentes in variis operibus ab homine factis maiorem aut minorem inesse vim obiectivam, volumus tamen aperte affirm are unumquemque laborem aestimandum esse pro dignitate, quae propria sit ipsius subiecti eiusdem laboris, id est personae seu hominis opus illud facientis. Vicissim, separate a labore, quem unusquisque perpetrat homo, si positum sit eundem esse finem, quo contendat operatio — isque interdum multum diligentiae et studii postulat — hic finis non habet per se significationem certam ac terminalem. Ad summam enim scopus laboris, cuiusvis laboris, quem sustinet homo — quamvis agatur de opere ad servitium maximopere pertinente, sive omni varietate carente secundum communem modum iudicandi, quinimmo in societatis partes secundarias potissimum detrudente — ipse homo iugiter manet.

7. Hae ipsae affirmationes, capitum vim habentes, de labore e divite penu veritatis christianae, praesertim ex ipso nuntio « evangelii laboris », semper manaverunt et fundamentum effecerunt novi modi cogitandi, aestimandi, agendi apud homines. Recentiore tempore, ex quo aetas quaestuosae industriae coepta est instaurari, veritas christiana de labore oportebat opponeretur variis mentium inclinationibus, quae placita materialistica et oeconomistica, quae dicuntur, sequebantur.

Nonnulli eiusmodi sententiarum fautores habebant ac tractabant laborem quasi quandam « mercem », quam opifex — potissimum vero operarius machinali industriae addictus — conductori operis vendit, qui simul est possessor opum « capitalium », id est universitatis instrumentorum ad opus faciendum aptorum et subsidiorum, quibus bona valeant gigni. Haec ratio de labore ita sentiendi fortasse praesertim priore parte saeculi XIX est pervagata. Subsequente vero tempore express is verbis conceptae affirmationes huiusmodi fere prorsus evanuerunt, cum modus humanior de labore cogitandi et aestimandi invalesceret. Actio mutua inter hominem opus facientem et summam instrumentorum et subsidiorum ad bona gignenda in causa fuit ut variae formae immoderati opum congestus seu capitalismi, quem appellant, orerentur — pariterque multiplex ratio collectivae rerum dispensationis — quo alia se insinuarunt elementa socialis-oeconomicae indolis, effecta novis adiunctis certis ac definitis, actione collegiorum opificum et publicarum potestatum, necnon interventu magnarum domorum societatumque bonis gignendis, nationum fines egredientium. Nihilominus periculum, ne labor habeatur pro « merce sui generis » vel pro quadam sine nomine vi, ad bona parienda necessaria (sunt qui vel de « labore-vi » loquantur), permanet adhuc eritque semper, si tota ratio de quaestionibus oeconomicis statuendi insigniter proficiscitur a praemissis sententiis oeconomismi materialistici propriis.

Ad hunc modum cogitandi et aestimandi occasionem continenter dispositeque oblatam atque quadamtenus etiam stimulum praebet incitatus cursus progredientis cultus civilis, ad unum materialismum spectantis: in quo momentum tribuitur imprimis rationi obiectivae laboris, subiectiva autem —  id est quidquid sive oblique sive directo ad ipsum subiectum laboris refertur —  secundas obtinet partes. In singulis huiusmodi eventibus, in quavis condicione sociali huiusce generis confunditur vel etiam invertitur ordo, initio verbis libri Genesis constitutus: scilicet homine ut mero instrumento utuntur ad bona gignenda (12), cum utendum sit eo —  eoque solo —  nulla habita ratione operis, quod facit, ut subiecto efficiente laborem eiusque vero artifice ac magistro. Haec ipsa inversio ordinis, neglecta hic ratione rerum agendarum et appellatione, qua indita ea ad effectum adducitur, vocanda esset nomine capitalismi eo quidem sensu, de quo infra fusius agetur. Notum est quidem capitalismo definitam significationem historicam inesse, utpote systemati, videlicet systemati oeconomico-sociali, prout socialismo vel communismo opponatur. Tamen, si ad vestigationem fundamentalis veritatis attenditur, ex qua totus cursus rerum oeconomicarum atque imprimis structurae ad bona parienda pertinentes —  cuius generis est ipse labor —  aestimantur, oportet agnoscere errorem capitalismi primigenii posse iterari, ubicumque homo, perinde ac universitas subsidiorum materialium ad bona gignenda destinatorum, quodammodo ut instrumentum, non secundum veram dignitatem laboris sui, id est non ut subiectum et auctor atque ad eo ut verus finis, ad quem totus cursus bonorum pariendorum contendit, tractetur.

Unde intellegitur pervestigationem laboris humani, menti lucem afferentibus verbis illis, quae ad dominium hominis in terram spectant, in imas veluti medullas illius complexus quaestionum ethicarum-socialium penetrare. Eiusmodi iudicium oportet sit praecipuum in toto campo rei politicae, quae est socialis et oeconomica, quod attinet sive ad singulas regiones sive ad ampliores rationes, inter nationes et continentes terras intercedentes, praesertim respectu habito contentionum, quas est in mundo animadvertere non solum inter orientem et occidentem sed etiam inter septentriones et meridiem. Illos varios gradus complexus quaestionum ethicarum-socialium horum temporum summo studio considerarunt sive Ioannes XXIII in Encyclicis Litteris, a verbis Mater et Magistra incipientibus, sive Paulus VI in Encyclicis Litteris, quorum priora sunt verba Populorum Progressio.

8. Si ergo de labore humano agitur secundum primariam ration em eius subiecti, id est hominis-personae opus aliquod facientis, oportet ex hac ipsa parte saltern summatim expendere rerum progressiones, quae per hos nonaginta annos, qui ab editis Encyclicis Litteris Rerum Novarum sunt elapsi, evenerunt, quod attinet ad rationem subiectivam laboris. Quamvis enim subiectum laboris semper sit idem, id est homo, tamen, si rationem obiectivam respicias, immutationes conspicuae accidunt. Etsi labor, propter subiectum suum, dici potest unus (unus quidem, ac toties non iterabilis) tamen, si obiectivae eius rationes, quo dirigitur, considerentur, statuendum est multos esse labores: tot labores diversos. Ad haec progrediens cultus civilis et humanus continuo affert incrementa. Pariter autem animadvertendum est in hac progressione non solum novas formas laboris apparere, sed et alias dilabi. Sit sane hoc, ex generali principio, quiddam ex solito eveniens, tamen videndum est utrum et quatenus vitia eo irrepant, quae ob causas ethicas ­ sociales possint esse periculosa.

Propter eiusmodi magni ponderis inaequalitatem seu anomaliam saeculo proxime praeterito est orta « quaestio operaria », quae dicitur, inter dum vero etiam « quaestio proletaria » nuncupatur. Quae quidem quaestio — una cum problematibus cum eadem conexis — effecit ut iusta exardesceret repugnantia socialis atque suscitaretur et quasi erumperet magna et alacris necessitudinis coniunctio inter opifices, imprimis inter eos qui machinali industriae ope ram dabant. Invitamentum ad eiusmodi necessitudinis coniunctionem ineundam et ad actionem communem suscipiendam, quod opificibus est adhibitum — praesertim iis qui opus faciebant in circumscripta quadam parte, praeterea opus sine varietate, homines persona quasi exuens in amplis sedibus industriae machinalis, cum videlicet machina praevalet homini — magnum habuit momentum vimque significantem, quod attinet ad rem ethicam socialem. Hae sociatae voluntates deminutioni dignitatis hominis obnitebantur, quatenus hic est subieetum laboris, et simul inaudito adiuncto quaestui, cui illi habebantur, quod pertinet ad emolumenta percipienda, ad condiciones operis faciendi, ad cautiones opificibus providendas. Hic profecto renisus operarios in communitatem consociavit, arcta necessitudinis coniunctione insignitam.

Si doctrina per Encyclicas Litteras Rerum Novarum multaque documenta postmodum a Magisterio Ecclesiae tradita inspicitur, oportet aperte fateri probandam fuisse, respeetu rei moralis socialis, illam repugnantiam contra formam iniustitiae ac nocumenti, quae iras e caelo ultrices devocabat (13) quaeque opifices opprimebat, quo tempore praepropere invalescebat quaestuosa industria. Hic status rerum fovebatur illo systemate sociali-politico « liberali », quod, secundum sententias oeconomismi proprias, incepta oeconomica solorum dominorum opum « capitalium » firmabat ac tuebatur, non satis tamen rationem ducebat iurium opificum, affirmando laborem humanum esse tantum instrumentum ad bona gignenda atque opes « capitales » esse fundamentum, elementum efficiens atque fin em artis bonorum pariendorum.

Exinde solida inter opifices coniunctio, dum simul conscientia aliorum circa iura operariorum acuebatur et maiore devinciebatur officio, crebro permagnas mutationes induxit. Varia systemata nova sunt conficta; variae formae novi immoderati divitiarum congestus seu, ut aiunt, novi capitalismi vel collectivae rerum dispensationis profecerunt. Opifices haud raro participare possunt et reapse participant procurationem et inspectionem bonorum, quae a domibus vel societatibus eiusmodi bonis efficiendis gignuntur. Per consentaneas consociationes illi vim et momentum habent ad condiciones, in quibus opus fiat, atque mercedis, necnon ad legum socialium lationem. Verumtamen varia systemata ideologica vel potestativa novaeque mutuae rationes in diversis gradibus humani convictus sub ortae effecerunt ut manifestae iniustitiae permanerent et novae inferrentur. Si orbis terrarum universus spectetur, profectus cultus civilis et communicationis socialis in causa fuit ut condiciones vitae et laboris hominis in toto orbe terrarum plenius dignoscerentur; sed et aliae formae iniustitiae sunt compertae, iis multo ampliores, quae saeculo elapso ad unitatem hominum labori addictorum per peculiarem necessitudinis coniunctionem inter plebem operariam impulerunt. Quod accidit in regionibus, in quibus machinalis industriae inductio, res commutans, aliquantum processit; item in illis, in quibus campus praecipuus operis faciendi agrorum cultus vel alia huic similia munera esse non desinunt.

Motus ad solidam coniunctionem in humani laboris provincia conciliandam contendentes — quam necessitudinem a colloquendo et a cooperando cum aliis numquam alienam esse licet —  necessarii esse possunt etiam quod attinet ad condiciones quorundam societatis ordinum, qui antea iisdem motibus non comprehendebantur: qui quidem in rerum socialium temperationibus et in vitae condicionibus, quae demutantur, revera ad proletarios rediguntur autiam in statu proletariorum reapse versantur, licet hoc nomine nondum appellentur; quod tamen merito iis imponitur. In hac condicione inveniri possunt quidam ordines seu coetus « intellegentium » operi deditorum, praesertim cum labor eorum minus exquiritur propterea quod pluribus in dies aditus ad sedes scholasticas patet et eorum numerus iugiter augetur, qui diplomata sunt adepti ad munera, ingenii cultus propria, capessenda. Haec invita operis vacatio, qua homines doctrina exculti premuntur, contingit vel augescit, cum institutio, quae obtineri potest, non dirigitur ad certas officii vel ministerii formas, veris societatis necessitatibus postulatas, vel cum opus, ad quod faciendum erudito saltern ad artes exercendas praescripta requiritur, minus expetitur vel minus mercedis pro eo penditur quam pro quovis manuum labore. Liquet sane institutionem eruditionemque per se semper esse praestans bonum et magni momenti auctum et ornamentum personae humanae; nihilominus, praeter hoc, quaedam adhuc accidere possunt, quibus homines ad proletarios redigantur.

Quapropter continenter est interrogandum de subiecto laboris ac de condicionibus, in quibus transigat vitam. Ut iustitia socialis in variis orbis terrarum partibus, in variis Civitatibus, in mutuis inter eas rationibus ad effectum adducatur, novi motus ad solidam necessitudinem inter homines labori deditos et erga eos coniungendam sunt necessarii. Quae necessitudo semper praesentem se debet praebere, ubicumque propter abiectam dignitatem socialem subiecti laboris, propter perversum quaestum ex opificibus factum, propter increscentes ambitus, in quibus homines miseria immo fame vexantur, ea fiagitatur. Ecclesia circa hanc causam se maximo sentit teneri officio, cum eam suam esse arbitretur missionem, suum ministerium, probationem fidelitatis suae erga Christum, eo consilio ut revera sit « Ecclesia pauperum ». Pauperes autem multiplicem prae se speciem ferunt; variis in locis variisque temporis momentis comparent; saepe in conspectum veniunt quasi ii qui detrimenta violatae dignitatis laboris hum ani perpetiuntur: sive quia facultas laboris suscipiendi —  propter coactam cessationem ab opere sane dolendam —  coartatur, sive quia labor atque iura inde manantia, praesertim ius iustam mercedem percipiendi et securitatem ipsi opifici eiusque familiae tribuendi, minoris aestimantur.

9. Considerantes adhuc hominem ut subiectum laboris, oportet saltern compendiaria ratione quasdam attingamus quaestiones, quibus dignitas labo1'is humani accuratius definiatur, quoniam dant nobis ut peculiare bonum morale eius proprium subtilius describamus. Quod faciendum est, vocatione illa biblica prae mentis oculis habita, ex qua « terra subiciatur » (14) et in qua voluntas Creatoris est manifestata, ut opere homo capax fiat ad « dominium » illud consequendum, quod in mundo aspectabili eius est proprium.

Dei praecipuum et primitivum propositum circa hominem, quem « fecit ad imaginem et similitudinem suam » (15), ne tum quidem est revocatum, cum homo, post foedus originale fractum, quod cum Deo inierat, haec verba audivit: « In sudore vultus tui vesceris pane» (16). Quae dicta ad virium contentionem interdum praegravem referuntur, quae ex illo tempore labori humano adiungitur; sed nihil detrahunt de veritate, ex qua ipsum opus est via, qua homo ad effectum adducat « dominium » sibimet peculiare in mundum visibilem, terram « subiciendo ». De qua virium contentione constat inter omnes, quia earn experiuntur universi. Id probe noverunt homines, qui opus manuum interdum in condicionibus reapse iniquissimis faciunt; noverunt non solum agrorum cultores, qui longa dierum spatia in colenda terra insumunt, quae quandoque « spinas ac tribulos » profert (17), sed etiam metallarii et fossores in fodinis vel lapidicinis se exercentes, ferri aerisque opifices, furnis fusoriis addicti, ii qui in opificii aedificatorii sedibus vel in multiformi constructionum provincia ad vitae discrimen vel infirmitatis periculum crebro adducuntur. Noverunt pariter homines, qui studiis doctrinarum detinentur; noverunt ii qui naturales excolunt disciplinas; sciunt homines, in quos grave recidit onus deliberationes magni ponderis in re sociali suscipiendi; noverunt medici et infirmorum curatores, qui die noctuque aegrotis assident vigilantes; noverunt mulieres, quae, interdum a societate et ab ipsis familiaribus non, ut par est, agnitae, cotidianum portant onus et officio obstringuntur domum et educationem liberorum accurandi; noverunt demum omnes, qui sustinent labores, et, quoniam constat cunctos ad opus faciendum vocari, universi homines id habent compertum.

Tamen, etsi haec tanta virium contentio accidit — et fortasse quadamtenus propter eam — labor est hominis bonum. Quodsi huic proprium est et peculiare ut sit « bonum arduum », quemadmodum est apud S. Thomam (18), hoc non impedit quin, ut talis, sit hominis bonum; neque solum bonum « utile » vel « fruendum », sed bonum « dignum », id est dignitati hominis consentaneum, bonum dicimus, quo haec dignitas declaratur atque augetur. Si quis ergo significationem ethicam laboris accuratius velit describere, ad haec imprimis animum intend at oportet. Est autem labor hominis bonum —  ac quidem bonum humanitatis eius —  quia per eum homo non solum mutat naturam, suis necessitatibus earn accommodans, sed etiam se ipsum ut hominem perficit, immo quodammodo « magis homo evadit ».

Hac dempta consideratione, significatio virtutis operositatis nequit intellegi, praesertim mente comprehendi non potest cur operositas sit virtus: re enim vera virtus ut habitus moralis est id quo homo, qua talis, bonus efficitur (19). Hoc vero nequaquam sollicitudinem, qua merito angimur, aufert, eo pertinentem ne in labore, quo materia nobilitatur, homo ipse quoad dignitatem vilior fiat (20). Notum est quidem laborem multipliciter contra hominem ipsum posse adhiberi, hunc posse puniri opere publico, ad quod damnatus in campo civibus segregandis coercetur, laborem verti posse in instrumentum, quo homo opprimatur, demum laborem humanum, id est hominem opus facientem, multimode posse quaestui haberi. Haec omnia suffragantur officio morali operositatem qua virtu tern cum ordine sociali laboris coniungendi, quo fiat ut homo opus faciendo « magis homo » evadat, neque propter laborem abiciatur non solum corporis vires conterendo (quod saltern aliquatenus nequit vitari), sed etiam ac quidem potissimum dignitatem et indolem subiectivam, sibi proprias, minuendo.

10. Ratione personali laboris humani sic confirmata, progrediendum iam est ad alterum veluti ambitum praestantium bonorum, qui eidem rationi necessario adhaeret. Labor enim fundamentum est vitae familiaris constituendae, quippe quae sit ius naturale hominisque vocatio. Hi duo veluti ambitus bonorum — alter pertinens ad laborem, alter ex indole familiaris vitae consequens humanae — inter se recte oportet colligentur et congruenter sese pervadant. Labor est quodammodo condicio, qua possit familia condi, quia haec subsidiis ad vitam necessariis indiget, quae homo, ut fieri assolet, sibi comparat opus faciendo. Labor et operositas etiam totum cursum institutionis in familia tradendae afficiunt ac quidem propterea quod unusquisque « homo evadit », missis aliis rebus, ope laboris; et hoc « hominem evadere » finem praecipuum declarat totius actionis institutoriae. Quemadmodum patet, utraque facies laboris hic quadamtenus intervenit: altera, quae ad victum familiaremque vitam sustentandam valet, altera, per quam ea efficiuntur, quae sunt familiae proposita, maxime educatio. Nihilominus ambae hae significationes laboris inter se iunguntur seseque variis in partibus complent.

Est universe memorandum et affirmandum familiam esse unum e maximi ponderis capitibus, ad quae ordo socialis-ethicus laboris hum ani referatur oporteat. Ecclesia suam tradens doctrinam in hoc problema semper peculiariter mentem intendit atque in hisce Litteris erit adhuc nobis eo redeundum. Re enim vera familia est simul communitas, quae condi potest ope laboris, simul pro unoquoque homine prima schola laboris domestica.

Tertius veluti ambitus praestantium bonorum, qui in hac considerandi ratione —  quae subiectum respicit laboris —  occurrit, ad magnam illam pertinet societatem, cuius homo est particeps vi peculiarium nexuum, quos ingenii cultura et historia effecerunt. Quae quidem societas —  etiamsi ad maturam formam nationis nondum pervenerit —  non solum est cuiusque hominis grandis educatrix, licet modo indirecto (quoniam unusquisque in familia eas res eaque bona assumit, in quibus universus cultus humanus alicuius nationis consistit), sed etiam praeclara ostensio, historica et socialis, laboris ab omnibus generationibus patrati. Unde consequitur ut homo intimam suam identitatem humanam coniungat cum vinculo, quo alicuius nationis est membrum, atque opus suum esse velit etiam incrementum boni communis, una cum popularibus suis perficiendi, et sic conscius fiat hoc modo laborem patrimonio totius familiae humanae, cunctorum hominum in terrarum orbe degentium amplificando inservire.

Hi tres ambitus momentum suum pro labore humano iugitur servant, quod attinet ad eius rationem subiectivam. Quae ratio, id est veritas, in re innixa, hominis operi addicti, potior est quam ratio obiectiva. In ratione enim subiectiva imprimis ad effectum adducitur illud in res naturae « dominium », ad quod exercendum homo ab ipsis initiis secundum verba libri Genesis vocatur. Quodsi actio ipsa « subiciendi terram», id est labor, rei technicae habita ratione, per hominum aetates ac maxime saeculorum proxime praeteritorum cursu, immenso incremento instrumentorum ad bona gignenda est conspicua et insignis, hoc est quiddam utile et positivum, dummodo ne ratio obiectiva laboris rationi subiectivae praevaleat, homini dignitatem eius et iura, quae nequeunt abalienari, auferendo vel minuendo.

III

11. Lineamenta primarii complexus quaestionum ad laborem spectantium, quemadmodum supra exposuimus, ut ad primos textus Sacrorum Bibliorum referuntur, ita quodammodo ipsam compagem et fulcimentum Ecclesiae doctrinae efficiunt, quae per labentia saecula, inter varias res, quas mens in historiae cursu experitur, est immutabilis. Verumtamen, experientiae ducta ratione, quae hausta est, antequam Litterae Encyclicae Rerum Novarum ederentur, et quae has est subsecuta, eadem doctrina peculiarem signification em et vim obtinet eloquentem, quae ad hanc aetatem quam maxime pertinet. In hac pervestigatione labor quasi quiddam reale atque permagnum apparet, primarium habens momentum ad mundum sensu humano conformandum, a Creatore homini traditum, estque quiddam reale arcte conexum cum homine et cum rationali eius operatione ut cum proprio suo subiecto. Haec veritas, in re innixa, in sueto rerum cursu vitam implet humanam magnamque habet efficacitatem ad eius praestantiam et sensum. Labor, quamquam fatigationi viriumque contentioni sociatur, non tamen desinit esse quiddam bonum, ita ut homo proficiat amore, quo in laborem feratur. Haec laboris humani indoles, quae, est plane positiva et creatrix, institutoria et meritoria, oportet veluti fundamentum efficiat aestimationum ac deliberationum, quae hodie de eo fiunt, etiam quod ad iura subiectiva hom.inis attinet, quemadmodum testantur Declarationes internationales atque etiam multiplices Codices laboris, compositi sive a singularu:m nationum coetibus, penes quos est ius legum ferendarum, sive a consociationibus, quae operam socialem seu doctrinalem-socialem, cui insistunt, complexui quaestionum, ad laborem pertinentium, impendunt. Hanc vero rem inter gentes promovet Consilium Internationale Labori accurando, veterrimum institutum, speciali deditum disciplinae, Unitarum Coetus Nationum.

In parte autem, quae sequetur, huius considerationis est nobis propositum hasce magni momenti quaestiones exponere distinctius, praecipua elementa doctrinae Ecclesiae de hoc argumento in memoriam revocando. Antea vero est consentaneum ut gravis ponderis complexionem problematum attingamus, inter quae doctrina illa paulatim est constituta in extremo temporis gradu, quo scilicet anno — res quodammodo vim symbolicam praeferens — Litterae Encyclicae Rerum Novarum sunt editae.

Notum est per totum exinde temporis spatium, quod nondum fine terminatur, quaestionem de labore propter asperam illam dimicationem esse positam, quae aetate, qua machinalis industria progrediebatur, et una cum hoc processu exarsit inter ordinem opibus « capitalibus » locupletium et ordinem labori deditorum, id est inter numero minores sed auctoritate plurimum valentes operariorum conductores, possessores vel detentores instrumentorum ad bona gignenda, atque frequentiore;rn multitudinem hominum hisce subsidiis carentium, qui tam en huiusmodi bonorum effectionem nonnisi labore suo participabant. Nimirum id certamen ex eo natum est quod opifices, operam suam pollicentes, vires suas conferebant in eum ordinem conductorum, qui, principio ducti quam maxima emolumenta capiendi, merced em quam minim am pro labore ab opificibus peracto studebant statuere. Huc accedebant aliae rationes opera hominum ad suum quaestum abutendi, coniunetae cum defectu securitatis in labore perpetrando necnon cautionum circa statum valetudinis et vitae opificum et, quas habebant, familiarum.

Haec conflictatio, quam quidam existimaverunt esse conflictationem socialem-oeconomicam inter civium ordines seu « classes », manifesto apparuit ut dimicatio ideologica inter liberalismum, quatenus hic ideologia capitalismi, qui dicitur, propria habetur, et marxismum, quatenus ideologia esse ducitur socialismi scientifici et communismi, qui partes sibi sumit interpretis seu nuntii ordinis operariorum, immo omnium proletariorum, qui sunt in orbe terrarum. Ita accidit ut vera illa conflictatio, quae inter opificum ordines et opum « capitalium » dominos ardebat, versa sit in dimicationem, secundum inita consilia susceptam, inter civium ordines seu « classes »; quae luctatio rationibus et viis non solum ideologicis sed etiam, immo potissimum politicis, geritur. Nota est huiusce conflictionis memoria; notae sunt utriusque partis postulationes. Secundum marxiana placita et consilia, in philosophia Caroli Marx et Friderici Engels innixa, dimicatio inter civium ordines sola est via ad iniustitias, a « classe» appellatas, quae in societate inveniuntur, et ipsorum ordinum auferendas. Ut haec consilia ad effectum adducantur, ante necessaria est inductio collectivae temperationis instrumentorum, quibus bona gignuntur, ut labor humanus, hisce subsidiis a privatis ad communitatem translatis, a perverso quaestu, cui facile habetur, prohibeatur.

Eo dimicatio illa contendit, quae rationibus et viis non solum ideologicis fit sed etiam politicis. Homines conglobati, qui ut factiones politicae placitis marxianis reguntur, arbitrium potestatis in singulis societatibus sibi sumere nituntur, idque vi principii dictaturae proletariorum et multimode, seditiosis turbis non exceptis, animos impellendo; id autem agunt ea mente ut in illas societates collectivam rerum dispensationem, possessione privata instrumentorum ad bona gignenda aptorum ablata, inducant. Secundum praecipuos ideologos et principes permagni huius motus internationalis, consilia haec disposite agendi eo pertinent ut conversio rei socialis et commutatio perficiatur atque in toto terrarum orbe socialismus ac denique disciplina communistarum instituantur.

Hanc dum attingimus summi ponderis complexionem problematum, quae non sunt solum cogitabilia seu theoretica, sed vere quaedam quasi textura vitae socialis-oeconomicae, politicae et internationalis aetatis nostrae, fieri non potest neque oportet ut res singulatim exponantur, cum sint pernotae sive e multis scriptis, quae circumferuntur, sive ex experientia et usu. Verumtamen ex toto illorum ambitu ascendendum est ad primariam quaestionem de labore humano, ad quam consideratio nostra, quae hisce Litteris continetur, spectat potissimum. Liquet praeterea hanc gravissimam quaestionem, quatenus ex parte hominis iudicatur — quae quidem quaestio est una e praecipuis rationibus vitae eius terrenae eiusque vocationis — non aliter posse explanari nisi respectu habito omnium rerum, quibus aetas nostra reapse contexitur.

12. Si hie temporis nostri status, ut est reapse, aspicitur, in cuius veluti compage tot conflictationes, ab homine excitatae, reperiuntur et instrumenta technica — fructus laboris humani — praecipuas obtinent partes (monendum est hie etiam de timore cladis universalis, si forte bellum atomicum confletur vim delendi habens, quae mente fingi nullatenus potest), imprimis oportet principium in memoriam revocetur, quod Ecclesia iugiter docuit. Quod quidem in eo est positum ut labori priores partes deferantur quam opibus « capitalibus »; quod quidem principium ad cursum bona pariendi proxime pertinet, cuius si ratio habetur, labor semper est primaria causa efficiens, cum opes « capitales », quae sunt summa subsidiorum ad bona parienda, solummodo instrumentum sint seu causa instrumentalis. Hoc principium profecto est veritas perspicua, ex tota hominis experientia historica fluens.

Cum primum caput Sacrorum Bibliorum legentes docemur homini terram esse subiciendam, novimus sane ea verba ad omnes copias referri, quas mundus aspectabilis complexu suo coercet et continet ut praesto sint homini. Attamen hae copiae ei nequeunt inservire nisi per laborem. Cum hoc vero labore ab ipsis initiis quaestio de possessione conectitur: etenim, ut sibi aliisque copiae in natura absconditae serviant, homo alio non valet uti praesidio quam opere suo. Ut vero hae opes fructum ferant suo labore, homo parvis partibus multiformium naturae divitiarum potitur: soli subiacentis, maris, terrae, aerii spatii. Haec omnia sua facit, sedem ibidem collocans sui laboris. Sua vero ea facit per laborem et ad aliud opus faciendum.

Idem principium in subsequentes gradus huius rerum cursus applicatur, in quo primus gradus semper est illa ratio inter hominem et copias ac divitias naturae. Totus ille nisus eo cognitione contendens ut hi thesauri detegantur, ut variae facultates iis utendi ex parte hominis et pro homine definiantur, nos conscios reddit cuncta, quae in universa opera oeconomica bonorum gignendorum ab homine proficiscantur, id est sive laborem sive universitatem instrumentorum ad bona parienda necnon artem technicam cum iis coniunctam (videlicet potestatem his subsidiis in labore utendi), has divitias et opes mundi aspectabilis ante a requirere; quas quidem homo invenit, non creat. Eas quodammodo invenit iam paratas et expeditas ut abs se cognoscendo reperiantur et in cursu effectionis bonorum recte adhibeantur. In omni gradu progredientis laboris homini donatio primaria occurrit, quam praestat natura et, ad summam, ipse Creator. Etenim in initio laboris humani mysterium creationis continetur. Haec affirmatio, quae ut origo et caput disserendi est posita, per totas hasce Litteras, moderatricis instar, manat et in extrema parte huius considerationis fusius exponetur.

Ordine procedens contemplatio eiusdem huius quaestionis nos oportet confirmet ad certam amplectendam sententiam, ex qua labor humanus priores obtinet partes respectu opum « capitalium », ut temporum decursu appellari consueverant. Quodsi hac ipsa notione non tantum copiae naturae homini paratae comprehenduntur, sed etiam summa instrumentorum, per quae homo iisdem copiis naturae potitur, quas secundum necessitates suas demutat (et sic eas, ut ita dicamus, « humanitate induit »), hic iam asseverandum est universitatem illam instrumentorum fructum esse illius veluti patrimonii historici laboris humani. Omnia enim subsidia ad bona gignenda, initio sumpto ab instrumentis maxime rudibus et sermone ducto ad recentissima, homo paulatim elaboravit, id est hominis experientia atque ingenium. Ita profecto orta sunt non solum simplicissima instrumenta, quae terrae colendae inserviunt, sed etiam — scientia et arte technica congruenti ratione progredientibus — instrumenta recentissima et implicatissima: machinae, ergasteria, peculiaris artis officinae seu laboratoria, instrumenta computatoria. Itaque, quidquid prodest labori, totum eius instrumentum — ut hodiernus fert status artis technicae — est fructus laboris.

Hoc immane et praevalidum instrumentum — id est universitas subsidiorum ad bona parienda, quae quodammodo idem esse putantur atque opes « capitales » — origin em duxit a labore atque signa praefert laboris humani. Quoniam hac aetate artes technicae immensum sunt progressae, homo, qui est subiectum laboris, volens hac tanta copia uti recentissimorum instrumentorum seu subsidiorum ad bona gignenda, necesse est cognitione arripiat fructum laboris hominum, qui ea instrumenta invenere, qui ea scite dispositeque sunt fabricati, perfecerunt idque agere pergunt. Facultas operis faciendi, id est efficax participatio hodierni curs us bona gignendi, praeparationem postulat in dies ampliorem et imprimis institutionem consentaneam. Quemadmodum par est, unusquisque homo, qui cursum illum effectionis bonorum participat — licet genus operis exsequatur, ad quod peculiaris eruditio et peritia specialis non requiruntur — semper tamen in hoc cursu bona gignendi ipse est verum subiectum efficiens, cum universitas subsidiorum, quamvis sint per se perfectissima, solum et sine exceptione sint instrumenta labori hominis subiecta.

Haec veritas, quae firmo thesauro doctrinae Ecclesiae continetur, est semper in lumine ponenda, cum de quaestione rationis operis faciendi ac de universo systemate sociali-oeconomico agitur. Primae partes homini in effectione bonorum tribuendae, primatus hominis respectu rerum oportet illustrentur et extollantur. Ea omnia, quae notione opum « capitalium » comprehenduntur — si haec verba val ere angustius volumus — tantummodo sunt congeries rerum. Homo, prout est subiectum laboris, et nulla ratione habita operis, quod facit, solus est persona. Consecutiones, quas haec veritas affert, magni sunt momenti et vim habent decretoriam.

13. Imprimis, hac veritate menti obversante, facile intellegitur opes « capitales » non seiungi posse a labore, neque ullo modo laborem obici contra opes « capitales », neque has contra laborem; nedum — ut infra dicetur — homines certos ac definitos, qui hisce notionibus indicentur, liceat opponi alios aliis. Rectum, id est ipsi naturae quaestionis consentaneum, rectum, dicimus, id est intrinsecus verum simulque secundum moralem doctrinam legitimum tantum illud esse potest systema operis faciendi, quod antinomiam inter laborem opesque « capitales » in ipsis radicibus suis evincat, eo contendens, ut fingatur secundum principium supra expositum, ex quo labori partes priores eaeque essentiales et solidae sunt deferendae, ex quo indoles subiectiva labori inest humane, ex quo totum cursum bonorum gignendorum is efficienter participet, nulla habita ratione naturae operarum ab opificibus praestitarum.

Antinomia inter laborem et opes « capitales » origin em non ducit ex ilIa veluti structura ipsius bonorum effectionis neque e structura cursus rerum oeconomicarum, si spectes res omnes. Hic enim cursus universe ostendit laborem et opes « capitales », quas appellare consuevimus, se invicem pervadere, atque indissolubile vinculum eorum demonstrat. Homo, in quavis operis faciendi sede, etsi satis rudis est vel ad recentissima exempla composita, se exercens, facile intellegit sese labore suo in duplicem veluti thesaurum insinuare, hoc est in thesaurum rerum, quae omnibus hominibus ex copiis naturae praebentur, et in thesaurum eorum, quae alii iam antea elaborando effecerunt, hisce copiis usi, imprimis artem technicam promovendo, id est summam instrumentorum, in dies perfectiorum, labori accommodatam comparando: homo ergo opus faciendo simul ee in laborem aliorum introit » (21). Huiusmodi velut imaginem provinciae et cursus laboris humani sine difficultate amplectimur, ducente nos sive intellectu sive fide, quae lucem a Dei accipit verbo. Quae quidem imago est cohaerens, theologica simul et humanistica. Secundum hanc homo est « dominus » creaturarum, quae ei praesto sunt in mundo visibili. Quodsi in cursu operis faciendi subiectio aliqua detegitur, haec ad Datorem omnium copiarum creaturae refertur, estque simul subiectio, ex qua quis aliis hominibus est obnoxius, iis videlicet, per quorum laborem et incepta facultates, ad perfectionem iam adductas et amplificatas, laboris nostri sumus assecuti. Quod attinet ad ea omnia, quae in bonis gignendis summam « rerum » efficiunt, id est instrumentorum et opum « capitalium », affirmare tantum valemus eam laborem hominis afficere seu veluti condicionibus astringere, non tam en nobis licet asseverare eadem esse quasi « subiectum » sine nomine, quod suo veluti imperio hominem eiusque subdat laborem.

Dissipatio huius cohaerentis imaginis, in qua principium, ex quo primatus personae prae rebus tribuitur, diligenter servatur, in hominis mente est peracta, interdum post diuturnurn temp oris spatium, quo in vitae usu et consuetudine huius rei delituerant semina. Quae dissipatio sic est perpetrata ut labor ab opibus « capitalibus » seiungeretur hisque opponeretur, opes vero « capitales » contra laborem obicerentur, quasi duae vires sine auctore, duae res effectrices bonorum in eodem collocatae pospectu « oeconomistico ». In quaestione ita ponenda primarius inerat error, qui error oeconomismi potest appellari, si labor tantummodo secundum finem suum oeconomicum consideretur. Potest etiam, immo debet hic error primarius in cogitando vocari error materialismi, quatenus oeconomismus directo vel oblique sententiam complectitur, ex qua primatus prioresque partes iis quae sunt materialia, deferuntur, cum ea quae spiritualia sunt et personalia (id est operatio hominis, bona moralia hisque similia), directo vel oblique in gradu ponantur, qui ad res materiales, ut reapse sunt, dirigatur. Hic non est quidem materialismus theoreticus secundum propriam plenamque verbi significationem, sed est sine ulla dubitatione materialismus practicus, qui minus vi sententiarum praemissarum, quae a theoria materialismi manant, quam vi certi cuiusdam modi aestimandi ideoque alicuius ordinis bonorum, prout res materiales magis alliciunt, necessi ta ti bus hominis sa tisfacere posse putatur .

Error in eo positus ut secundum categorias oeconomismi cogitetur, concordi veluti gradu cum ortu philosophiae materialistarum invaluit et cum eius progressione ab ipsis initiis eiusdem simplicibus et communibus (quae etiam materialismus vulgaris appellantur, quia sibi sumit veritatem supernaturalem, ut est re, ad quiddam supervacaneum redigere) ad materialismi dialectici, qui dicitur, aetatem. Verumtamen — intra fines huius nostrae considerationis — oeconomismus vim habuisse videtur decretoriam atque momentum ad hoc problema ponendum modo non-humanistico ante placita philosophica materialistarum; idque propter primariam quaestionem laboris humani et, peculiari ratione, propter illam seiunctionem illumque oppositum, quae inter laborem sunt et opes « capitales », quasi inter duas res effectrices bonorum, eodem in prospectu, de quo supra, consideratas. Nihilominus patet materialismum, licet forma dialectica indutum, menti de labore humano cogitanti non praebere posse fundamenta sufficientia et certa ut primatus hominis, instrumentis-opibus « capitalibus » praevalens, praestantia personae prae rebus in eo inveniant, quo consentanee et modo non refutabili recognoscantur et fulciantur. Etiam secundum materialismum dialecticum homo non est imprimis subiectum laboris et causa efficiens cursus bona gignendi, sed intellegitur et tractatur quasi pendens ex eo quod est materiale, quasi quiddam manans e rationibus oeconomicis effectionis bonorum in quodam temporis spatio praeponderantibus.

Quemadmodum liquet, antinomia inter laborem et opes « capitales », quam hie expendimus — antinomiam dicimus, secundum quam labor dissociatus est ab opibus « capitalibus » hisque oppositus, sensu quidem ontico seu secundum id quod est, quasi quodlibet sit elementum cursus rerum oeconomicarum — originem duxit non solum a placitis philosophiae et a doctrinis theoreticis-oeconomicis, quae saeculo XVIII viguerunt, sed multo magis ab universo usu oeconomico-sociali illius aetatis, quae quaestuosa industria invalescente fuit insignis. Haec enim tum oriebatur et praepropere progrediebatur, in qua imprimis facultas cernebatur divitias materiales, id est instrumenta, admodum augendi, sed neglegebatur finis, id est homo, cui ea subsidia debent deservire. Hic ipse error indolis practicae imprimis laborem humanum affecit, affecit hominem operi deditum, atque causa fuit renisus socialis, iusti quidem secundum ethicam disciplinam, de quo sumus locuti. Idem error, qui iam certa quadam quasi veste historica indutus, ad aetatem pertinet capitalismi et liberalismi primitivorum, in aliis temporum locorumque adiunctis iterum potest admitti, si quis in ratiocinatione ab iisdem sententiis praemissis, sive theoreticis sive practicis, proficiscatur. Non videtur esse alius modus hunc errorem penitus evincendi, nisi congruentes mutationes inducantur, in regione sive theoretica sive practica; quae quidem mutationes eo dirigantur oportet ut primatus personae rebus antecellens, laboris hominis respectu opum « capitalium », quae sunt summa subsidiorum ad bona gignenda, omnino agnoscatur. 

14. Historica rerum progressio, breviter hic exposita, quae suis iam ex initiis certe excessit sed quae vigere pergit immo et sese propagare in necessitudinis rationibus inter Civitates continentesque, subtiliorem poscit definitionem alia quadam ex parte. Patet enim, quotiens sermo de antinomia sit inter laborem et opes « capitales », non solas notiones agi a re abstractas, neque « vires sine nomine » in oeconomica rerum effectione operantes. Nam ultra notionem utramque homines reperiuntur vivi et solidi: hinc videlicet qui opus faciunt nec tamen domini sunt instrumentorum ad bona gignenda, illinc qui munere funguntur conductorum operum suntque possessores horum instrumentorum vel qui possessorum gerunt personam. Sic igitur in difficilis huius progressionis historicae complexionem inde a principio inseritur dominii quaestio. Encyclicae Litterae Rerum Novarum, quarum socialis quaestio est argumentum, hanc pariter difficultatem in lumine posuerunt, cum Ecclesiae doctrinam memorarent confirmarentque de dominio atque privati ipsius dominii iure, haud exceptis effectionis bonorum instrumentis. Idem etiam est in Litteris factum, quibus titulus Mater et Magistra.

Principium autem supra dictum illud, sicut et tunc ab Ecclesia est inculcatum et nunc quoque docetur, dissidet radicitus a consiliis collectivae rerum dispensationis propriis (seu collectivismi), prout a marxianae fautoribus doctrinae pronuntiata est pluribusque in mundi nationibus ad effectum adducta ill is decenniis, tempus Litterarum Encyclicarum Leonis XIII subsecutis. Verum simul etiam discrepat a consiliis capitalismi, quemadmodum is revera exercetur in consuetudine liberalismi necnon in rei politicae tractandae formis inde manantibus. Hoc altero in casu discrimen in eo consistit quod aliter ius possessionis ipsum intellegitur. Numquam traditio christiana ius ilIud affirmavit veluti absolutum et inviolabile. Contra vera id accepit semper latiore in ambitu communis omnium iuris ad bona totius creationis adhibenda: videlicet ius privati dominii, quatenus iuri usus communis destinationique bonorum universali subicitur.

Praeterea possessio numquam secundum Ecclesiae praecepta ita est intellecta ut causam inferre secum posset socialis contentionis in opere ipso faciendo. Sicut iam est prius hisce in paginis monitum, comparatur possessio ante omnia per laborem ut serviat labori. Respicitur hic particulatim do.minium instrumentorum ad bona parienda. Si autem ea seiunctim considerantur tamquam universitas possessionum circumscripta, quae, formam praeferens opum « capitalium, opponatur labori, vel etiam ut opus quaestui habeatur, hoc adversatur naturae ipsi horum instrumentorum eo rum que possessioni. Etenim non possunt illa possideri contra opus; nec possunt quidem possideri ut possideantur, quoniam una ratio legitima eorum possessionis — tum sub forma privati dominii tum sub possessionis publicae vel collectivae figura — ea est ut labori deserviant. Ideoque, dum operi proficiunt, efficere debent ut primum huius ordinis principium compleatur, quod est universalis destinatio bonorum iusque communis usus eorum. Ex hac igitur iudicandi ratione, nempe in consideratione operis humani communisque accessus ad bona hominibus destinata, non excludenda est, opportunis servatis condicionibus, socialis illa in commune collatio instrumentorum ad bona gignenda. Hoc decenniorum intervallo, quod ab editis Encyclicis Litteris Rerum Novarum est exactum, Ecclesiae Magisterium semper haec principia meminit, repetendis etiam rationibus antiquae iam traditionis propriis, verbi gratia notis argumentis, quae in Summa Theologiae sancti Thomae Aquinatis continentur (22).

Hoc in documento, praecipuum cuius argumentum est labor humanus, decet omne illud studium confirmari, quo Ecclesiae doctrina de possessione enisa est semperque enititur ut operis primatus in tuto collocetur et idcirco etiam subiectiva hominis indoles in ipsa vita sociali ac potissimum in dynamica veluti compage universi cursus rerum oeconomicarum. Hac enim ex parte respuenda esse pergit sen ten tia capitalismi rigidi, ut aiunt, un de ius unicum defenditur privati dominii in effectionis bonorum instrumenta tamquam vitae oeconomicae inviolabile « dogma ». Principium, ex quo reverentia est praestanda labori humano, postulat ut hoc ius frugifere recognoscatur turn in principiis ipsis turn in usu rerum. Si enim verum est opes « capitales » uti summam instrumentorum ad bona gignenda eodem tempore fructum esse operis plurium generationum, verum etiam est illas sine intermissione augeri propter laborem expletum auxilio eiusdem summae instrumentorum effectionis bonorum, quae videntur tamquam magna operis sedes, ubi singulis diebus hodierna opificum familia laborat. Agitur hic manifesto variis de generibus laboris, non tantum de labore manuum, qui dicitur, sed de intellectus quoque multiplici opere, sermone ducto a labore scribarum ad actionem moderatorum.

Hoc itaque pacta significationem permagni ponderis induunt complura consilia, quae periti socialis doctrinae catholicae necnon supremi Magisterii Ecclesiae (23) detulerunt. Ea quidem consilia respiciunt compossessionem operis instrumentorum, operariorum nempe participationem moderationis lucrive in sedibus bonis gignendis, socios pecuniarios operis ac similia. Quocumque modo concreto varia haec adhibentur consilia, constat nihilo minus evidenter ipsam agnitionem meriti loci laboris et hominis huic dediti in cursu bona gignendi flagitare varias accommodationes intra ambitum eiusdem iuris possidendi instrumenta bonorum effectionis et quid em inspectis non tantum vetustioribus condicionibus sed ante omnia veri tate rerum ac difficultate, quae altera huius saeculi parte coorta est in Mundo Tertio, ut appellant, multisque novis sui iuris nationibus, quae praesertim etsi non solum in Africa emerserunt pro superioris temp oris coloniis.

Si igitur sententiam oporteat capitalismi rigidi perpetuo recognosci ut, ratione habita iurium hominis, latissimo sensu intellectorum et coniunctorum cum eiusdem hominis opere, emendetur, itidem propterea est affirmandum multiplices has ac tantopere optatas reformationes non posse ad effectum adduci per abolitionem, ex antecapto iudicio factam, possessionis privatae instrumentorum ad bona gignenda. Nam necesse animadverti est solam amotionem illorum effectionis bonorum instrumentorum (opum « capitalium ») a dominis ipsorum privatis haud sufficere ut in commune collatio eorum debito modo eveniat. Etenim cessant iam ad certum quendam hominum numerum pertinere, id est ad dominos privatos, ut possessio fiant constitutae societatis, dum administrationi subiacent gubernationique proximae alterius hominum manipuli, eo rum videlicet, qui, etsi dominium iis deest, sed in societate ipsa imperium adest, utuntur illo imperio ad regendam omnem nationis oeconomiam vel loci alicuius.

Hic porro coetus moderatorum auctorumque potest consentanea ratione propria exsequi munera, ad laboris primatum quod attinet; atqui potest illa perperam quoque pro curare, si sibi eodem tempore vindicat unam auctoritatem administrandi instrumenta bonorum effectionis iisque utendi, neque abstinet se offensione quidem primariorum hominis iurium. Sic profecto sola translatio instrumentorum effectionis bonorum ad possessionem Civitatis secundum collectivismi placitum nequaquam respondet collationi in commune illius dominii. Loqui enim de eiusmodi collatione in commune tum solum licebit, cum subiectiva societatis condicio praestita erit, id est cum unusquisque suo pro opere proprio habere se simul iure pleno poterit compossessorem ingentis illius quasi sedis operis faciendi, in qua una ipse cum ceteris elaborat. Gressus ideo hunc ad finem potest fieri si, quantum sane conceditur, opus copulatur cum dominio opum « capitalium » et si plurima gignuntur multiformia quasi corpora media, quae proposita persequuntur oeconomica, socialia, culturalia: talia insuper corpora, quae statu fruantur sui revera iuris respectu publicarum potestatum, quae proprios fines suos attingere studeant inter se consociata per fidelem mutuam adiutricem operam et secundum boni communis necessitates, quae tandem prae se ferant vivae communitatis formam substantiamque, ut corporum scilicet ipsorum membra singula considerentur ac tractentur uti homines et incitentur ad partes actuosas in illorum vita agendas (24).

15. Principium ergo, ex quo priores partes labori prae opibus « capitalibus » sunt deferendae, est postulatum ad ordinem pertinens rei moralis socialis. Quod quidem postulatum suum obtinet momentum, cardinis instar, tam in systemate, quod in principio dominii privati instrumentorum ad bona gignenda innititur, quam in systemate, in quo privata possessio eiusmodi subsidiorum iam est vel funditus circumscripta. Certo quodam modo labor seiungi non potest ab opibus « capitalibus »; attamen nullo pacta illam permittit antinomiam, id est separationem et oppositionem, quod attinet ad instrumenta effectionis bonorum; quae res hominum vitam recentioribus hisce saeculis gravavit uti consectarium propositionum praemissarum tantum oeconomicarum. Homo enim, cum operatur, summa ilIa usus instrumentorum ad bona gignenda, cupit simul ut huius laboris fructus sibi aliisque prosint et ut, in cursu operis faciendi, ipse particeps exsistat onerum munerumque et socius rerum auctor in sede laboris, ubi se exercet.

Quaedam vero hinc enascuntur certa operariorum iura, quae operis faciendi congruunt officio; de quibus sermo fiet deinceps. At hic iam in universum praedicari oportet hominem operantem rnerito quidem exoptare non solum aequam laboris sui mercedem, sed etiam ut in ipso effectionis bonorum cursu aestimetur fieri posse ut, operando quidem in dominio quodam communi, conscius sibi eodem tempore sit « in re propria » se laborare. Exstinguitur autem haec in eo conscientia ob nimiam moderationern grapheocraticam, omnia in unum conferentem, in qua opifex potius sibi videtur particula esse maximi cuiusdam machinamenti altiore potentia moti, immo potius — et pluribus quidern de causis — nudum effectionis bonorum utensile quam verum laboris subiectum, proprio suo interiore impetu praeditum. Ecclesiae doctrina firmam illam alteque animo insidentem opinionem expressit semper opus humanum spectare non tan turn oeconornicam rem sed secum etiam et imprimis inferre bona cuiusque personae humanae. Constitutio oeconomica ipsa atque via rerum effectionis utilitatem percipiunt, cum videlicet eadem bona cuiusque hominis plane observantur. Secundum sancti Thomae Aquinatis mentem (25) haec ipsa ratio potissimum favet privato dominio instrumentorum rerum effectionis. Tametsi fatemur ob certas gravesque causas aliquid excipi posse privati dominii principio — quin etiam ipsi nos hisce temporibus testamur in vitam inductam esse ration em possessionum in unum collatarum — argumentum tam en « ex persona » ductum seu personalisticum, ut aiunt, suam non amittit vim neque in provincia principiorum neque in usu rerum. Ut enim rationabilis sit ac frugifera, omnis in commune collatio instrumentorum effectionis bonorum oportet huius argumenti habeat rationem. Omnia nempe suscipienda sunt ut homo etiam in eiusmodi systemate semper conscius sibi permaneat se « in re propria » operari. Quod nisi accidit, necessario totum in cursum rerum oeconomicarum damna importantur, quae nequeunt aeque aestimari, nec oeconomica dumtaxat verum ante omnia in hominem ipsum.

IV

16. Labor, si — multiplicem secundum huius vocis sensum — officium est sive obligatio, simul fons quoque iurium est ipsius opificis. Haec autem iura sunt intra ipsam summam totam hominis iurium investiganda, quae natura ei sunt consentanea quorumque multa iam praedicata variis in nationum omnium coetibus sunt atque a singulis Civitatibus usque amplius propriis civibus praestantur. Observantia vero huius amplae iurium humanorum summae primariam efficit condicionem pacis in mundo huius temporis: pacis, inquimus, tum singulas intra nationes et societates tum in rationibus inter nationes intercedentibus, haud secus ac monitum crebrius est per Ecclesiae Magisterium, praesertim ex quo Litterae Encyclicae Pacem in terris sunt editae. Iura enim humana ex labore protecta ingrediuntur ipsum latiorem ambitum eorundem iurium personae principalium.

Attamen in hac rerum complexione habent ea peculiarem indolem, quae naturae laboris humani propriae respondent, iam supra definitae; ac proinde secundum hanc ipsam naturam oportet illa considerari. Uti dictum est, opus officium est, scilicet hominis obligatio pro multiplici huius nominis significatione. Opus homo fa cere debet nunc quia id ei a Creatore est praeceptum, nunc propter ipsam suam humanitatem, cuius sustentatio et progressio postulant laborem. Operetur homo necesse est pro homine suo proximo, nominatim pro familia propria, sed etiam pro societate, ad quam pertinet, pro natione, cuius filius est aut filia, pro universa hominum familia, cuius est membrum, cum heres simul sit operis priorum generationum eodemque tempore socius artifex futurae eorum sortis, qui post eum sunt orituri cursu rerum humanarum progrediente. Quae quidem o:mnia moral em obligationem operis constituunt, latissime patente eius intellectu. Cum ideo oportebit moralia cuiusque hominis iura ponderari, ad opus quod attinet, respondentia nempe eidem illi obligationi, semper prae mentis oculis habendus ille vastus ambitus erit rationum rerumque, in quibus labor monstratur cuiusque hominis operantis.

Etenim loquentes nos de operis obligatione de iuribusque opificis, huic officio congruentibus, cogitamus imprimis necessitudinem inter conductorem operis directum aut indirectum et ipsum operarium.

Discrimen autem inter directum atque indirectum operis conductorem magni admodum est momenti, sive respicitur vera compositio operis sive iudicatur fieri posse ut aequae iniquaeve rationes instituantur in operis regione.

Si conductor operis directus ille intellegitur esse homo vel institutum, quo cum opifex recta via paciscitur operis contractum certis sub condicionibus, nomine indirecti operis conductoris intelleguntur plura alia distincta elementa, praeter directum conductorem, quae certam vim habent ad modum, quo sive contractus operis componitur sive rationes plus minusve iustae instaurantur, quae in regione laboris humani intercedunt.

17. Ingrediuntur indirecti conductoris operis notion em turn homines tum varii generis institutiones tum collectivae de opere faciendo pactiones necnon agendi principia ab illis hominibus institutionibusque statuta, quae totum systema sociale-oeconomicum definiunt vel fluunt ab eo. Notio ergo indirecti conductoris operis ad multa refertur et varia elementa. Indirecti operis conductoris onus et munus aliud est ac directi operis conductoris, sicut ipsum indicat verbum: onus enim et munus minus est directum, tamen verum restat officium: indirectus quidem operis conductor maximam partem statuit hanc vel ill am faciem rationis ipsius operis faciendi eoque pacto agendi modum directi conductoris operis afficit. Talis vero notatio non illuc sane spectat ut is onere et munere sibi proprio eximatur, sed tantum ut animus convertatur ad implicatum causarum complexum, quae eius moderantur modos agendi. Cum igitur interest politicam normam operis ethica ratione aequam constitui, prae mentis oculis hae omnes causae condicionesque habeantur oportet. Aequa autem ipsa est, cum plene observantur obiectiva iura hominis operi addicti.

Porro indirecti operis conductoris notio ad quamque societatem adhiberi potest atque imprimis ad Civitatem. Etenim huius ipsius est iusta statuere consilia de labore. Constat tamen, hodierno in complexu rationum oeconomicarum per orbem terrarum, exsistere inter Civitates singulas complura vincula, quae, puta, declarentur eo quod merces importantur exportantur, id est reciproca bonorum oeconomicorum permutatione, sive sunt ea materiae primae, sive aliquatenus elaborata, sive tandem res machinali industria perfectae. Rae vero rationes pariunt mutuas obnoxietates; quapropter de. quavis Civitate, quoad oeconomiam etiam valentissima, difficulter dici potest earn plena frui rerum suarum sufficientia seu autarkia, quam vocant.

Tale quidem systema mutuarum obnoxietatum ex se est usitatum et solitum; attamen facile occasio fieri potest variarum formarum iniqui quaestus vel iniustitiae ac proinde momentum habere potest ad publica de labore consilia singularum Civitatum et postremo ad quemque operarium, qui est subiectum proprium operis. Verbi gratia nationes quaestuosa industria provectissimae, immo et magis domus et societates bonis gignendis, quae latissime moderantur instrumenta ad res machinali industria pariendas (quae multinationales seu transnationales solent appellari) imponunt quam maxima rerum pretia pro merce sua, simul efficere conantes ut quam minimis pretiis materiae primae vel res partim elaboratae coemantur. Id autem, missis aliis causis, facit vicissim ut iugiter increscat inaequalitas inter reditus nationales Civitatum, ad quas res pertinet. Inter plures numero regiones divites ac pauperes non decrescit distantia neque aequatur, sed usque magis augescit manifesto cum indigentium intertrimento. Illud tamen, ut liquet, afficit consilia de labore cuiusque loci condicionemque hominis in opere versantis apud societates oeconomica ratione inferiores. Directus operis conductor cum similibus afficitur negotiorum adiunctis, statuit condiciones operis infra veras operariorum necessitates, praesertim si concupiscit ipse lucra quam uberrima derivare e sede bonis gignendis a se administrata (vel etiam ex eiusmodi sedibus a se administratis, si de statu rerum agitur, ubi possessiones instrumentorum effectionis bonorum sunt in commune collatae).

Haec ipsa ordinatio obnoxietatum, quod attinet ad indirectum operis conductorem, summe extensa est quidem et implicata, ut facile potest concludi. Ut ideo subtilius circumscribatur, aestimanda quodammodo est summa elementorum in vita oeconomica decretoriorum secundum figuram certae cuiusdam societatis et Civitatis; eodem tamen tempore habenda ratio est copulationum et obnoxietatum multo ampliorum. Exsecutio iurium hominis labori addicti destinari tamen non potest ad efficiendum dumtaxat aliquod consectarium systematum oeconomicorum, quae maiore minoreve modo potissimum regula maximi emolumenti ducantur. Observantia, contra, ipsa obiectivorum iurium hominis labori dediti — qualiscumque is est sive manibus operatur sive mente, machinali industriae sive agriscolendis dat operam vel similibus — efficere debet consentaneum ac praecipuum criterium universae constituendae oeconomiae turn intra compagem cuiusque societatis Civitatisque turn intra totum ambitum rei politicae oeconomicae orbis terrarum ac rationum necessitudinumque inter nationes inde profluentium.

In hanc videlicet partem oportet Instituta Internationalia ad id destinata suam exerceant auetoritatem; imprimis vero Unitarum Nationum Consilium (ONU, UNO). Videntur praeterea Consociatio Internationalis Labori accurando (OIT, ILO), et Institutum Nationum Unitarum pro Alimentis et Agrorum cultura (FAO) aliaque etiam posse praesertim huc nova quaedam afferre. Infra fines autem Civitatum singularum ministeria inveniuntur vel potestatis dicasteria publicae tum similiter varia Instituta socialia huius rei gratia excitata. Quod omne efficaciter comprobat quantum pondus — ut supra est dictum — prae se indirectus operis conductor ferat ad plene exsequenda iura hominis labori addicti, quandoquidem personae humanae iura primarium continent elementum ac veluti cardin em totius socialis ordinis moralis.

18. Iuribus sic inspectis hominum labori deditorum, hunc quod attinet ad « indirectum operis conductorem » — nempe ad universos huius rei curatores cum apud nationes turn in ambitu internationali, qui quidem auctores sunt totius inclinationis publico rum consiliorum de labore — animus cum primis advertendus est ad aliquam principalem quaestionem. Agitur enim de quaestione operis adipiscendi, aliis scilicet verbis de quaestione alicuius operis omnibus hominibus apti, qui ipsius sunt capaces. Contraria pars iustae et aequae rerum condicionis hac in provincia est coacta vacuitas laboris, id est penuria locorum operis faciendi pro hominibus, qui illud suscipere valent. De operis penuria agitur aut in universum aut in certa quadam laboris regione. Officium ergo eiusmodi curatorum, qui nomine comprehenduntur indirecti operum conductoris, est adversus coactam cessationem ab opere contendere, quae omnibus in casibus malum aliquod est et, cum latius increbruit, vera fieri potest socialis calamitas. Fit autem difficultas acerbissima, cum adulescentes prae ceteris affiiguntur, qui, apta institutione ad ingenii culturam, artem technicam, peculiaria munera pertinente comparati, nequeunt opus reperire cernuntque cum dolore sinceram suam operandi voluntatem fraudari una cum prompta alacritate in se proprias recipiendi partes ad oeconomicam socialemque communitatis progression em iuvandam. Obligatio inceptorum pro hominibus opere destitutis, officium videlicet subministrandi congrua auxilia ad vitam et victum operariorum coacte otiosorum eorumque familiarum necessaria, proficiscitur ex primario hac in provincia praecepto ordinis moralis, quod est principium communis bonorum usus aut  etiam simplicius si loqui volumus — ius ad vitam eiusque sustentationem.

Ut ideo obviam procedatur periculo talis invitae vacuitatis operis et ut omnibus labor praestetur, curatores illi, qui nomine comprehenduntur indirecti conductoris operis, pro curare debent universal em temperationem sedium multiplicis operis, ubi non tantum oeconomica verum etiam culturalis cuiusdam societatis vita componitur; prospicere insuper debent rectae convenientique dispositioni operis iis in sedibus. Haec denique cura ipsam premit Civitatem; at significare non potest cumulationem officiorum una ex parte effectam ab auctoritatibus publicis. Ex contrario quidem agitur de iusta rationabilique rerum disposita copulatione seu coordinatione, intra quam collocandus in tuto est spontaneus motus singulorum hominum et coetuum liberorum, sedium et complexion urn localium operis, habita profecto eorum ratione, quae superius de natura subiectiva tradita sunt operis hominum.

Mutua autem obnoxietas singularum societatum atque Civitatum necnon necessitas ipsa communis operae variis in vitae regionibus poscunt ut, conservatis omnino supremis iuribus eorum uniuscuiusque in operis praestituta temperatione et ordinatione propriam intra societatem, eodem tempore hac in summi momenti causa foveatur communis cooperatio inter nationes necessaria per pacta et conventa. Ibi pariter necesse est regula illorum pactorum atque conventorum magis magisque fiat ipse labor humanus acceptus tamquam princeps ius omnium hominum, labor nempe, qui iis omnibus, qui operantur, similia tribuit iura, ita tandem ut vitae qualitas hominum operi deditorum in singulis societatibus usque minus distantes exhibeat dissimilitudines, quae iniquae sunt aptaeque ad excitandos violentos motus contrarios. Ingentia officia hoc loco absolvenda Institutis sunt Internationalibus. Ea vero se debent sinere dirigi accurata cognitione implicatarum condicionum causarumque naturalium, historicarum, civilium et aliarum; decet etiam pollere ea, quod spectat ad communiter capta agendi consilia, maiore operositate, id est efficaci rerum exsequendarum facultate.

Hac quidem via expleri potest propositum universalis congruentisque omnium hominum progressionis secundum directorias normas Litterarum Encyclicarum Pauli VI a verbis Populorum progressio incipientium. Necesse autem est moneatur partem constitutivam simulque comprobationem maxime consentaneam illius progressionis in spiritu iustitiae ac pacis, quam profitetur Ecclesia quamque flagitare haud cessat a Patre cunctorum hominum ac populorum, novam esse continuamque laboris humani aestimationem, tum ratione obiectivi eius finis turn causa dignitatis subiecti omnis laboris, quod idem est homo. Progressio, quae hic consideratur, perficienda est propter hominem  ac per hominem in homineque fructus debet afferre. Progressionis vero comprobatio semper erit usque maturior agnitio finis operis latiusque diffusa observantia iurium cum eo cohaerentium secundum hominis dignitatem, qui est subiectum laboris.

Rationalis ordinatio praestituta atque consentanea operis humani dispositio, pro singularum societatum et Civitatum condicione, facere debet ut iustae reperiantur proportiones varia inter genera laboris: opus agrorum culturae, machinalis industriae, variorum ministeriorum, opus mentis necnon scientiarum et artium, secundum cuiusque hominis potestatem ad bonnmque commune omnis societatis ac totius hominum generis. Vitae autem humanae constitutioni secundum multiplices operis facultates respondeat accommodata oportet ratio institutionis et educationis, quae ante omnia affectet progressionem ad maturam humanitatem, sed quae etiam proponat peculiarem praeparationem hominis ut cum emolumento iustum suum occupet locum in magna socialique modo variata faciendi operis sede.

Si praeterea oculi supra universam hominum familiam coniciuntur per omnes terras disseminatam, una res immensae magnitudinis mentem funditus conturbat: cum enim ex altera parte ingentes naturae opes iaceant intactae, ex altera tamen subsistunt hominum turmae invite otiosorum vel partim saltern opere carentium atque interminatae multitudines famelicorum; id quod sine dubio commonstrat, tam intra singulas communitates politicas quam in rationibus inter eas per continentes vel per totum Iilundum ipsum intercedentibus, aliquid perperam geri, quod spectat ad ordinationem laboris et navitatem hominum, et quidem in rebus et locis, quae maximam difficultatem summumque prae se ferunt momentum sociale.

19. Praecipuo ita circumscripto officio, quod secum infert cura tribuendi singulis operariis laborem, ut in tuto collocetur observantia iurium hominis, quae abalienari non possunt, quod ad eius attinet opus, propius iam convenit ut haec iura tractentur, quae ad summam conglobantur in vinculum coniunctionis inter opificem ac directum operis conductorem. Omnia enim, quae adhuc sunt tradita de indirecto operis conductore, eo tendunt ut definiantur subtilius haec coniunctionis vincula, demonstratis illis nempe multiplicibus condicionibus, quibus indirecto modo ea constituuntur. Huius tamen considerationis non est res tantum describere; nec brevis ea est tractatio de re oeconomica vel politica. Nam hic interest ut sua ponatur in luce ratio deontologica et moralis. Quaestio ac veluti cardo rei ethicae socialis, hac in causa, est aequa remuneratio laboris completi. Hodiernis enim in temporum adiunctis nullus gravior invenitur modus implendae iustitiae in rationibus inter opificem conductoremque operis quam is qui remunerationem respicit operis. Utcumque enim hic labor contingit — sive fit in systemate privati dominii instrumentorum ad bona gignenda sive in systemate, ubi privata haec possessio formam aliquam induit collationis in commune — vinculum coniunctionis inter operis conductorem (in primis directum) atque operarium conficitur mercede, id est aequa remuneratione operis, quod est patratum.

Illud quoque efferendum est: iustitiam cuiusvis systematis socialis-oeconomici et, quaequae ea est, iustam illius administrati on em demum merito iudicandas esse ex modo, quo opus eodem in systemate aeque rependatur. Hic reditur nimirum ad primum principium totius ordinis ethici-socialis, ad principium communis usus bonorum. Quovis enim in systemate, missis rationibus illis primariis, quae inter opes « capitales » et laborem intercedunt, mercedes sive operis remuneratio manet via concreta, per quam maxima pars hominum illis bonis valent potiri, quae usui destinantur communi: bonis, inquimus, tam naturae quam iis quae humanis efficiuntur subsidiis. Hominibus operi deditis aditus ad ea bona per ipsam patet mercedem, quam uti laboris sui remunerationem percipiunt. Hinc merces iusta semper fit solida comprobatio totius systematis socialis ­ oeconomici atque, utcumque res se habet, recti processus eiusdem systematis. Non est quidem haec sola comprobatio, sed habet peculiare momentum estque quadamtenus ipsa comprobatio et totius negotii cardo.

Probatio haec iustitiae tangit imprimis familiam. Iusta enim remuneratio operis hominis adulti, in quem onus familiae recidit, ea nominatim erit, quae ad familiam condendam digneque sustinendam sufficiat atque ad eius prosperandam aetatem venturam. Remuneratio autem istius modi reddi poterit tum per salarium tamiliare, quod dicitur — unicum id est salarium capiti tributum familiae ob ipsius laborem ut ita necessitatibus familiae satisfaciat neque alius oporteat labor retributivus extra domum ab uxore suscipiatur — tum per alia praesidia socialia, qualia sunt scidulae nummariae familiares vel subsidia matri concessa, quae soli se familiae dedit, quae subsidia veris necessitatibus debent convenire, scilicet numero ipsi hominum e familia pendentium in totum illud tempus, quamdiu nequeunt in se digne recipere propriae vitae curandae officium.

Probant experimenta enitendum esse ut ab integro aestimentur sociali iudicio munera materna, necnon fatigatio cum iis coniuncta et necessitas, quam filii habent, curae amoris affectus ut crescere valeant in homines sui iuris suorumque officiorum conscios, in homines moribus fideque maturos et animo aequabili praeditos. In societatis cedet omnino honorem, si licuerit matri sese filiorum curationi devovere educationique secundum varias aetatis illorum necessitates, ita tamen ut libertas eius non impediatur, ut nihil patiatur ea discriminis psychologici aut practici neque sociabus suis ullo pacto inferiorem se sentiat. Coacta officiorum talium derelictio propter retributivum opus extra domum est absona, considerato societatis familiaeque commodo, si repugnet eiusmodi propositis materni officii vel ea difficilia reddat (26).

Talibus in rebus inculcandum est latiore modo oportere omnem laboris cursum ordinari ita et accommodari ut personae observentur necessitates vitaeque eius formae, imprimis autem domestica vita secundum cuiusque aetatem ac sexum. Constat enim multas apud societates operari mulieres in omnibus paene vitae regionibus. At eas decet plene exsequi posse munia propria secundum peculiarem suam indolem, nullo facto discrimine nullaque officiorum exclusione, quorum sint ipsae capaces; verum tam en haud neglegi licet observationem familiarium desideriorum earum necnon operis particularis, quod congruit iis in societatis commoditatem una cum maritis. Vera mulieris provectio effiagitat ut sic labor disponatur ut non debeat ilIa promotionem sui compensare exuenda indole sibi propria et peculiari, cum detrimento familiae, pro qua uti mater partes pernecessarias explet.

Praeter mercedem hic occurrunt etiam varia beneficia socialia, illuc nempe spectantia ut vita salusque opificum eorum — que familiarum tuto praestetur. Sumptus impendendi in valetudinis curationem, potissimum in adversis casibus circa ipsum laborem, poscunt ut facile pateat operario aditus ad sanitatis subsidia et quidem, quantum fieri potest, parvo pretio vel etiam gratuito. Aliud deinde argumentum, quod ilIa beneficia respicit, cum iure requietis coniungitur: agitur ante omnia de communi otio hebdomadali, inclusa saltern die dominica, ac praeterea de longiore quiete, id est de annuis feriis, quas vocamus, vel quae, si fieri potuerit, saepius in anno per breviora intervalla transiguntur. Agitur denique de pensionis socialis iure et cautione pro senectute necnon pro casibus adversis cum opere faciendo conexis. Intra horum iurium praecipuorum ambitum summa iurium particularium viget, quae una cum laboris remuneratione rectam statuunt necessitudinis formulam inter opificem operisque conductorem. Quibus in iuribus semper est numerandum ius operis faciendi in rerum locorumque adiunctis et tali effectionis modo, quae corporis valetudini opificum non officiant neque morum noceant integritati illorum.

20. Supra fundamentum omnium horum iurium et secundum necessitatem in ipsis operariis illa praestandi aliud ius pariter exoritur: hoc est ius sese consociandi, nempe ineundi coetus vel societates, quibus id proponitur ut commoda praecipua tueantur hominum variis in vitae muneribus versantium. Quae quidem consociationes opificum collegia appellantur. Commoda autem potissima illa hominum operi deditorum quadamtenus communi a sunt omnibus; eodem tamen tempore genus laboris omne omnisque vitae professio suam continet proprietatem, quae illis in consociationibus proprium suum invenire debet effectum.

Opificum collegia aliquo modo initia sua acceperunt ex artificum corporibus Mediae Aetatis, quandoquidem societates illae consociaban t inter se homines ad eandem artem exercendam pertinentes ideoque secundum opus, quod implebant. Simul vero opificum collegia hoc modo principali distant ab artificum corporibus, quod eiusmodi nostrae aetatis collegia percrebruerunt secundum dimicationem operariorum et totius ambitus laboris, imprimis vero opificum machinali industriae addictorum, eo contendentium ut aequa iura sua defenderentur respectu operis susceptorum ac dominorum instrumentorum ad bona gignenda. Defensio ergo potissimorum vitae commodorum opificum in omnibus provinciis, in quibus eorum iura aguntur, munus constituit opificum collegiorum. Historiae insuper experimentum docet huiusmodi consociationes esse pernecessariam partem vitae socialis, praesertim in recentioribus societatibus quaestuosa industria potentibus. Id autem manifesto non significat opifices eiusmodi industriae deditos solos posse sibi huius generis sodalitates efficere. Omnium enim munerum seu vitae professionum participes uti valent iis ad iura sua propria tutanda. Unde opificum collegia inveniuntur agricolarum et scribarum; pariter consociationes sunt ipsorum operis conductorum. Quemadmodum iam est superius dictum, omnes hae ulterius distrahuntur in minores coetus vel manipulos secundum peculiarium, quibus funguntur, munerum notas.

Catholica socialis doctrina mini me contendit opificum collegia praebere imaginem societatis dumtaxat secundum « classes» conformatae esseque quasi auctores pugnae « classium», quae necessario regat vitam socialem. Sunt utique ilIa fautores certaminis pro aequitate sociali pro iustisque iuribus hominum in labore versantium secundum munera cuiusque. Atqui haec dimicatio respiciatur oportet veluti communis certatio « pro » bono iusto: nempe pro bono ilIo, quod necessitatibus respondet ac meritis hominum labori addictorum secundum munera consociatorum; verum id non est « pugna adversus alios ». Si in quaestionibus controversis sumit sibi etiam naturam repugnantiae adversus alios, hoc accidit propter iustitiae socialis bonum, non propter ipsam « dimicationem » neque ut adversarius tolIatur de media. Ante omnia labor earn habet proprietatem ut homines congreget, qua in re vis eius socialis consistit: vis scilicet communitatis coagmentandae. In hanc denique communitatem conglobari aliquo modo debent tum homines operantes turn ii quibus instrumenta ad bona parienda praesto sunt vel horum possessores. Ratione igitur habita huius principalis structurae cuiusvis laboris — considerato nempe in omni system ate sociali « laborem » et opes « capitales » in summa pernecessarias esse partes totius cursus effectionis bonorum — consociatio hominum, suorum iurium vindicandorum causa, ex ipsis operis necessitatibus exorta, manet elementum constitutivum ordinis socialis ac solidae hominum coniunctionis, quod praeteriri non licet.

In iustis conatibus in tuto collocandi iura opificum, qui eodem munere iunguntur, semper perpendendi sunt fines ac limites, quos universalis condicio oeconomica Civitatis imponit. postulationes enim opificum collegiorum transire non licet aliquod in genus nimii studii rerum suarum, quo coetus vel ordo seu classis aliqua teneantur, quamvis valeant debeantque contendere ut propter commune totius societatis bonum etiam ea omnia corrigant, quae vitiosa sunt in ratione dominii instrumentorum ad bona gignenda aut in via ea moderandi et administrandi. Vita namque socialis et oeconomica-socialis est certe quasi quaedam machina « vasculorum inter se communicantium»; cui machinae necesse est etiam omnis opera socialis accommodetur, cuius sit iura coetuum peculiarium tutari.

Hoc pacto navitas collegiorum opificum sine dubio ingreditur « politicarum » rerum provinciam; quae res intelleguntur uti prudens curatio boni communis. Officium vero illaru:m consociationum non est « negotia politica gerere », sicut communiter hodie locutio ea recipitur. Opificum collegia minime habent indolem « factionum politicarum », quae rebus potiri nitantur; neque debent ex se subiacere quidem consiliis partium politicarum neque vinculis nimis arctis conecti cum iis. Si enim id accidat, facile dissident a proprio munere, quod est in tuto collocare iusta iura hominum in opere versantium intra fines communis boni universae societatis; contra, fiunt instrumenta contentionis ad alia proposita perficienda.

Si loquimur proin de iustorum iurium tutela hominum labori deditorum secundum munera singula, profecto semper ante oculos constituamus oportet id quod in unaquaque professione efficiat subiectivam operis naturam, sed simul, immo imprimis, id quod propriam afficiat dignitatem subiecti ipsius laboris. Plures hinc aperiuntur rerum facultates in navitatibus consociationum et collegiorum opificum, scilicet etiam in officio, quod suscipiunt, instituendi, educandi atque sui educationem promovendi. Benefica est opera scholarum et « universitatum operariarum » vel « popularium », quae dicuntur, tum etiam rationum studiorum et institutionis curriculorum, quae excoluerunt et etiamnunc excolunt hunc ipsum industriae campum. Optandum usque est ut ex suorum collegiorum actione operarius non tantum plus « habere » sed ante omnia plus « esse » possit; valeat id est plenius perficere omni ex parte suam humanitatem.

Opificum collegia, dum pro iustis sodalium suorum iuribus decertant, utuntur via quoque « operistitii », nempe operum intermissionis, tamquam genere quodam postremae condicionis, quam « ultimatum » appellant, adversus legitim as auctoritates imprimisque operis conductores. Haec via in sociali doctrina catholica agnoscitur legitima sub debitis condicionibus iustisque servatis limitibus. Ad hoc ergo quod attinet, tribui oportet opificibus ius operistitii ita tamen ut nullam patiantur poenam ob suam cessationis ab opere participationem. Concesso itaque hoc esse iustum instrumentum ac legitimum, simul tamen inculcari necesse est operistitium certo quodam sensu esse extremum consilium. Non eo licet male uti; non eo licet abuti praesertim machinationum « politicarum » gratia. Praeterea numquam fas est oblivisci, quoties agatur de ministeriis civili communitati necessariis, ea — utcumque res sint — servanda et procuranda esse etiam, si necesse fuerit, per consentanea consilia publica. Operistitii enim immoderatus usus inferre potest totius vitae socialis et oeconomicae cessationem; et hoc adversatur societatis boni communis necessitatibus, quod bonum etiam congruit cum ipsius operis indole, quae recte intellegatur.

21. Quae omnia adhuc sunt dicta de dignitae laboris, de obiectiva ac subiectiva hominis operis natura, directo adhiberi possunt ad quaestionem operis agrorum colendorum necnon ad hominis condicionem, qui terram colit aspero labore agresti. Haec enim pars vastissima operis est nostro in orbe neque circumscribitur una alterave continente neque societatibus reservatur, quae aliquem iam gradum progressionis ac prosperitatis sunt assecutae. Res tota agricolaris, quae societati praebet bona cotidianam ad ipsius sustentationem necessaria, induit primarium sane momentum. Condiciones vero agrestium operisque rustici haud eaedem ubi que sunt diversique pariter sunt status sociales opificum agricolarum in regionibus variis. Id quod pendet non tantum e gradu progressionis ipsius technicae artis agricolaris, verum — immo fortasse etiam magis — ex agnitione iustorum iurium operariorum agricolarum ac denique e gradu conscientiae communis de re ethica sociali laboris.

Opus agreste non leves prae se fert difficultates, quales sunt continuus corporis nisus, qui interdum plane conficit vires, minor aestimatio, qua labor ille sic a communi tate iudicatur ut homines agrorum culturae addicti in secundarias societatis partes se sentiant detrudi utque hac de causa plurimi eo rum rure festinent fugere in urbes, ac quidem, pro dolor, in vitae condiciones multo magis humanam deicientes dignitatem. Huc insuper addendus est defectus consentaneae institutionis ad artem exercendam aptorumque instrumentorum et serpens illud suarum tan turn rerum studium seu individualismus, quem dicunt, et condiciones revera iniustae. Quibusdam in nationibus ad progressionem nitentibus pluries centena milia milium hominum coguntur ut arva colant aliena, atque quaestui habentur a latifundiorum dominis, nulla proposita spe ipsos umquam possessuras vel minimam terrae partem ut suam propriam. Desiderantur rationes legitime tutandi opificem agricolam eiusque familiam in senectute vel morbo vel invita operis vacuitate. Diuturni dies asperi laboris corporis tenui rependuntur mercede. Campi arabiles deseruntur a dominis; legitimi possessionis tituli parvorum agrorum, soli nempe proprii, iam plures annos cultorum, spernuntur vel minime defenduntur adversus « terrae famem » singulorum aut manipulorum hominum potentiorum. Atqui in nationibus etiam oeconomica ratione progressis, ubi scientiarum inquisitiones et victoriae technologiae vel politica agendi via ipsius Civitatis agrorum culturam ad locum altissimum provexerunt, laedi potest operis ius, cum agricolae potestas negatur communicandi consilia et decisiones, quae operam ipsius afficiunt, vel cum ius denegatur ineundi libere consociationes propter iustam progressionem socialem, culturalem, oeconomicam opificis agricolae.

Postulantur igitur multis in casibus necessariae rerum mutationes funditus penetrantes et urgentes ut agrorum culturae — et agrestibus ipsis — aequa reddatur aestimatio tamquam fundamentum sanae rei oeconomicae intra universam socialis communitatis progressionem. Idcirco praedicari dignitatem ac provehi oportet laboris, cuiuslibet operis, ac praesertim laboris agricolaris, quo homo adeo eloquenter « subicit » terram, dono acceptam a Deo, suumque confirm at « dominatum» in rerum aspectabilium mundum.

22. Recentius quidem communitates nationales atque instituta internationalia animos converterunt aliam ad quaestionem, cum opere ipso coniunctam, quae saepius ad alias res crebro habet momentum: haec est ipse homo praepeditus. Eiusmodi quoque homines sunt subiecta plane humana cum iuribus ingenitis, sacris, inviolabilibus respondentibus, quae etiam cum Jimitibus ac doloribus, quibus eorum corpora facultatesque signantur, magis efferunt hominis dignitatem ac magnitudinem. Persona, quae talia secum fert impedimenta, cum subiectum sit omnibus cum iuribus suis propriis, adiuvanda est quo facilius participet societatis vitam omnibus in partibus eius ac gradibus, ad quae accedere valet. Homo praepeditus unus ex nobis est pleneque ipsam humanitatem nostram communicat. Prorsus est hominis indignum ac negatio ipsa communis humanitatis recipere ad societatis vitam et proinde ad laborem solos homines plene capaces, quia, si id fit, gravis admittitur distinctionis forma: nempe valentium ac sanorum contra debiles et aegros. Opus autem sensu obiectivo etiam hic hominis subdi debet dignitati, videlicet subiecto laboris, non ipsi oeconomico lucro.

Quapropter varii generis curatorum totius ambitus opificum et laboris interest, directi operis conductoris pariter et indirecti, ut efficacibus aptisque consiliis provehatur ius hominis ita impediti ad praeparationem professionis et ad opus, ut is inseri possit in navitatem aptam ad bona gignenda, cui sit idoneus. Plures hic admoventur difficultates practicae, iuridiciales atque etiam oeconomicae; at officium est communitatis, id est publicarum auctoritatum et consociationum tum coetuum mediorum et sedium bonis pariendis, immo etiam impeditorum ipsorum, colligere in unum notiones opesque ut ad hoc pernecessarium adveniatur propositum: ut opus impeditis hominibus offeratur secundum illorum potestates, quoniam id poscit eorum dignitas uti hominum et laboris subiectorum. Omnis communitas structuras sibi comparet ad inveniendam vel efficiendam operis faciendi copiam talibus hominibus consentaneam — sive in publica aliqua vel privata sede bonis gignendis, facultate oblata laboris usitati vel aptioris, sive in communibus sedibus bonis gignendis, publicis vel privatis, et in operis faciendi sedibus, quae iisdem praepeditis sunt destinatae pro iisque apte dispositae.

Sicut pro ceteris operariis, animus magnopere erit advertendus operis condicionibus — quod attinet ad mentem corpusque impeditorum — et remunerationi iustae et facultati progrediendi et variis obstaculis tollendis. Licet non negetur agi hic de implicato ac difficili munere, par est tamen optare ut rect.a operis notio, sensu subiectivo concepta, condicionem rerum inducat, qua impeditus homo sentiat se non in secundariis partibus ambitus operis faciendi versari neque e societate ipsa pendere, verum laboris esse subiectum pleni iuris et utile et observatum propter dignitatem suam humanam, necnon vocari ad conferendum studium et curam in progressionem ac bonum familiae suae et communitatis secundum suas ipsius potestates.

23. Postremo denique oportet aliquid summatim pronuntietur de argumento migrationis ob laborem, quae dicitur. Haec quidem perantiqua res est, quae nihilo minus usque iteratur atque hodie etiam late diffunditur propter vitae hodiernae implicatam naturam. Homini est quidem ius deserendae terrae natalis ex rationibus variis et illuc dein redeundi quo meliores alia in regione quaerat vitae condiciones. Hoc certe non caret difficultatibus varii generis; ante omnia significat plerumque aliquam iacturam Civitati ipsi, unde migratur, allatam. Discedit enim homo simulque membrum permagnae communitatis, quae ex historia, traditione, humano cultu coaluit, ut vitam incipiat aliam intra societatem, quae alia colligatur animi cultura saepiusque alio sermone. Deest ideo subiectum operis hoc in casu, ille nempe, qui proprii ingenii vi suisque manibus possit aliquid ad bonum commune suae nationis conferre; sed, ecce, illae vires ac partes tribuuntur alii societati, quae earum minus quodammodo habet ius quam patria, unde origin em ducit.

Verumtamen, etsi migratio quadam ex parte est aliquod malum, tamen quibusdam in condicionibus malum istud — uti dicitur — est malum necessarium. Omnia sane efficienda sunt — et multa iam quidem huius rei causa sine dubio fiunt — ne malum illud sensu materiali acceptum maiora secum ferat damna sensu morali, uti intellegunt; immo vero ut — quantum fieri possit — apportet etiam bona vitae privatae, familiari, sociali eius qui emigravit, quod attinet turn ad nationem, in quam pervenit, tum ad nationem, quam reliquit. Plurimum hac in re vertitur iustis in legibus, praesertim cum iura hominis labori addicti aguntur. Qua quidem potissimum ex parte, quemadmodum est apertum, hanc quaestionem consideratio nostra complectitur.

Summopere igitur refert ut homo, qui extra natalem suam regionem opus facit vel ut migrator perpetuus vel ut opifex temporarius, nihil patiatur detrimenti suis in laboris iuribus respectu aliorum operariorum alicuius societatis. Migrationem ergo operis causa nullo modo fieri licet occasionem quaestus, cui in re nummaria aut sociali homines habeantur. Quod spectat vero ad nexum laboris cum operario, qui immigravit, eaedem valeant regulae oportet, quae pro ceteris omnibus illius societatis opificibus vigent. Pretium namque operis eadem metiendum est regula, diversae originis, religionis, stirpis nulla habita ratione. Tanto igitur magis nefas est perverse uti condicione coactus, in qua versatur homo, qui emigravit. Debent enim haec omnia adiuncta sine condicione cedere principali bono laboris, quod cum personae humanae dignitate cohaeret, consideratis quid em opificum peculiaribus proprietatibus. Praecipuum rursus inculcetur necesse est principium: ordo bonorum sensus que ipse altus laboris postulant ut opes « capitales » operi serviant neve opibus « capitalibus » labor.

V

24. Prostremam partem harum cogitationum de argumento laboris humani, coniunctarum scilicet cum nonagesimo anno expleto ab editis Litteris Encyclicis Rerum Novarum, decet quasi dicari spiritualitati laboris secundum huius vocis sensum christianum. Quoniam opus sua ex ratione subiectiva est semper actio personalis — actus personae — idcirco consequitur ut illud participet integer homo, corpus nempe et animus, sive opus idem manuum est sive ingenii. Ad hominem pariter totum dirigitur verbum Dei viventis, evangelicus salutis nuntius, in quo multa doctrinae argumenta — quasi quasdam luces peculiares — reperimus ad laborem hum anum spectantia. At convenienter oportet haec doctrinae argumenta in tus suscipiantur; necessarius est interior nisus spiritus humani fide, spe caritateque ducti, ut per eadem argumenta tribuatur labori hominis concreti ille sensus, quem coram Deo habet et per quem in opus intrat salutis, sicut res ceterae, quibus hoc contexitur, eiusque elementa communia quidem sed simul magni momenti.

Si Ecclesia suum esse munus censet propriam ferre sententiam de opere ex aestimatione ipsius pretii humani ordinisque moralis, quem illud ingreditur — qua in re grave aliquod suum dispicit officium quoad ministerium, quod agit pro universo evangelico nuntio — simul quidem percipit peculiare suum onus in tali componenda laboris spiritualitate, quae omnes homines adiuvet ut per ipsius viam appropinquent Deo Creatori ac Redemptori, ut salvifica eius consilia de homine mundoque communicent et ut sua in vita altius perspiciant et excolant amicitiam cum Christo, participantes vivo modo per fidem triplex ipsius munus: Sacerdotis, Prophetae, Regis, quemadmodum mirabilibus dictis edocet Concilium Vaticanum Secundum.

25. Eloquitur Concilium Vaticanum Secundum: « Hoc credentibus ratum est, navitatem humanam individualem et collectivam, seu ingens illud conamen, quo homines decursu saeculorum suae vitae condiciones in melius mutare satagunt, in seipso consideratum, Dei proposito respondere. Homo enim, ad imaginem Dei creatus, mandatum accepit ut, terram cum omnibus, quae in ea continentur, sibi subiciens, mundum in iustitia et sanctitate regeret utque, Deum omnium Creatorem agnoscens, se ipsum ac rerum universitatem ad illum referret, ita ut, rebus omnibus homini subiectis, admirabile sit nomen Dei in universa terra » (27).

Divinae Revelationis verbis penitus est inserta haec praecipua veritas: hominem, ad Dei factum imaginem, per laborem suum participare Creatoris opus ac secundum proprias facultates quodammodo pergere illud exsequi opus ac perficere, dum magis comperiat opes et bona conclusa in tota creatura. Hoc verum detegimus iam in primis Sacrarum Litterarum initiis, in libro videlicet Genesis, ubi ipsum creationis opus exhibetur sub specie alicuius « laboris » a Deo « sex diebus » (28) completi ut « requiesceret » (29) septimo die. Ceterum postremus etiam Sacrarum Scripturarum liber eodem resonat sensu observantiae erg a opera, quae Deus patravit « labore » suo ut Creatoris, ubi exclamatur: « Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens » (30), similiter ac Genesis liber, qui cuiusque diei narrationem creationis hac terminat dictione: « Et vidit Deus quod esset bonum » (31).

Haec creationis descriptio, quam in primo iam capite libri Genesis invenimus, quadamtenus primum est « evangelium laboris ». Nam ipsa profecto demonstrat qua in re dignitas eius consistat: docet enim hominem operando Deum imitari debere Effectorem suum, cum gerat in se ipse solus singularem hanc rationem similitudinis cum illo. Imitetur Deum homo oportet turn laborando tum etiam requiescendo, quandoquidem Deus ipse ostendere voluit ei propriam creatricem industriam sub figura laboris ac requietis. Hoc autem Dei opus in mundo progreditur semper, uti verba Christi testantur: « Pater meus usque modo operatur ... » (32):  vi operatur creatrice sustinens orbem, quem ex nihilo eduxit; potentia operatur salvifica in hominum animis, quos inde ab initio destinavit ad « quietem » (33) secum « in domo Patris » (34). Quocirca opus quoque humanum non tantum flagitat quietem « septimo die » (35), verum etiam ac quidem multo magis constare nequit sola exercitatione virium humanarum in actibus externis; debet enim velut interius spatium parare, in quo homo, dum plenius usque id fit, quod Dei voluntate oportet ut sit, sese praeparat ad ilIam ( requietem », quam servis suis Dominus reservat atque amicis (36). 

Haec dein conscientia — laborem humanum participationem Dei operis esse — necesse est pervadat — sicut Concilium monet — etiam ad « opera penitus quotidiana ... Viri namque et mulieres qui, dum vitae sustentationem sibi et familiae comparant, navitates suas ita exercent ut societati opportune ministrent, iure existimare possunt se suo labore opus Creatoris evolvere, commodis fratrum suorum consulere et ad consilium divinum in historia adimplendum personali industria conferre ».(37)

Par est ideo hanc christianam spiritualitatem operis evadere quasi patrimonium, quod omnes participent; par est, hac potissimum aetate, spiritualitatem laboris prae se ferre illam maturitatem, quam mentium cordiumque sollicitudines poscant et angores: « Christiani itaque, nedum arbitrentur opera, quae homines suo ingenio et virtute pepererunt, Dei potentiae opponi, creaturamque rationalem quasi aemulam Creatoris exsistere, potius persuasum habent humani generis victorias signum esse magnitudinis Dei et fructus ineffabilis Ipsius consilii. Quo magis vero hominum potentia crescit, eo latius ipsorum responsabilitas, sive singulorum sive communitatum extenditur. Unde apparet christiano nuntio homines ab extruendo mundo non averti nec ad bonum sui similium negligendum impelli, sed potius officio haec operandi arctius obstringi » (38).

Insuper conscientia haec — per laborem participare hominem opus creationis — constituit causam maxime instigantem ut labor iste pluribus in regionibus suis suscipiatur. In Constitutione Lumen Gentium haec scripta legimus: « Fideles igitur totius creaturae intimam naturam, valorem et ordinationem in laudem Dei agnoscere, et per opera etiam saecularia se invicem ad sanctiorem vitam adiuvare debent, ita ut mundus spiritu Christi imbuatur atque in iustitia, caritate et pace finem suum efficacius attingat ... Sua igitur in profanis disciplinis competentia suaque activitate, gratia Christi intrinsecus elevata, valide conferant operam, ut bona creata secundum Creatoris ordinationem Eiusque Verbi illuminationem humano labore, arte technica, civilique cultura ... excolantur » (39).

26. Porro veritas haec, secundum quam homo per laborem communicat opus Dei ipsius, Creatoris sui, insignite elata est a Iesu Christo, ab illo scilicet Iesu, de quo primorum eius auditorum in oppido Nazareth multi admirabantur dicentes: « Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi ... Nonne iste est faber! » (40). Reapse Iesus « bonum nuntium », sibi concreditum, aeternae Sapientiae verba, non praedicabat solum, sed imprimis opere complebat. Quam ob rem illud erat etiam « evangelium laboris », quia id proclamans erat ipse homo labori addictus, operi fabrili ut Ioseph a Nazareth (41). Et quamvis haud reperiamus eius in dictis peculiare mandatum de opere faciendo — immo potius semel vetitum ne quis nimium de labore ac victu sollicitetur (42) — illa tamen veluti eloquentia vitae Christi est nequaquam ambigua: pertinetis ad opificum ordinem ostenditque erga laborem humanum observantiam et aestimationem; quin plus dici potest: eum amanter hunc respicere laborem variasque eius formas, cum in quaque forma percipiat aliam rationem similitudinis hominis cum Deo Creatore ac Patre. Nonne is ipse dixit: « Pater meus agricola est ... » (43) et variis modis in suam doctrinam transtulit principalem eam veritatem de labore, quae iam totam per Veteris Testamenti traditionem ipso Genesis libro declaratur!

In Testamenti Veteris libris non desunt multiplices operis hum ani significationes singularumque artium ab homine factitarum: sic, verbi gratia, medici (44), medicamentarii (45), fabri et artificis (46), malleatoris (47), figuli (48) — quae voces hodie referri possunt ad ferri aerisque opificem — agricolae (49), studiosi sapientis (50), navigatoris (51), aedificatoris (52), musici (53), pastoris (54), piscatoris (55). Nota sunt praeterea pulchre dicta de labore mulieris (56). Porro in parabolis suis de Regno Dei Jesus Christus constanter appellat laborem humanum: pastoris (57), agricolae (58), medici (59), seminatoris (60), patris familias (61), servi (62), vilici (63) piscatoris (64), negotiatoris (65), operarii (66). Pariter etiam loquitur variis de feminae muneribus (67). Apostolatum illustrat similitudine laboris manuum messorum (68) vel piscatorum (69). Mentionem denique movet hominum doctorum (70).

Haec Christi praecepta de opere, quae exemplo vitae propriae innituntur per ann os in civitate Nazareth transactae, egregie repetuntur tamquam vocis quadam imagine in Pauli Apostoli doctrina. Gloriabatur enim se munere in suo elaborare (ut veri est simile, tentoria fabricabatur (71)), eamque ob causam posse etiam apostolum sola industria sua victum sibi quaeritare (72). « Neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum. gravaremus » (73). Hinc sane profluunt institutiones eius de argumento laboris, quae indolem habent cohortationis atque mandati. Ad Thessalonicenses ita scribit: « his autem ... praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum quiete operantes suum panem manducent » (74). Apostolus enim, annotans « quosdam ambulare inordinate, nihil operantes » (75), in eodem contextu orationis haec non dubitat eloqui: « Si quis non vult operari, nee manducet » (76). Alio autem loco potius admonet: « Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus, scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis » (77).

Apostoli Gentium instituta — ut patet — prae se summum ferunt pondus ac veluti vim cardinis habent pro morali doctrina ac spiritualitate laboris humani. Praestans enim sunt complementum illius magni tametsi simplicis modestique « evangelii laboris », quod in vita offendimus parabolisque Christi, in iis scilicet, quae ipse « fecit et docuit » (78).

Secundum haec lumina praeclara, ex ipso manantia Fonte, Ecclesia semper ea praedicavit, quorum declarationem hodiernam reperimus in Concilii Vaticani Secundi doctrinis: « Humana vero navitas, sicut ex homine procedit, ita ad hominem ordinatur. Homo enim, cum operatur, non tantum res et societatem immutat, sed et seipsum perficit. Multa discit, facultates suas excolit, extra se et supra se procedit. Huiusmodi incrementum, si recte intelligatur, maioris pretii est quam externae quae colligi possunt divitiae ... Unde haec est humanae navitatis norma, quod iuxta consilium et voluntatem divinam cum genuino humani generis bono congruat, et homini individuo vel in societate posito integrae suae vocationis cultum et impletionem permittat » (79).

Talem ideo intra prospectum bonorum operis humani, id est talem intra spiritualitatem laboris, ea plane explicantur, quae eodem loco Constitutionis pastoralis Concilii scripta leguntur de argumento rectae significationis progressus: « Magis valet homo propter id quod est quam propter id quod habet. Pariter, omnia quae homines, ad maiorem iustitiam, ampliorem fraternitatem, humanioremque ordinationem in socialibus necessitudinibus obtinendam agunt, plus quam progressus technici valent. Hi enim progressus quasi materiam humanae promotioni praebere possunt, illam autem per se solos ad actum nequaquam deducunt » (80).

Doctrina haec de progressionis incrementique quaestione — quod quidem argumentum mentes hominum nostrae aetatis adeo occupat — intellegi dumtaxat potest ut effectus spectatae spiritualitatis laboris humani atque solum ex tali spiritualitate potest impleri et ad effectum deduci. Haec insuper doctrina simulque institutio est, quae penitus radices agit in « evangelio laboris ».

27. Alia deinde operis hum ani facies est aliaque eius pernecessaria ratio, in quam alte pervadit spiritualitas evangelio innixa. Quivis labor — cum manuum tum mentis — necessario cum fatigatione cohaeret. Genesis liber id admodum acerbe declarat, dum pristinam benedictionem operis, iam inclusam ipsum in creationis mysterium atque cum provectione hominis coniunctam uti imaginis Dei, opponit maledictioni, quam secum intulit peccatum: « maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae » (81). Hic labor dolorque vi am designat humanae vitae in terris et continet mortis nuntiationem: « in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es ... » (82). Quam vocem quasi recinens iterat auctor unius librorum sapientialium « Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus sudaveram et ecce in omnibus vanitas » (83). Nullus profecto in terris est homo quin voces eas ad se ipsum possit referre.

Aliquo modo Evangelium hac etiam in re pronuntiat veluti ultimum suum verbum in paschali Iesu Christi mysterio. Ibi similiter responsionem conquiri oportet his tam gravibus quaestionibus de spiritualitate operis humani. Etenim in mysterio paschali invenitur crux Christi, oboedientia eius usque ad mortem, quam Apostolus obicit illi inoboedientiae, quae a principio historiam gravavit hoininis in terra (84). In eo praeterea continetur Christi proveetio, qui per mortem in cruce ad discipulos Suos redit cum Spiritus Sancti potestate in resurrectione.

Sudor ac fatigatio, quae labor in praesentem hominum condicionem necessario importat, christiano immo et omni homini ad Christum sequendum vocato facultatem praebet communicandi, per amorem, operis illius, quod Christus venit ut efficeret (85). Hoc salutis opus evenit per dolorem moltemque in cruce. Homo igitur, laboris fatigationem una cum Christo pro nobis cruci affixo perferens, operatur quodam modo simul cum Dei Filio ad generis humani redemptionem. Se insuper verum praebet Iesu discipulum gestanda cotidie propria cruce (86) in negotiis, ad quae destinatur perficienda.

Christus « pro nobis omnibus peccatoribus mortem sustinens, suo exemplo nos docet crucem etiam baiulandam esse, quam caro et mundus pacem et iustitiam sectantium humeris imponunt »; atqui eodem tempore « sua resurrectione Dominus constitutus, Christus, cui omnis potestas in caelo et in terra data est, per virtu tern Spiritus Sui in cordibus hominum iam operatur ... ilIa etiam generosa vota animans, purificans et roborans, quibus familia humana suam ipsius vitam humaniorem reddere et totam terram huic fini subiicere satagit » (87).

Opere in humano reperit christianus particulam crucis Christi eamque accipit eodem redemptionis animo, quo Christus pro nobis suam acceperat crucem. Propter lumen ipsum, quod ex Christi resurrectione ad nos permanat, semper conspicamur lumen aliquod vitae novae, bonorum novorum, veluti nuntians « novos ... caelos et terram novam » (88), quae per operis defatigationem homo mundusque participant: per fatigationem scilicet nee sine ea umquam. Hoc ex alter a parte confirm at crucis necessitatem in laboris humani spiritualitate, ex altera vero parte fit in hac cruce et fatigatione bonum novum, quod ex ipso labore sumit originem: ex labore penitus perspecto omnibusque sub rationibus, at sine eo numquam.

Hoc bonum novum — laboris humani fructus — nonne iam parvum est illius « terrae novae» veluti segmentum, in qua iustitia habitat? (89) Quomodo autem iungitur cum Christi resurrectione, si verum est multiplicem operis hum ani fatigationem esse crucis Christi particulam? Huic quoque interrogationi nititur Concilium respondere haurienda luce ipsis ex fontibus verbi revelati: « Monemur sane nihil prodesse homini, si universum mundum lucretur, seipsum autem perdat (cfr. Lc. 9, 25). Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius excitare, sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi Corpus illud novae familiae humanae crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet. Ideo, licet progressus terrenus a Regni Christi augmento sedulo distinguendus sit, in quantum tamen ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere interest » (90).

Hisce in meditationibus hum ani laboris studuimus nos ea omnia extollere, quae sunt necessaria visa, cum per laborem debeant in terris duplicari non tantum « industriae nostrae fructus », verum etiam humana dignitas, communio fraterna et libertas (91). Quicumque verbum Dei viventis audit christianus sociatque cum precibus opus, necesse est ipse sciat quem denique obtineat locum opus suum non in sola progressione terrestri rerum sed etiam in Regni Dei incremento, ad quod universi nos Spiritus Sancti virtute verbisque Evangelii vocamur.

Huic denique considerationi fin em imponentibus gratum est nobis Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum auxiliorumque auspicem, Vobis, Venerabiles Fratres, ac dilecti filii et filiae, amantissime in Domino impertire.

Hae Litterae, quas apparaveramus ut praeteritis Idibus Maiis foras darentur, nonagesimo anno expleto ab editis Encyclicis Litteris Rerum Novarum, potuerunt a nobis tunc solummodo terminali ratione recognosci, postquam valetudinarium reliquimus.

Datum ex Arce Gandulfi, die XIV mensis Septembris, in festo Exaltationis Sanctae Crucis, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus nostri tertio.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 


(1) Cfr. Ps. 127 (128), 2. Cfr. etiam Gn. 3, 17 ss.; Prv. 10, 22; Ex 1, 8-14; Ier. 22, 13.

(2) Cfr. Gn. 1, 26.

(3) Cfr. Ibid. 1, 28.

(4) Litt. Enc. Redemptor Hominis, 14: AAS 71 (1979), p. 284.

(5) Cfr. Ps. 127 (128), 2.

(6) Gn. 3, 19.

(7) Mt. 13, 52.

(8) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 38: AAS 58 (1966), p. 1055.

(9) Cfr. Gn. 1, 27.

(10) Gn. 1, 28.

(11) Cfr Heb. 2, 17; Philip. 2, 5-8.

(12) Cfr. Pii PP. XI Litt. Enc. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p. 221

(13) Cfr. Dt. 24, 15; Iac. 5, 4; et etiam Gn. 4, 10.

(14) Cfr. Gn. 1, 28.

(15) Cfr. Gn. 1, 26 s.

(16) Gn. 3, 19.

(17) Heb. 6, 8; cfr. Gn. 3. 18.

(18) Cfr. Summa Th. I-II, q. 40, a. 1 c.; I-II, q. 34, a. 2, ad 1.

(19) Cfr. Summa Th. I-II, q. 40, a. 1 c.; I-II, q. 34, ad l.

(20) Cfr. Pii PP. XI Litt. Enc. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), pp. 221-222.

(21) Cfr. Io. 4, 38.

(22) Circa ius proprietatis: cfr. Summa Th. II-II q. 66, aa. 2, 6; De Regiminis principum, 1. 1., cc. 15, 17. Quoad munus sociale proprietatis: Summa Th. II-II q. 134 a. 1 ad 3.

(23) Cfr. Pii PP. XI Litt. Enc. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p. 199; Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 68: AAS 58 (1966), pp. 1089 s.

(24) Cfr. Ioannis PP. XXIII Litt. Enc. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 419.

(25) Cfr. Summa Th. II-II q. 66, aa. 2.

(26) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 67: AAS 58 (1966), p. 1089.

(27) Ibid., 34: loc. mem., pp. 1052 s.

(28) Cfr. Gn. 2, 2; Ex;. 20, 8. 11; Dt. 5, 12 ss.

(29) Cfr. Gn. 2, 3.

(30) Apc. 15, 3.

(31) Gn. 1, 4. 10. 12. 18. 21. 25. 31.

(32) Io. 5, 17.

(33) Heb. 4, 1. 98.

(34) Io. 14, 2.

(35) Dt. 5, 12 ss..; Ex. 20, 8-12.

(36) Cfr. Mt. 25, 21.

(37) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 34: AAS 58 (1966), pp. 1052 ss.

(38) Ibid.

(39) Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 36: AAS 57 (1965), p. 41.

(40) Mc. 6, 2 s.

(41) Cfr. Mt. 13, 55.

(42) Cfr. Mt. 6, 25-34.

(43) Io. 15, 1.

(44) Cfr. Eccle. 38, 1 ss.

(45) Cfr. Eccle. 38, 4-8.

(46) Cfr. Ex;. 31, 1-5; Eccle. 38, 27.

(47) Cfr. Gn. 4, 22; Is. 44, 12 .

(48) Cfr. Ier. 18, 3 s.; Eccle. 38, 29 s .

(49) Cfr. Gn. 9, 20; Is. 5, 1 s.

(50) Cfr. Eccle. 12, 9-12; Eccle. 39, 1-8.

(51) Cfr. Ps. 107 (108), 23-30; Sap. 14, 2-3 a.

(52) Cfr. Gn. 11, 3; 2 Reg. 12, 12 s.; 22, 5 s.

(53) Cfr. Gn. 4, 21.

(54) Cfr. Gn. 4, 2; 37, 3; Ex;. 3, 1; 1 Sam. 16, 11; et passim.

(55) Cfr. Ez. 47, 10.

(56) Cfr. Prv. 31, 15-27.

(57) Ex. gr. 10. Io, 1-16.

(58) Cfr. Mc. 12, 1-12.

(59) Cfr. Lc. 4, 23.

(60) Cfr. Mc. 4, 1-9.

(61) Cfr. Mt. 13, 52.

(62) Cfr. Mt. 24, 45; Lc. 12, 42-48.

(63) Cfr. Lc. 16, 1-8.

(64) Cfr. Mt. 13, 47-50.

(65) Cfr. Mt. 13, 45 s.

(66) Cfr. Mt. 20, 1-16.

(67) Cfr. Mt. 13, 33; Lc. 15, 8 s

(68) Cfr. Mt. 9, 37; Io. 4, 35-38.

(69) Cfr. Mt. 4, 19.

(70) Cfr. Mt. 13, 52.

(71) Cfr. Act. 18, 3.

(72) Cfr. Act. 20, 34 s.

(73) 2 Thes 3, 8. S. Paulus affirmat Evangelii praeconibus ius esse ea percipiendi, quae ad victum sunt necessaria: 1 Cor. 9, 6-14; Gal. 6, 6; 2 Thess. 3, 9; cfr. Lc. 10, 7.

(74) 2 Thess. 3. 12.

(75) 2 Thess. 3, 11.

(76) 2 Thess. 3, 10.

(77) Col. 3, 23 s.

(78) Act. 1, 1.

(79) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo buius temporis, 35: AAS 58 (1966), p. 1053.

(80) Ibid.

(81) Gn. 3, 17.

(82) Gn. 3, 19.

(83) Eccle. 2, 11.

(84) Cfr. Rom. 5, 19.

(85) Cfr. Io. 17, 4.

(86) Cfr. Lc. 9, 23.

(87) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 38: AAS 58 (1966), pp. 1055 s.

(88) Cfr. 2 Pe. 3, 13; Apc. 21, 1.

(89) Cfr. 2 Pe. 3, 13.

(90) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 39: AAS 58 (1966), p. 1057.

(91) Ibid.

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana