Index   Back Top Print


LITTERAE ENCYCLICAE
PACEM IN TERRIS
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP. XXIII

AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES,
CLERO ET CHRISTIFIDELIBUS
TOTIUS ORBIS ITEMQUE UNIVERSIS
BONAE VOLUNTATIS HOMINIBUS:

DE PACE OMIUM GENTIUM
IN VERITATE, IUSTITIA,
CARITATE, LIBERTATE CONSTITUENDA
(1)

 

Pacem in terris, quam homines universi cupidissime quovis tempore appetiverunt, condi confirmarique non posse constat, nisi ordine, quem Deus constituit, sancte servato.

Nam ex doctrinarum processibus ac technicorum inventis plane discimus, simul in animantibus et in naturae viribus dominari ordinem mirificum, simul in homine eiusmodi inesse dignitatem, qua possit sive ordinem ipsum deprehendere sive instrumenta apta sibi parare, ad easdem occupandas vires et ad sua commoda transferendas.

Sed scientiarum progressiones ac technicorum inventa primum omnium infinitam Dei magnitudinem ostendunt, qui et rerum universitatem et hominem ipsum creavit. Rerum, dicimus, universitatem de nihilo fecit, in eamque sapientiae et bonitatis suae copiam profudit; qua de re alicubi sacer Psaltes hisce verbis Deum laudat: «Domine, Domine, quam admirabile est nomen tuum in universa terra» (Ps 8,1), hisce alicubi vocibus: «Quam multa sunt opera tua, Domine! Omnia cum sapientia fecisti» (Ps 103,24). Hominem item Deus «ad imaginem et similitudinem suam» (cf. Gn 1,26) creavit, intellegentia et libertate praeditum, dominumque constituit rerum universarum; uti Psaltes idem hac sententia profitetur: «Et fecisti eum paulo minorem angelis, gloria et honore coronasti eum; dedisti ei potestatem super opera manuum tuarum, omnia subiecisti pedibus eius» (Ps 8,5-6).

Nunc autem cum optimo universitatis ordine mirum quantum pugnat tum singulorum hominum, tum populorum perturbatio; quasi si rationes, quibus inter se continentur, nonnisi vi regi queant.

Attamen in intimo homine mundi Creator ordinem impressit, quem eius conscientia et patefacit et magnopere servari iubet: «Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum» (Rm 2,15). Ceterum quemadmodum potest fieri secus? Etenim quaecumque fecit Deus, haec infinitam eius referunt sapientiam, referuntque eo clarius quo absolutiore eadem perfectione gaudent (cf. Ps 18,8-11).

Verum opinionis error praebet frequenter errorem quod multi censeant rationes, quae singulis hominibus cum sua cuiusque re publica intercedant, iisdem legibus, quibus vires et elementa mentis expertia universitatis, posse gubernari; cum huiusmodi leges, alius quidem generis, illinc dumtaxat petendae sint, ubi Parens rerum omnium inscripsit, hoc est in hominis natura.

His enim legibus praeclare erudiuntur homines, quibus primum modis mutua sua commercia in humano convictu moderentur; quibus deinde modis rationes componendae sint, quae civibus cum publicis suae cuiusque civitatis magistratibus intercedunt; quibus tum modis mutuo contingantur respublicae; quibus postremo modis inter se contineantur hinc singuli homines et civitates, illinc universarum gentium societas; quae, societas, ut tandem condatur, communis omnium utilitas vehementer requirit.

I

Atque primum omnium de ordine disserendum, quem inter homines vigere necesse est.

Porro in quovis humano convictu, quem bene compositum et commodum esse velimus, illud principium pro fundamento ponendum est, omnem hominem personae induere proprietatem; hoc est, naturam esse, intellegentia et voluntatis libertate praeditam; atque adeo, ipsum per se iura et officia habere, a sua ipsius natura directo et una simul profluentia. Quae propterea, ut generalia et inviolabilia sunt, ita mancipari nullo modo possunt (2).

Quodsi humanae personae dignitatem ex veritatibus divinitus traditis intuemur, tunc fieri non potest quin eam longe maiorem aestimemus; quippe homines sanguine Christi Iesu redempti sunt, superna gratia filii et amici Dei sunt facti, aeternae gloriae instituti heredes sunt.

Atque initio de hominis iuribus sermonem instituturi, animadvertimus hominem vitae habere ius, habere integritatis corporis, habere instrumentorum ad honestum vitae cultum aptorum: cuiusmodi praesertim sunt victus, vestimenta, domus, requies, medicorum curationes, necessaria denique ministeria a civitate impendenda in singulos. Ex quo sequitur, eo etiam iure hominem gaudere, ut sibi consulatur, si adversa corripiatur valetudine, si opere et labore debilitetur, si relinquatur in viduitate, si senio conficiatur, si vacare cogatur ab opere, si postremo sine ulla sua noxa rebus deturbetur ad victum utcumque necessariis (3).

Homo praeterea iure naturae postulat, ut in debito habeatur honore; ut bona existimatione afficiatur; ut libere possit verum inquirere, et, morali ordine communique omnium utilitate servatis, opinionem suam declarare, vulgare, et artem qualemcumque colere; ut denique ex veritate de publicis eventibus certior fiat.

Naturae simul iure cum homini in partem scientiarum venire liceat, ei idcirco necesse etiam est liceat sive ad praecipuas communesque disciplinas, sive ad technicorum artes, sive ad professiones institui, pro suae cuiusque civitatis in doctrinis progressibus. Ad haec contendendum est et elaborandum, ut homines possint, si sui ingenii vires id ferant, ad altiores studiorum ordines ascendere; ita quidem ut iidem, quoad fieri possit, in humana societate ad munera et officia emergant, tum suo ingenio consentanea, tum peritiae, quam ipsi sibi pepererint. (4)

In hominis iuribus hoc quoque numerandum est, ut et Deum, ad rectam conscientiae suae normam, venerari possit, et religionem privatim publice profiteri. Etenim, quemadmodum praeclare docet Lactantius, «hac condicione gignimur, ut generanti nos Deo iusta et debita obsequia praebeamus, hunc solum noverimus, hunc sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit». (5) Qua de eadem re Decessor Noster imm. mem. Leo XIII haec asseverat: «Haec quidem vera, haec digna filiis Dei libertas, quae humanae dignitatem personae honestissime tuetur, est omni vi iniuriaque maior: eademque Ecclesiae semper optata ac praecipue cara. Huius generis libertatem sibi constanter vindicavere Apostoli, sanxere scriptis Apologetae, Martyres ingenti numero sanguine suo consecravere». (6)

Insuper hominibus iure integrum est vitae genus eligere, quod praeoptent: adeoque aut sibi condere familiam, in qua condenda vir et mulier paribus fruantur iuribus et officiis, aut sacerdotium vel religiosae vitae disciplinam capessere. (7)

Quod ad familiam attinet, quae in matrimonio nititur, libere nimirum contracto, uno, indissolubili, ipsam existimari opus est tamquam humanae societatis primum et naturale semen. Ex quo oritur, ut eidem sit diligentissime consulendum, cum in re oeconomica et sociali, tum in provincia doctrinarum et morum; quae scilicet omnia eo pertinent, ut familia firmetur et ad munus suum tenendum adiuvetur.

In parentibus vero potissimum ius residet alendi et educandi filios. (8)

Si autem animum ad regionem rerum oeconomicarum referamus, liquet iure naturae datum esse homini, non solum ut operis faciendi sibi copia tribuatur, sed etiam ut opus libere ipse obeat. (9)

Sed cum huius generis iuribus ius certe coniungitur exigendi, ut homo in eiusmodi condicionibus opus navet, quibus neque corporis vires debilitentur, neque morum labefactetur integritas, neque iustis adulescentium auctibus noceatur. Quod vero ad mulieres spectat, concedenda iisdem est facultas peragendi operis in talibus rerum adiunctis, quae sive cum uxorum sive cum matrum necessitatibus et officiis congruant. (10)

Ab humanae personae dignitate ius quoque nascitur oeconomica factitandi negotia, convenienter cum reddendae rationis sensu. (11) Exinde et illud non est tacendum, operario mercedem deberi, ad iustitiae praecepta statutam; quae idcirco, pro administrationis facultatibus, operario eiusque familiae vitae genus permittat, cum hominis dignitate conveniens. Qua de re Decessor Noster fel. rec. Pius XII haec habet: «Cum officio operis faciendi, in natura posito, ius pariter naturale congruit; cuius vi homo poscere potest, ut ex impenso opere sibi suisque filiis necessaria ad vitam proveniant: tam penitus natura iubet hominis conservationem». (12)

Ab hominis natura adhuc ducitur ius privatim bona possidendi, vel gignendis opibus apta; quod videlicet ius, uti alias professi sumus, «efficaciter ad humanae dignitatem personae tuendam, et ad liberam sui cuiusque muneris perfunctionem in omnibus navitatis campis adiuvat; quod postremo domestici convictus compaginem tranquillitatemque confirmat, non sine pacis et prosperitatis in re publica incremento». (13)

Ad ultimum et hoc opportune animadvertendum est, in privati dominii iure munus inesse sociale. (14)

Ex eo autem quod homines sunt natura sociabiles illud oritur, ut iure iidem possint et in unum locum se congregare, et societatem cum aliis inire; ut initas societates ea induant forma, quam existiment ad propositum assequendum magis idoneam; ut in societatibus iisdem sua sponte suoque periculo agant, easque ad optatos exitus pervehant. (15)

Atque, ut Nosmetipsi datis Litteris Encyclicis Mater et Magistra magnopere monuimus, omnino opus est, ut bene multa collegia seu corpora interiecta condantur, ad finem paria, ad quem homo singulus non potest tendere efficienter. Haec enim collegia et corpora veluti instrumenta longe pernecessaria sunt habenda ad tuendam humanae personae dignitatem et libertatem incolumi praestandae rationis sensu. (16)

Tum etiam homini cuilibet iure integrum esse debet in civitatis suae finibus vel tenere vel mutare locum; quin etiam, si iustae id suadeant causae, eidem liceat necesse est, alias civitates petere in iisque domicilium suum collocare. (17) Neque ex eo quod quis certae cuiusdam reipublicae est civis, is ullo modo vetatur esse membrum humanae familiae, neque civis universalis illius societatis et coniunctionis omnium hominum communis.

De reliquo illud accedit, quod cum dignitate humanae personae ius cohaeret in partem publicae rei actuose veniendi, atque ad commune civium bonum conferendi. Nam, quemadmodum Decessor Noster fel. rec. Pius XII ait, «tantum abest ut homo, uti talis, sit habendus tamquam vitae socialis obiectum vel iners quoddam elementum, ut magis eiusdem sit existimandus subiectum, fundamentum, finis». (I8

Ad humanam personam quoque pertinet legitima suorum iurium tuitio: eademque ad effectum valens, aequalis, ad veras iustitiae normas conformata; uti Decessor Noster fel. rec. Pius XII monet hisce dictis: «Ordinem iuridicialem, quem Deus voluit, ius illud hominis proprium et perpetuum consequitur, quo cuique iuridicialis securitas asseritur, atque certa definitaque iuris provincia eidem assignatur, ab omni precaria impugnatione tuta». (19)

Quae hactenus commemoravimus iura, a natura profecta, in eodem homine, cui competunt, cum totidem coniunguntur officiis; eademque iura et officia a lege naturae, qua vel tribuuntur vel imperantur, et originem, et alimentum, et firmissimam vim ducunt.

Itaque, ut nonnullis utamur exemplis, hominis ius in vitam, cum illius cohaeret officio suae vitae conservandae; ius in dignum vitae genus, cum officio decore vivendi; ius veritatem libere vestigandi, cum officio veritatem altius latiusque in dies quaerendi.

Quibus probatis, consequens est etiam, ut in hominum consortione unius hominis naturali cuidam iuri officium aliorum hominum respondeat: officium videlicet ius illud agnoscendi et colendi. Nam quodvis praecipuum hominis ius vim auctoritatemque suam a naturali lege repetit, quae illud tribuit, et conveniens iniungit officium. Qui igitur, dum iura sua vindicant, officia sua vel omnino obliviscuntur, vel aequo minus praestant, iidem sunt cum iis veluti comparandi, qui altera manu aedem exstruunt, altera evertunt.

Cum homines sint natura congregabiles, ii oportet alii cum aliis vivant, atque alii aliorum quaerant bonum. Hanc ob causam recte compositus hominum convictus postulat, ut iidem pariter iura pariter officia mutuo fateantur et faciant. Ex quo etiam nascitur, ut quisque magno animo sociam praebeat operam ad eiusmodi civium consuetudinem parandam, in qua iura et officia diligentius usque et fructuosius colantur.

Cuius rei ut ponamus exemplum, non satis est homini ius in necessaria vitae tribuere, nisi pro viribus elaboremus, ut eidem quae ad victum pertinent satis suppetant.

Huc accedit quod hominum societas, non modo ordinata esse debet, sed multos etiam ipsis utilitatis fructus afferre. Quod flagitat, ut ii quidem iura et officia mutuo agnoscant et exsequantur, at vero etiam ut coniunctim omnes in plurimis inceptis intersint, quae huius aetatis civilis cultus vel sinat, vel suadeat, vel poscat.

Illud praeterea humanae dignitas personae exigit, ut in agendo homo proprio consilio et libertate fruatur. Quocirca, si de civium coniunctione agitur, est profecto cur ipse iura colat, officia servet, atque, in innumeris operibus exercendis, aliis sociam tribuat operam, suo praesertim impulsu et consulto; ita scilicet ut suo quisque instituto, iudicio, officiique conscientia agat, iam non commotus coërcitione vel sollicitatione extrinsecus plerumque adductis; quandoquidem, si qua hominum societas una ratione virium est instituta, ea nihil humani in se habere dicenda est, utpote in qua homines a libertate cohibeantur, qui contra ad vitae progressus, ad perfectionemque assequendam apte ipsi incitandi sunt.

Quam ob rem civium coniunctio bene composita, fructuosa, humanaeque dignitati conveniens est exsistimanda, si veritate continetur; ita monente Paulo Apostolo: «deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra» (Eph 4,25). Quod sane eveniet, si recte quae sint cum sua iura, tum sua erga alios officia quisque fatetur. Talis insuper erit hominum communitas, qualem modo adumbravimus, si cives, iustitia duce, et in aliorum iura colenda et in sua officia obeunda incumbunt; si iidem tali amoris studio sunt ducti, ut aliorum necessitates tamquam suas sentiant, bonorum suorum alios faciant participes, eoque contendant, ut in terrarum orbe optima animi mentisque sensa inter omnes communicentur. Neque haec satis; nam hominum societas libertate coalescit, modis nempe ad civium dignitatem idoneis, qui cum ex natura rationis compotes sint, actionum idcirco suarum periculum in se recipiunt.

Hominum igitur societas, Venerabiles Fratres et dilecti filii, primum omnium tamquam res quaedam ad animum praesertim pertinens est habenda: per quam homines, veritatis lumine collustrante, rerum cognitiones inter se communicent; iura sua vindicare et officia exsequi possint; ad bona animi appetenda incitentur; e qualibet re decora, cuicuimodi ipsa est, iustam voluptatem mutuo capiant; perpetua voluntate inclinent ad optima ipsorum quaeque in alios transfundenda; studiose spectent ad aliorum animi bona in animum suum convertenda. Quae quidem bona simul afficiunt, simul omnia dirigunt, quae ad doctrinas, ad rem oeconomicam, ad civium coniunctionem, ad rei publicae progressus et disciplinam, ad legum praecepta, ad reliquas denique partes pertinent, quae exstrinsecus hominum communitatem constituunt continenterque explicant.

Ordo autem, qui in hominum consortione viget, totus incorporali est natura; siquidem in veritate idem nititur, secundum iustitiae praecepta ad effectum perducendus est, mutuo amore animari perficique poscit, postremo, libertate integra, ad aequabilitatem cotidie humaniorem est componendus.

At huius generis ordo – cuius principia cum ad omnes attinent, tum absoluta atque immutabilia sunt – a Deo vero, et eo quidem personali atque humanam naturam transcendente, initium omnino repetit. Deus enim, cum sit veritas omnium prima, summumque bonum, tum vero fons est praealtus, unde vitam vere haurire hominum coniunctio potest, quae nimirum recte constituta sit et frugifera, ad hominumque dignitatem apta. (20) Quam ad rem illud S. Thomae Aquinatis pertinet: «Quod autem ratio humana sit regula voluntatis humanae, ex qua eius bonitas mensuretur, habet ex lege aeterna, quae est ratio divina. … Unde manifestum est, quod multo magis dependet bonitas voluntatis humanae a lege aeterna, quam a ratione humana». (21)

Aetas haec nostra tribus huiusmodi tamquam notis distinguitur.

Ante omnia opificum classes videmus in re oeconomica et sociali gradatim profecisse. Initium enim iidem capientes a suorum iurium vindicatione maxime in ordine rerum oeconomicarum et socialium, deinde ad vindicationem gradum fecerunt rerum politicarum, tum demum ad politioris humanitatis commoda adipiscenda animum intenderunt. Quam ob rem in praesentia opifices, qui ubique sunt, illud vehementer exquirunt, ne umquam ducantur quasi quaedam res rationis et libertatis expers, qua alii arbitrio suo utantur, sed tamquam homines in quibuslibet humanae societatis partibus: hoc est in regione oeconomica et sociali, in re publica, in campo denique doctrinarum et disciplinarum.

Quod deinde mulieres in re publica intersunt, nemo profecto est, cui non pateat; quod fortasse celerius apud populos fit christianam fidem profitentes, et tardius quidem, sed late apud gentes aliarum memoriarum heredes alioque vitae cultu imbutas. Mulieres enim, cum cotidie magis sint suae humanae dignitatis consciae, tantum abest ut patiantur se vel pro re quadam inanima vel pro instrumento quodam haberi, ut potius sive intra domesticos parietes, sive in civitate iura et officia humana persona digna postulent.

Animadvertimus denique nostris hisce diebus, hominum coniunctionem in novam prorsus rei et socialis et publicae transisse conformationem. Etenim, cum omnes populi sese in libertatem vel vindicaverint, vel sint vindicaturi, ob eam causam futurum est, ut brevi neque iam populi exstent, qui in alteros dominentur, neque qui alienae pareant potestati.

Homines enim, qui ubique sunt gentium, vel in civium ordine liberae cuiusdam civitatis iam censentur, vel in eo est ut censeantur; neque ullius stirpis communitas alienae dicioni iam esse vult obnoxia. Nam nostro hoc tempore opiniones consenuerunt, tot saecula inhaerentes, ex quibus scilicet hinc aliae hominum classes inferiorem sibi locum accipiebant, illinc primas partes aliae postulabant, sive ob statum rerum oeconomicarum etsocialium, sive ob sexum, sive ob suum cuiusque in civitate gradum.

Latissime e contrario ea opinio pervasit et obtinuit, omnes homines esse naturae dignitate inter se aequales. Quam ob rem, saltem in ratione disciplinaque, nullo modo probatur hominum discrimen, generis causa; quod quidem maximi momenti est et ponderis ad humanum convictum conflandum ex principiis, quae memoravimus. Quod si in hornine aliquo conscientia nascitur suorum iurium, in eo etiam conscientia officiorum suorum necesse est nascatur: ita ut qui iura quaedam habeat, in eo pariter officium insit sua iura, tamquam suae dignitatis significationes, reposcendi; in reliquis vero officium insit iura eadem agnoscendi et colendi.

Atque cum civium disciplina ad iura officiaque informatur, tunc homines continuo res ad animum mentemque pertinentes deprehendunt, plane quid veritas sit, quid iustitia, quid caritas, quid libertas intellegunt, iidemque conscii fiunt se huiusmodi societatis esse membra. Neque id satis; nam huius generis causis commoti homines ad verum Deum melius cognoscendum feruntur, nempe supra humanam naturam positum personaque praeditum. Quam ob rem rationes, quae iis cum Deo intercedunt, quasi fundamentum suae vitae existimant: id est vitae, quam vel intus in animo suo vivunt, vel cum reliquis hominibus consociaverunt.

II

Hominum societas neque bene composita, neque bonorum fecunda esse potest, nisi ei adsint qui, auctoritate legitima decorati, instituta servent et, quantum est satis, in omnium commoda operam curamque impendant suam. lidem vero auctoritatem omnem a Deo ducunt, uti S. Paulus hisce docet verbis: «Non est enim potestas, nisi a Deo» (Rm 13,1-6). Quam Apostoli sententiam S. loannes Chrysostomus explanans haec scribit: «Quid dicis? Omnisne princeps a Deo ordinatus est? Non hoc dico, inquit: neque enim de singulis principibus mihi nunc sermo est, sed de re ipsa. Nam quod principatus sint, et quod alii imperent, alii subiecti sint, neque omni casu ac temere ferantur, divinae esse sapientiae dico».(22) Enimvero, quoniam Deus homines sua natura sociabiles creavit, quoniamque nulla societas potest «consistere, nisi si aliquis omnibus praesit, efficaci similique movens singulos ad commune propositum impulsione, efficitur, civili hominum communitati necessariarn esse auctoritatem, qua regatur: quae, non secus ac societas, a natura proptereaque a Deo ipso oriatur auctore». (23)

Haud tamen auctoritas a cuiuslibet imperio vacua putanda est; immo cum eadem ex facultate imperandi ad rectam rationem proficiscatur, illud sane cogitur, ut vim obligandi ex ordine morum ipsa repetat, qui vicissim Deum tamquam principium et finem habet. Qua de causa Decessor Noster fel. rec. Pius XII haec monet: «Absolutus animantium ordo, et finis ipse hominis (hominem dicimus liberum, officiis obstrictum, iuribus inviolabilibus instructum, societatisque humanae originem et finem) civitatem quoque, quasi quandam communitatem necessariam, auctoritateque ornatam attingunt, qua sublata, neque esse neque vivere ipsa posset. … Qui rerum omnium ordo quoniam iuxta rectam rationem et maxime iuxta christianam fidem initium non potest quin ducat a Deo, omnium nostrum Creatore, eodemque persona praedito, idcirco magistratus ex eo dignitatem accipiunt, quod Dei ipsius auctoritatem quodammodo participant». (24)

Quocirca quae imperandi facultas sive in minis metuque poenarum, sive in praemiorum pollicitationibus posita unice vel praecipue est, nullo pacto ad commune omnium bonum quaerendum efficienter incitat; quod si forte fiat, id profecto cum hominum dignitate, qui libertatis rationisque sunt compotes et participes, haudquaquam sit consentaneum. Auctoritas enim cum maxime vi contineatur incorporali, propterea reipublicae curatores sese ad cuiusvis civis agendi conscientiam referre debent, hoc est ad officium, quo quisque obstringitur, in communes omnium utilitates promptam impendendi operam. Sed quoniam omnes homines in naturali dignitate sunt inter se pares, tum nemo valet alium ad aliquid intimis animi sensibus efficiendum cogere: quod quidem unus Deus potest, utpote qui unus arcana pectoris consilia scrutetur ac iudicet.

Qui igitur personam civitatis gerunt, tunc tantum homines ex animi conscientia obligare possunt, si eorum auctoritas cum Dei auctoritate coniungitur eiusque est particeps. (25

Quo principio posito, civium quoque dignitati consulitur: siquidem qui magistratibus parent, neutiquam iis uti hominibus parent, sed re ipsa Deum, providum omnium rerum Creatorem, colunt, qui mutuas hominum rationes, iuxta ordinem a semetipso statutum, administrari iussit; neque vero, quod debitam Deo reverentiam adhibemus, eapropter animos comprimimus nostros, sed magis erigimus et nobilitamus; quoniam servire Deo regnare est. (26)

Quandoquidem imperii facultas ex ordine rerum incorporalium exigitur atque a Deo manat, si forte rei publicae moderatores contra eundem ordinem atque adeo contra Dei voluntatem vel leges ferunt, vel aliquid praecipiunt, tunc neque latae leges, neque datae facultates civium animos obstringere possunt; cum «oboedire oporteat Deo magis quam hominibus» (Act 5,29); immo vero tunc auctoritas ipsa plane corruit, et foeda sequitur iniuria; docente S. Thoma Aquinate: «Ad secundum dicendum, quod lex humana in tantum habet rationem legis, in quantum est secundum rationem rectam; et secundum hoc manifestum est quod a lege aeterna derivatur. In quantum vero a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua, et sic non habet rationem legis, sed magis violentiae cuiusdam». (27)

Atqui ex eo quod auctoritas a Deo nascitur, inde haudquaquam concluditur, nullam in hominibus inesse facultatem eos eligendi qui civitati praesint, et rerum publicarum formam statuendi, et describendi auctoritatis exercendae rationes et terminos. Ex quo est ut, quam doctrinam exposuimus, ea cum quolibet veri nominis populari civitatis regimine congruere possit. (28)

Propterea autem quod singuli homines interiectique coetus suam quisque operam ad omnium commoda conferre tenentur, exinde praecipue id consequitur, ut ipsi et suas utilitates ad aliorum necessitates accommodent, et sua bona ministeriaque eo vertant, quo civitatis rectores praescripserunt, normis iustitiae, praecipiendique modis et terminis servatis. Qui potestatem videlicet in civitate gerunt, iis actis praecipiant oportet, quae non tantum rite ipsa sint perfecta, sed etiam vel ad civitatis bonum prorsus spectent, vel eodem adducere possint.

Verumtamen cum in communi omnium bono ratio tota sit posita civitatis rectorum, inde plane cogitur, ut hi bonum idem ita quaerant, ut simul eius naturam observent, simul sua praecepta cum praesenti rerum statu componant. (29)

Sine dubio in bono communi insita ducenda sunt, quae sunt propria cuiusvis gentis singulatim; (30) sed haec bonum commune omni ex parte minime definiunt. Nam commune bonum, propterea quod cum humana natura penitus cohaeret, idcirco totum et in integro nequit consistere nisi, spectatis boni communis intima natura et effectione, semper humanae personae ratio habeatur. (31)

Quin et illud accedit, quod hoc bonum, ex sua ipsius natura, omnia membra civitatis participent necesse est, quamquam diversa ratione, pro cuiusque nimirum civis muneribus, meritis et condicionibus. Quam ob causam cunctis rei publicae principibus eo est contendendum, ut nullo quidem cive nullove civium ordine praeposito, huius generis bonum ad omnium utilitatem provehant; quemadmodum confirmat Decessor Noster  imm. mem. Leo XIII hisce verbis: «Neque ullo pacto committendum, unius ut vel paucorum commodo serviat civilis auctoritas, cum ad commune omnium bonum constituta sit». (32) At vero iustitiae aequitatisque rationes illud aliquando poscere possunt, ut qui res publicas gerunt plus studii civibus humilioribus navent, quippe qui ad sua vindicanda iura et ad legitima commoda sua asserenda minus ipsi valeant. (33)

Sed hoc loco filios Nostros admonendos esse opinamur, bonum commune ad integrum hominem attinere, hoc est ad eius tam corporis quam animi necessitates. Ex quo consequens est, ut rei publicae rectores ad bonum illud idoneis viis gradibusque assequendum spectent: ita scilicet ut, recto rerum ordine servato, cum bonis corporis bona pariter animi civibus suppeditent. (34)

Quae sane principia definite concludere haec sententia videtur Nostrarum Litterarum Encyclicarum, Mater et Magistra, qua in medio posuimus, commune omnium bonum «summam complecti earum vitae socialis condicionum, quibus homines suam ipsorum perfectionem possent plenius atque expeditius consequi». (35)

Itaque homines, utpote qui ex corpore et animo immortali constent, intra mortalem hanc vitam neque suas explere necessitates, neque perfectam adipisci felicitatem possunt. Quocirca commune bonum eiusmodi viis atque rationibus parandum est, quibus non modo aeternae hominum saluti non officiatur, sed eidem etiam serviatur. (36)

Verum cum nostra hac aetate commune bonum maxime in humanae personae servatis iuribus et officiis consistere putetur, tum praecipue in eo sint oportet curatorum rei publicae partes, ut hinc iura agnoscantur, colantur, inter se componantur, defendantur, provehantur, illinc suis quisque officiis facilius fungi possit. Etenim «inviolabilia iura tueri, hominum propria, atque curare, ut facilius quisque suis muneribus defungatur, hoc cuiusvis publicae potestatis officium est praecipuum». (37)

Quam ob causam, si qui magistratus iura hominis vel non agnoscant vel violent, non tantum ab officio ipsi suo discedant, sed etiam quae ab ipsis sint imperata, omni obligandi vi careant. (38)

Praeterea ii qui reipublicae gubernacula tractant in praecipuo officio sunt apte convenienterque iura, quibus homines alii cum aliis societate coniunguntur, ita componere et moderari, ne primum cives iura sua persequentes, alteros in suis iuribus interpellent; ne deinde alius sua servans iura, alios officia sua obeuntes retardet; ut postremo omnium iura cum efficaciter sarta tecta conserventur, tum in integrum, si quae violata sint, restituantur. (39)

Accedit etiam quod ii, qui civitatis sunt capita, in eo collocare operam re ipsa debent, ut is rerum status exsistat, in quo singuli cives et possint et facile possint sive sua iura tueri, sive sua officia praestare; cum illud nos usus docuerit, nisi circa rem oeconomicam, circa rem publicam, circa doctrinarum cultum magistratus convenienter egerint, maxime nostris hisce temporibus inaequalitates latius latiusque inter cives permanare, fierique idcirco, ut hominis iura et officia qualibet effectione careant.

Quapropter qui publicam rem administrant, studium curamque in eo defigant necesse est, ut cives sicut in re oeconomica ita in re sociali progrediantur, atque pro explicato rerum gignendarum apparatu, praecipua etiam ministeria explicentur; cuius sunt generis: viarum munitiones, res vectoriae, mutui commercii rationes, aqua ad bibendum apta, domicilia, cauta ad valetudinem adiumenta, expedita subsidia ad religiosae professionem fidei, denique auxilia ad animi relaxationem. In eo etiam civitatis proceres enitantur opus est, ut de pecuniae subsidio civibus caveant, ne ipsis, si quando aut calamitas inciderit, aut recepti familiaris officii ratio gravior intervenerit, necessaria ad dignum vitae cultum desint. Neque minus iis, qui reipublicae imperium obtinent, contendendum et efficiendum est, ut operariis ad laborem idoneis facultas praebeatur opera suscipiendi cum suis viribus consentanea; ut cuique merces ex iustitiae aequitatisque legibus persolvatur; ut in societatibus ad bona gignenda fundatis liceat opificibus se impensi operis sentire auctores; ut commode possint interiecta corpora condi, quibus civium convictus et fructuosior fiat et expeditior; ut denique omnes, modis quidem et gradibus opportunis, doctrinarum bona participare queant.

At enim communis omnium utilitas hoc etiam profecto flagitat, ut rei publicae rectores in civium iuribus tum componendis et tutandis, tum provehendis summae serviant aequilibritati; ne videlicet quorundam hominum vel societatum antepositis iuribus, praecipua iisdem commoda in re publica oriantur; neve dum ad iura civium servanda spectant, quominus his ipsi plane fungantur, impedimento absurde sint. Nam «semper illud maneat, publicarum auctoritatum providentiam de re oeconomica, etiamsi late pateat atque intimas communitatis partes attingat, eiusmodi tamen esse oportere, ut privatorum libertatem in agendo, non solum non coerceat, sed etiam augeat, modo praecipua cuiusvis humanae personae iura sarta tecta serventur». (40)

Atque eodem pertinere debent varii generis conatus a civitatis rectoribus ideo suscepti, ut cives facilius possint tam sua vindicare iura, quam officia sua in quibuslibet vitae socialis provinciis explere.

Ceteroquin nequit in universum decerni, quae aptior sit reipublicae forma, quibusve accommodatioribus modis civitatis moderatores sua sustineant munera, qua leges ferendas contingentia, qua publicam rem administrandam, qua iudicia exercenda.

Re enim vera ad constituendum qua forma civitas regatur, quave ratione sua exsequatur munera, non potest quin praesens cuiusque populi status et condicio plurimum valeant: quae scilicet pro locis et temporibus mutantur. At illud hominum naturae consentaneum esse opinamur, si civium convictus ita conformetur, ut ex triplici eo magistratuum ordine constet, qui tribus praecipuis publicae auctoritatis muneribus apte respondeat; quandoquidem in eiusmodi civitate, non modo magistratuum munera, sed mutuae etiam civium et publicorum ministrorum rationes sunt ad iuris normam descripta. Quod sane civibus, hinc sua iura tuentibus inde sua colentibus officia, certum affert praesidium.

At vero ut huiusmodi iuridicialis et politica civitatis compositio suas pariat utilitates, res ipsa poscit, ut magistratus operam suam ponant oblatasque difficultates explicent idoneis rationibus atque instrumentis, iisque cum suis ipsorum muneribus, cumque praesenti civitatis statu congruentibus. Idem praeterea postulat ut, rerum condicione se perpetuo vertente, reipublicae legumlatores in agendo numquam debeant neque morum normas, neque civitatis instituta, neque boni communis necessitates neglegere. Deinde sicut a reipublicae administratoribus, qui iam leges plane cognoverint resque adiunctas diligenter perpenderint, omnia ex iure componenda sunt, ita a iudicibus, humana quidem integritate sed nulla partium sollicitatione ductis, ius cuique suum est reddendum. Tum etiam rerum ordo exigit, non minus singulos cives quam interiecta corpora, si qua ipsis iura sint asserenda et officia obeunda, ex lege opportunis munimentis ditari; sive civibus sit inter se agendum, sive cum publicis ministris. (41)

Neque dubium esse potest, quin iuridicialis reipublicae ordinatio, pariter cum iusti rectique normis, pariter cum progressa civitatis disciplina consentanea, summopere ad communes omnium utilitates conducat.

Sed tamen hac nostra aetate vita socialis tam varia, tam multiformis, tam alacris est, ut iuridicialis dispositio, quamvis magna prudentia providentique consilio constituta, saepenumero necessitatibus impar videatur.

Addendum eodem et illud quod rationes, quae primum civibus cum aliis civibus, deinde civibus et interiectis corporibus cum magistratibus, postremo magistratibus cum magistratibus eiusdem civitatis intercedunt, quandoque videmus tam ancipites tamque periculi plenas fieri, ut eas in certos concludere iuris fines nequeamus. Quibus in casibus res ipsa postulat, ut reipublicae moderatores, si velint iuridicialem civitatis disciplinam, iam pro re ipsa, iam pro causis, servare incolumem; si velint praecipuis socialis vitae servire requisitis; si velint ad hodiernae vitae usus et leges ipsas accommodare et novas expedire quaestiones, tum vero iidem recte sentiant, cuius generis sint sua munera quibusve terminis circumscribantur; atque tanta animi aequitate et integritate, tantoque ingenii acumine voluntatisque constantia polleant, ut praeterquam quae facto opus sint sine cunctatione videarct, ea etiam tempestive et valenter efficiant. (42)

Quod autem hominibus ad reipublicae administrationem se conferre licet, id est certe suae dignitatis proprium, etiamsi administrationem ipsam modis tantum participare possunt cum civitatis statu convenientibus, cuius sunt membra.

De cetero ex eo quod hominibus fas est ad reipublicae administrationem accedere, novae propterea iisdem amplissimaeque praebentur utilitatis facultates. Quoniamque in hac rerum condicione ii qui civitati praesunt frequentius in civium congressum et colloquium veniunt, ideo aptius quae ad commune bonum valeant ipsi cognoscere queunt; atque etiam, cum alii publici ministri in aliorum locum certis temporibus subeant, eorum idcirco auctoritas tantum abest ut senescat, ut potius pro humanae societatis progressionibus quodammodo revirescat. (43)

Quibus ex propositis rebus plane nascitur, nostra hac aetate in iuridiciali civitatum compositione postulari primum, ut iurium praecipuorum, quae hominum sint propria, summa quaedam, sententiis nimirum concisis et perspicuis conclusa, exaretur, inque universa reipublicae disciplina intexatur.

Postulatur deinde, ut, verbis adhibitis ad iuris doctrinam accommodatis, uniuscuiusque civitatis publica constitutio adornetur; qua scilicet definiatur quibus modis reipublicae rectores designentur, quo vinculo hi coniungi alii cum aliis debeant, quaenam eorum sint singulae diciones, denique qua via rationeque ad agendum ipsi obstringantur.

Postulatur denique, ut in specie iuris et officii rationes describantur, quibus cives cum reipublicae moderatoribus contineantur; utque distincte decernatur praecipuum eorumdem esse munus, civium iura et munera agnoscere, colere, invicem componere, tueri, ad processus provehere.

Probari tamen eorum placitum nequit, qui profitentur, sive e singulorum hominum, sive e quarundam societatum voluntate, tamquam a primo et unico fonte, cum civium iura et officia oriri, tum publicae constitutionis obligandi vim manare, tum postremo civitatis principum imperandi potestatem proficisci. (44)

At hae, de quibus diximus, animorum appetitiones illud etiam manifesto testantur, nostro hoc tempore homines magis magisque fieri suae dignitatis conscios, atque adeo incitari cum ad reipublicae administrationem participandam, tum ad poscendum, ut propria, inviolabiliaque iura in publica civitatis disciplina serventur. Neque haec satis; nam homines nunc illud insuper poscunt, ut nempe civitatis auctoritates et ad normam publicae constitutionis creentur, et sua munera intra eiusdem terminos obeant.

III

Quod de civitatibus Decessores Nostri saepe docuerunt, idem placet nunc auctoritate Nostra confirmare: mutua scilicet inter nationes iura et officia intercedere; ac propterea earum necessitudines ad normam veritatis, iustitiae, alacris animorum coniunctionis, libertatisque componendas esse. Quae enim naturae lex singulorum civium vivendi disciplinam regit, eadem mutuas etiam rerum publicarum rationes moderetur oportet.

Quae sententia cuique facile patet, si consideret, moderatores civitatum nullo modo posse naturali sua excidere dignitate, dum suae communitatis partes agunt eiusque bono prospiciunt; atque adeo nullo pacto iisdem licere naturae legem, qua obstringuntur, deserere, quae est ipsa regula morum.

Ceterum animo ne fingi quidem potest, homines, idcirco quod publicae rei regimini praeponuntur, necessitate cogi suam exuere humanitatem. Contra iidem ob eam causam amplissimae huiusmodi dignitatis gradum obtinuerunt, quod, spectatis egregiis animi dotibus atque ornamentis, partes reipublicae praestantissimae habiti sunt.

Quin etiam ex ipso morali ordine consequitur, ut civili hominum communitati necessaria sit auctoritas, qua regatur; utque auctoritas in ipsum ordinem torqueri non possit, quin ilico corruat, fundamento suo destituta. Scilicet, quae est Dei ipsius admonitio: «Audite ergo, reges, et intelligite; discite, iudices finium terrae. Praebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur» (Sap 6,2-4).

Ad extremum tenendum est, etiam quod attinet ad mutuas ordinandas civitatum rationes, auctoritatem ita esse gerendam, ut commune omnium bonum promoveat, utpote quae ad id in primis sit constituta.

In maximis autem communis boni praeceptis illud ponendum est, ut moralis ordo agnoscatur eiusque iussa inviolate serventur. «Bene constitutus civitatum ordo in honestatis norma tamquam in rupe immota atque immutabili inniti debet, quam mundi Auctor in ipsa rerum natura manifestam voluit, in animisque hominum notis indelebilibus insculpsit. … Eadem, clarissimi luminis instar, praeceptorum suorum luce rectum iter necessario ostendit cum singulis hominibus, tum nationibus; qui quidem ex eius monitoriis, salutaribus providisque signis normas semper ductumque sumere debent, ne quidquid laboris atque industriae ad novum rerum ordinem instaurandum ab ipsis susceptum sit, saevis veluti procellis tradatur ac naufragio intereat». (45)

Atque principio statuendum est, mutua civitatum vincula veritate gubernari oportere. Veritas autem postulat, ut hac in re nulla prorsus ratio habeatur stirpium discriminis; ac propterea sanctum firmumque censeatur, civitates omnes naturae dignitate inter se pares esse. Ad unamquamque earum igitur iure pertinet ut sit, ut proficiat, ut adiumenta ad id necessaria possideat, ut denique in hoc obtinendo adipiscendoque primum in se periculum recipiat; itemque legitimo iure postulare potest, ut bona fruatur opinione, utque sibi debiti honores tribuantur.

Hoc nos docuit usus, homines saepissime inter se discrepare, et quidem valde, scientia, virtute, ingenii vi, bonorumque externorum copia. Exinde tamen numquam iusta causa nascitur, cur ii, qui ceteris praestent, alios sibi obnoxios quoquo modo faciant; quin potius iidem graviore obligantur officio, ad singulos universos pertinente, alios iuvandi ad perfectionem mutua opera adipiscendam.

Similiter contingere potest, ut inter nationes aliae aliis praestent scientiarum incrementis, humanitatis cultu ac rationum oeconomicarum progressu. At tantum abest ut ob hanc excellentiam iis liceat iniuste dominari in alias, ut eaedem maiorem conferre operam debeant ad communem populorum profectum.

Ac re vera nequeunt homines natura aliis superiores esse, cum omnes pari excellant naturali dignitate. Ex quo consequitur, civiles quoque communitates nihil inter se differre, si ipsarum dignitas a natura orta spectetur; singulae enim respublicae cuiusdam corporis similitudinem gerunt, cuius membra sunt homines. Ceterum, ut usu cognitum habemus, iis omnibus rebus, quae ad sui nominis dignitatem quoquo modo attinent, populi tangi solent, nec immerito sane, quam maxime.

Tum veritas iubet, in plurimis illis inceptis, quae post recentiora technicorum inventa in usum inducta sunt, et quorum ope populorum mutua cognitio fovetur ac propagatur, serenas aequitatis normas omnino servari. Quod minime prohibet, quominus populi suas ipsi virtutes in praecipua luce collocent. Sed reiciendae sunt prorsus eae pervulgandi nuntios rationes, quibus alicuius populi fama laedatur, veritatis et iustitiae praeceptis violatis. (46)

Iam porro mutuae civitatum necessitudines ad normam iustitiae componendae sunt; quod requirit, ut simul iura mutua agnoscantur, simul mutua officia persolvantur.

Quoniam vero civitates ius habent et vivendi, et progrediendi, et adiumentorum copiam adipiscendi suo profectui necessariam, et primarias partes in hac re gerendi, et bonam famam suam honoresque sibi debitos tuendi, ex eo efficitur, ut civitates pariter obstringantur officio efficaciter tuendi singula huiusmodi iura, et eos actus praetermittendi, qui eadem laedere possint. Sicut enim in suis privatis negotiis homines nequeunt sua persequi commoda, cum iniusto aliorum detrimento, eodem modo civitates non possunt, citra scelus, illud rerum suarum incrementum appetere, quo aliae nationes iniuriam accipiant vel inique opprimantur. In quam rem apte cadere videtur haec S. Augustini sententia: «Remota iustitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia?». (47)

Scilicet contingere potest, ac revera contingit, ut commoda utilitatesque, quae civitates sibi quaerere contendant, inter se pugnent; discidia tamen inde orta non armorum vi, nec fraude vel dolo sunt dirimenda, sed, ut homines addecet, mutua rationum animorumque aestimatione, rebus mature atque ex veritate perpensis, et contrariis sententiis ad aequitatem compositis.

Quam ad rem peculiari modo pertinet ille publicarum rerum cursus, qui inde a saeculo XIX ubique terrarum increbruit passim atque invaluit, quo fit ut homines eiusdem stirpis sui iuris esse velint atque in unam nationem coire. Quod cum pluribus de causis non semper effici possit, illud exinde oritur, ut gentes pauciores numero intra fines nationis alius stirpis saepe contineantur, atque ex hoc quaestiones magnae gravitatis exsistant.

Hac in re aperte profitendum est, quidquid contra has gentes agatur ad coërcendum stirpis vigorem atque incrementum, iustitiae officiis graviter adversari; idque multo magis, si prava huiusmodi molimina ad ipsam gentis internecionem spectent.

Immo vero iustitiae praeceptis apprime respondet, a reipublicae moderatoribus efficacem dari operam provehendis humanis condicionibus civium stirpis numero inferioris, nominatim quod attinet ad eorum linguam, ingenii cultum, avitas consuetudines, opera et incepta in re oeconomica. (48)

Nihilo minus animadvertendum est, hos cives numero pauciores, sive ob rerum statum, quem aegre ferre cogantur, sive ob praeteritorum temporum eventus, haud raro proclives esse ad ea, quae suae gentis sunt propria, plus aequo efferenda; adeo quidem, ut vel ipsa bona posthabeant, quae omnium hominum sunt propria, quasi humanae familiae bonum bono suae ipsorum gentis servire oporteat. Rationi vero consentaneum est, ut iidem cives commoda quoque agnoscant, sibi ex peculiaribus hisce rerum adiunctis orta: ad ingenii sui nempe atque animi perfectionem non parum conferre cotidianam cum civibus alio civili cultu imbutis consuetudinem; cum ex hac paulatim ipsi virtutes, quae ad aliam gentem pertineant, in sucum et sanguinem suum convertere possint. Hoc tamen tantum eveniet, si cives numero pauciores, cum circumiectis populis societate quadam inita, horum usus et instituta participare studeant; non autem, si iidem contentiones serant, quae iacturas pariant innumeras, ac civilem nationum progressionem cohibeant.

Quoniam mutuae civitatum necessitudines ad normam veritatis atque iustitiae componi oportet, tum ex actuosa virium animorumque coníunctione eae incrementum capere debent. Id autem effici potest hine atque illine sociata multiformiter opera; quod nostra aetate non sine salutaribus fructibus evenit, quod attinet ad rationes oeconomicas, ad rem socialem et politicam, ad ingenii cultum, ad civium valetudinem et ad gymnicos ludos. Qua de re ante oculos habeamus necesse est, publicam potestatem suapte natura non ad id constitutam esse, ut homines intra fines dumtaxat suae cuiusque nationis coërceat, sed ut tueatur in primis commune civitatis bonum, quod quidem a bono totius humanae familiae secerni certo nequit.

Ita fit ut civiles communitates, in suis consectandis utilitatibus, non solum aliis nocere non debeant, verum etiam inter se consilia viresque coniungere, ubi singularum civitatum nisus ad optatos exitus pervenire non valeant; qua in re maximopere cavendum est, ne quod quibusdam civitatibus prosit, aliis potius incommodum, quam utilitatem afferat.

Tum etiam commune universale bonum requirit, ut in unaquaque natione inter cives et interiectas societates commercium omne genus foveatur. Cum enim in multis terrarum orbis partibus exstent hominum coniunctiones stirpe plus minusve inter se dissimiles, prospiciendum est, ne alius stirpis homines impediantur, quominus cum alius stirpis hominibus commercium habeant; quod aperte a nostrae aetatis rationibus dissidet, qua intervalla prope submota sunt, quibus a populis populi seiunguntur. Neque praetereundum est homines cuiusvis stirpis, praeter proprias peculiaresque dotes, quibus a reliquis distinguuntur hominibus, alias habere cum iisdem communes, easque magni momenti, quibus possunt magis magisque progredi et sese perficere, praesertim in iis, quae ad bona animi pertinent. lis igitur ius et officium est vitam degere cum ceteris societate coniunctis.

Res est omnibus plane perspecta, alicubi terrarum distantiam esse inter agrorum exercendorum spatia et incolarum numerum; alicubi inter soli divitias et prompta agrorum vertendorum instrumenta; atque adeo necessitatem a populis sociam operam postulare, quam sequatur facilior sive bonorum, sive fortunarum, sive hominum ipsorum commeatus. (49)

In huiusmodi causis peropportune fieri censemus, ut, quoad possit, res operam, non autem opera rem quaerat. Tunc enim plurimis civibus facultas praebetur rei familiaris amplificandae, quin, patrio relicto loco, magna cum animi aegritudine et aliam petere sedem, et novum amplecti rerum statum, et cum aliis civibus novas inire rationum consuetudines cogantur.

Utpote qui paternae caritatis sensibus Deo movente universos diligamus homines, acerbo cum animi maerore eorum casus reputamus, qui politicarum rerum causa depulsi patria sunt; horum enim profugorum multitudinem, nostra aetate sane innumeram, plurimi incredibilesque dolores semper comitantur.

Id profecto ostendit, quarundam nationum principes plus nimio circumscribere iustae libertatis fines, intra quos singulis civibus liceat vitam agere homine dignam; immo in huius exempli civitatibus quandoque vel ipsum libertatis ius aut in dubium vocatur, aut etiam plane tollitur. Quod cum accidit, rectus civilis societatis ordo penitus evertitur; nam potestas publica suapte natura ad tutandum communitatis bonum spectat, cuius princeps officium est agnoscere honestos libertatis fines eiusque iura sarta tecta servare.

Propter hanc causam abs re non erit hoc loco homines ad illud revocare, huiusmodi profugos personae dignitate ornatos esse, iisque personae iura esse agnoscenda. Quae iura profugi amittere non potuerunt, propterea quod nationis suae civitate sint destituti.

Iamvero inter humanae personae iura illud etiam recensendum est, licere cuique se in eam nationem conferre, ubi aptius se posse speret sibi atque suis necessariis prospicere. Quare rei publicae moderatorum officium est alienos venientes excipere, et, quantum suae communitatis sinit non fucatum bonum, eorum proposito favere, qui forte novae societati sese velint aggregare.

Quas ob causas, publice probamus laudamusque, hac data opportunitate, ea omnia incepta, quae fraternae coniunctionis vel christianae caritatis principiis conformata, eo pertinent, ut aerumnae eorum releventur, qui a suis locis ad alia semigrare adigantur.

Ac facere non possumus, quin omnibus cordatis hominibus ad laudandum proponamus illa ex variis nationibus instituta Consilia, quae in hac gravissimi ponderis re omnes curas collocant.

In contrariam vero partem non sine magno doloris sensu videmus, in quibus civitatibus res oeconomicae magis profecerint, inibi immania parata esse bellica arma atque adhuc parari, in id maximis sive animi sive corporis bonis collatis. Quo fit, ut, dum harum nationum civibus haud levia onera tolerare est opus, aliae civitates subsidiis indigeant, quibus in re oeconomica et sociali progrediantur.

Cuius quidem militaris apparatus probabilis causa ex eo peti solet, quod pax – ita aiunt – in hisce rerum adiunctis tuta esse non potest, nisi pari armorum apparatu innitatur. Quare si militaris res alicubi incrementum capit, fit continuo ut aliis etiam locis studia augendorum armorum certatim ingravescant. Ac si qua natio in atomicis belli instrumentis parata est, hoc aliis nationibus causam praebet, cur id genus arma, pari delendi vi praedita, sibi parare contendant.

Inde consequitur, ut populi perpetuo in metu sint, quasi in eos procella impendeat, quae quovis temporis momento horrifico impetu commoveri possit. Nec immerito, cum revera arma non desint. Quodsi vix credibile est, homines esse, qui neces immanesque ruinas e bello orituras in se recipere audeant, infitiandum tamen non est, necopinato incertoque facto posse belli incendium exciri. Ac praeterea, quamvis immanis militaris apparatus potentia hodie homines a bello suscipiendo deterreat, nihilominus tamen est cur timeatur, ne ipsa atomicorum instrumentorum experimenta belli causa suscepta, nisi cessent, varia vitae genera in terris grave in discrimen possint adducere.

Quare iustitia, recta ratio, humanaeque dignitatis sensus instanter requirunt, ut desinant aemula rei militaris augendae studia; ut bellica instrumenta, quae variis civitatibus praesto sunt, hinc inde, per idemque tempus minuantur; ut atomica arma interdicantur; ut tandem ad congruentem ab armis discessum omnes ex condicto deveniant, mutua efficacique cautione adhibita. «Omnibus viribus prohibendum est – admonebat Decessor Noster fel. rec. Pius XII – quominus generale omnium gentium bellum, quod tot pariat iacturas in re oeconomica et sociali, totque flagitia ac morum perturbationes habeat coniuncta, tertium saeviat in humanam familiam». (50)

Omnibus tamen persuasum esse debet, non posse neque rei militaris augendae intermitti studia, neque arma imminui, neque – quod caput est – usquequaque armamenta de medio tolli, nisi huiusmodi ab armis discessus plenus expletusque sit atque ipsos attingat animos; nisi scilicet omnes concordem sinceramque dent operam, ut ex animis metus atque anxia belli exspectatio pellantur. Id autem poscit, ut pro suprema lege, qua hodie pax continetur, alia prorsus subiciatur, qua statuatur, non in pari rei militaris apparatu, sed in mutua tantummodo fide, veri nominis pacem inter populos firmam posse consistere. Quod Nos fieri posse confidimus, cum de causa agatur, non tantum rectae rationis normis imperata, sed etiam summopere optabili et bonorum uberrima.

Agitur in primis de causa, ratione imperata. Ac revera, quemadmodum inter omnes constat, aut saltem constare debet, mutuae civitatum necessitudines, haud secus ac singulorum hominum rationes, non armorum vi, sed ad rectae rationis normam, hoc est ad normam veritatis, iustitiae, actuosaeque animorum coniunctionis, sunt componendae.

Deinde huiusmodi causam vehementer dicimus expetendam. Quis enim flagrantissimis non exoptet votis, ut belli discrimina arceantur, pax vero incolumis servetur, firmioribusque in dies muniatur praesidiis?

Postremo haec causa est bonorum uberrima, cum eius commoditates in omnes prorsus recidant: scilicet in singulos homines, in domesticos convictus, in populos, in universam demum humanae gentis familiam. Qua de re haec Decessoris Nostri Pii XII monitoria vox sonat adhuc ac vibrat in auribus nostris: «Pace nihil perire; bellum omnia perdere posse». (51)

Quae cum ita sint, Nos qui vices in terris gerimus Servatoris mundi pacisque auctoris, Christi Iesu, incensissima totius humanae familiae optata interpretati paternaque erga universos homines caritate permoti, officii Nostri partes esse existimamus, homines rogare et obsecrare, eos in primis qui publicam rem moderantur, ut nullis curis nullisque laboribus parcant, donec humanarum rerum cursus cum hominis ratione dignitateque congruat.

In virorum consiliis, qui prudentia auctoritateque praestant, penitus investigetur, qua potissimum ratione in universo terrarum orbe mutuae civitatum necessitudines ad humaniorem aequilibritatem conformentur; aequilibritatem dicimus, quae in mutua fide, in pactionum sinceritate, in condicionibus inviolate servatis posita sit. Haec autem quaestio ita omni ex parte perpendatur, ut caput emergat, unde amica, firma ac perutilia foedera initium capiant.

Ad Nos quod attinet, supplices Deo preces admovere non intermittemus, ut superna ope sua hos labores prosperet atque fecundet.

Quin et illud accedit quod mutuae rerum publicarum rationes ad libertatis normam sunt ordinandae. Cuius sententiae vis haec est, ut nulli nationi quidquam facere liceat, quo alias iniuste opprimat, aut earum negotiis se immerito interponat. Omnes contra aliis opitulentur necesse est, ut hae magis magisque sibi sint officiorum suorum consciae, ut nova et utilia conentur, ut in quolibet alacritatis genere per se ipsae proficiant.

Quandoquidem omnes homines communi consortio et originis, et christianae Redemptionis, et superni finis inter se copulantur et ad unam coniungendam christianam familiam vocantur, idcirco in Encyclicis Litteris Mater et Magistra, civitates opulentiores hortati sumus ad opem multimodis ferendam civitatibus, quarum oeconomicae progressiones essent in cursu. (52)

Atque nunc, non sine magno animi Nostri solacio fatemur, huiusmodi monita late excepta esse; ac fore confidimus, ut eadem in posterum adhuc latius excipiantur; ut scilicet civitates egentiores quam primum ita in re oeconomica progrediantur, ut cives vitam ducere valeant humanae dignitati magis parem.

At in promptu illud est iterum iterumque ponendum, ita populis subveniatur opus esse, ut hi incolumem libertatem suam servare queant, atque, in hoc rei oeconomicae et socialis progressu, sive praecipuas partes sibi esse tribuendas sentiant, sive in se huius efficiendae rei onus potissimum recidere.

Qua de re Decessor Noster fel. rec. Pius XII sapienter haec docuit: «Novus rerum ordo, honestatis normis innixus, prorsus prohibet quominus libertas, integritas atque incolumitas laedantur aliarum nationum, quaecumque sunt earum amplitudo ac tuendi se facultas. Quodsi fere necessario contingit, ut maiores civitates, utpote quae uberioribus opibus floreant ac potentia praestent, in societatibus de re oeconomica cum minoribus civitatibus coniungendis normas ipsae statuant, nihilominus tamen his minoribus civitatibus aeque ac ceteris praecidi nequit, salvo communi omnium bono, ius rem publicam libere administrandi nullique se addicendi parti in nationum contentionibus, ut praecipit ipsum ius naturale et ius gentium; itemque ad has minores civitates ius pertinet suum tuendi rei oeconomicae incrementum. Etenim, tantummodo hisce iuribus in tuto positis, fieri potest, ut hae minores nationes congruenter promovere queant commune omnium bonum ac simul suorum civium prosperitatem, sive in bonis externis, sive in rebus, quae ad animi cultum et profectum attinent». (53)

Florentiores igitur respublicae, dum egentioribus multis modis succurrunt, summopere vereantur necesse est peculiares cuiusque gentis notas earumque civilia instituta a maioribus tradita, itemque cavere debent a quovis dominandi consilio. Quod si factum erit, «non parum certe proderit ad omnium rerumpublicarum veluti communitatem iungendam, quarum singulae, sibi suorum iurium officiorumque consciae, pari ratione ad omnium populorum prosperitatem spectent». (54)

Magis magisque nostris temporibus hominum animos persuasio pervasit, controversias, quae forte inter populos oriantur, non armis, sed pactis et conventis dirimendas esse.

Persuasio haec, fatemur quidem, plerumque a terrifica delendi vi, quae cum hodiernis bellicis instrumentis coniuncta est, atque a timore calamitatum et horrendarum ruinarum, quas arma id genus ederent, initium ducit. Quare aetate hac nostra, quae vi atomica gloriatur, alienum est a ratione, bellum iam aptum esse ad violata iura sarcienda.

Attamen saepe pro dolor populos videmus timori, tamquam supremae legi, esse obnoxios, atque idcirco in rem militarem pecuniam impendere amplissimam. Quod se facere affirmant - nec est cur iisdem fidem non adiungamus - consilio ductos non opprimendi, sed deterrendi alios ab impetu faciendo.

Nihilo secius fore sperandum est, ut populi, mutuis institutis necessitudinibus et negotiis, melius agnoscant humanae naturae vincula, quibus invicem consocientur; intellegantque pulchrius, in praecipuis communis naturae officiis hoc esse collocandum, ut singulorum hominum populorumque consuetudines amori obtemperent, non timori; nam in primis amoris est homines adducere ad sinceram ac multiformem rerum animorumque coniunctionem, unde tot bona in ipsos manare possunt.

IV

Recentiora scientiarum artiumque incrementa, cum plurimum humanos mores affecerint, homines, quotquot ubique terrarum sunt, commovent, ut magis magisque mutuam coniungant operam interque seipsos consocientur. Hodie enim rerum, doctrinarum hominumque commeatus valde sunt adaucti. Quare summopere increbruerunt mutuae necessitudines civium, familiarum, interpositarumque societatum ad varias nationes pertinentium, frequentioresque ineuntur inter moderatores variarum civitatum rationes. Per idem tempus aliarum civitatum res oeconomicae magis in dies rebus oeconomicis aliarum continentur; rationes oeconomicae nationum adeo inter se gradatim cohaerescunt, ut ex singulis simul iunctis quaedam quasi ordinatio rerum oeconomicarum totius orbis exsistat; denique progressus socialis, ordo, securitas ac tranquillitas cuiusvis civitatis necessario cum ceterarum conectuntur.

Hisce positis, patet, singulas civitates, separatim a reliquis, suis utilitatibus congruenter consulere, seseque, ut oportet, perficere prorsus non posse. Prosperitas enim ac processus alicuius civitatis iam omnium aliarum prosperitatem ac progressum partim consequitur, partim efficit.

Humanae unitatem consortionis nulla delebit aetas, cum ex hominibus eadem constet, naturalem dignitatem aequo iure participantibus. Hac de causa flagitabit semper necessitas, ex ipsa hominis natura orta, ut convenienter bono universali studeatur, quod scilicet cunctae hominum familiae interest.

Praeteritis temporibus rerum publicarum rectores visi sunt satis posse bono communi universali consulere; qui quidem ad id contendebant sive per suae nationis legatos, sive per conventus et colloquia hominum in civitate praestantissimorum, sive per pacta et conventa: viis nempe instrumentisque adhibitis, quae vel iure naturali, vel iure gentium, vel iure omnibus nationibus communi describebantur.

Nostris vero diebus mutuae civitatum consuetudines magnas habuerunt mutationes. Ex altera namque parte bonum omnium gentium commune quaestiones proponit summae gravitatis, arduas et quam primum solvendas quod praesertim attinet ad totius orbis securitatem pacemque tuendam; ex altera, singularum nationum moderatores, utpote qui inter se eodem sint iure, quantumvis conventus studiaque multiplicent ad aptiora iuris instrumenta reperienda, id tamen satis non assequuntur; non quo sincera voluntate et alacritate ipsi careant, sed quia ipsorum auctoritas idonea caret potestate.

In hodiernis igitur humanae societatis adiunctis, tum rerum publicarum constitutio ac forma, tum vis, qua in universis terrarum orbis nationibus pollet publica auctoritas, bono omnium populorum communi provehendo sunt impares habendae.

Iamvero, si diligenter perpendantur hinc intima boni communis ratio, illinc publicae auctoritatis natura atque perfunctio, nemo est quin videat inter utramque rem necessariam intercedere convenientiam. Etenim moralis ordo, quemadmodum publicam auctoritatem postulat ad bonum commune in civili societate promovendum, similiter requirit, ut eadem auctoritas id reapse efficere possit. Ex quo fit, ut civilia instituta – in quibus publica auctoritas vertitur, operatur suumque finem consequitur – tali forma ac tali efficacitate sint praedita, ut ad commune bonum conducere valeant viis ac rationibus, quae variis rerum momentis apte respondeant.

Cum autem hodie commune omnium gentium bonum quaestiones proponat, omnes contingentes populos; cumque huiusmodi quaestiones nonnisi publica quaedam auctoritas explicare possit, cuius et potestas, et forma, et instrumenta aequa sint amplitudine, cuiusque actio tam late pateat quantum terrarum orbis; tum exinde sequitur, ut, ipso morali ordine cogente, publica quaedam generalis auctoritas constituenda sit.

Haec autem generalis auctoritas, cuius imperium ubique terrarum vim habeat, idoneisque instrumentis ad commune bonum universale conducat, omnium utique populorum consensione condenda est, non vero vi imponenda. Quod ex eo nascitur, quod, cum huiusmodi auctoritas efficaciter munere suo perfungi debeat, idcirco aequabilis in omnes, a studio partium prorsus aliena, atque ad commune omnium gentium bonum intenta sit oportet. Nam si a potentioribus nationibus haec universalis auctoritas vi imponeretur, timendum sane esset, ne ea vel paucorum commodis serviret, vel ab aliqua staret natione; atque propterea ipsius actionis vis et efficacia in discrimine versaretur. Licet enim nationes valde inter se discrepent bonorum externorum incremento armorumque apparatu, tamen summo studio tuentur iuris aequalitatem suaeque vivendi disciplinae praestantiam. Quare non immerito civitates aegre potestati subsunt, aut quae ipsis vi iniungatur, aut a qua condenda afuerint, aut quam sua sponte non sint amplexae.

Ut de singularum civitatum communi bono, ita de generalibus omnium civitatum utilitatibus iudicari non potest, nisi ratione habita humanae personae; quapropter publica universalisque auctoritas eo maxime spectare debet, ut humanae personae iura agnoscantur, in debito habeantur honore, innoxia serventur, in re augeantur; quod efficere potest vel ipsa per se, si res ferat, vel in universo terrarum orbe rerum condicionibus institutis, quibus iuvantibus singularum civitatum principes sua possint commodius munera sustinere.

Ad haec, sicut in singulis civitatibus rationes, quae publicae auctoritati sunt cum civibus, familiis, interpositisque societatibus, regi ac temperari opus est subsidiarii officii principio: eodem aequum est necessitudines componi, quibus publica auctoritas universalis cum publicis auctoritatibus singularum nationum continetur. Nempe proprium huius auctoritatis universalis est quaestiones perpendere ac dirimere, quae boni communis universalisque causa exsistant, et vel res oeconomicas, sociales, politicas attingant, vel ingenii cultum; quaestiones, dicimus, quae, cum summae sint gravitatis, latissime pateant, atque acriter urgeant, difficiliores sunt habendae quam ut a moderatoribus singularum civitatum feliciter expediantur.

Scilicet eiusdem auctoritatis universalis non est neque coércere, neque ad se revocare acta, quae sunt publicae potestatis propria aliarum civitatum. Ex contrario ea contendat opus est, ut in toto terrarum orbe eiusmodi rerum status condatur, in quo non solum publica cuiusque nationis potestas, sed etiam singuli homines et interpositi coetus possint tutius sua munera obire, sua praestare officia, sua iura vindicare. (55)

Ut sciunt omnes, die 26 mensis lunii anno 1945 conditum est Foederatarum Nationum Consilium – compendiariis litteris ONU distinctum – cui subinde adiecta sunt minora Consilia, ex membris constantia publica variarum nationum auctoritate nominatis, quibus magni momenti munera delata sunt, ubique terrarum in provinciis explenda, quae ad rem oeconomicam et socialem, ad ingenii cultum, ad educationem et ad publicam valetudinem pertinent. At Foederatarum Nationum Consilio id maxime propositum est, ut populorum pacem tueatur atque confirmet, utque inter eos amicitiae necessitudines iuvet ac foveat, in principiis sitas aequalitatis, mutuae observantiae ac multiplicis conspirationis in omnibus humanae industriae campis.

Cuius Consilii providentiae perspicuo est argumento Professio Universalis iurium humanorum, die 10 mensis Decembris anno 1948 a Foederatarum Nationum Coetu generali rata habita. In cuius exordio Professionis asseveratur, illud potissimum populis ac nationibus universis esse expetendum, ut iura omnia libertatisque formae, in Professione descripta, reapse agnoscantur et innoxia serventur.

Nos sane non praeterit, quaedam Professionis huius capita minus probanda nonnullis visa esse; neque id immerito. Nihilominus Professionem eandem habendam esse censemus quendam quasi gradum atque aditum ad iuridicialem politicamque ordinationem constituendam omnium populorum, qui in mundo sunt. Siquidem ea universis prorsus hominibus sollemniter agnoscitur humanae dignitas personae, atque iura cuivis homini asseruntur veritatem libere exquirendi, honesta tis sequendi normas, iustitiae officia usurpandi, vitam exigendi homine dignam, alia deinceps cum hisce coniuncta.

Illud igitur expetimus vehementer, ut Foederatarum Nationum Consilium magis atque magis valeat formam atque idonea instrumenta sua ad munerum suorum amplitudinem nobilitatemque accommodare. Utinam quam primum tempus adveniat, quo Consilium hoc humanae personae iura efficienter tueri possit: iura dicimus, quae, cum ab humanae personae dignitate proxime oriantur, hanc ob causam universalia, inviolabilia atque incommutabilia sunt; eo vel magis, quod, cum hodie homines in sua cuiusque natione publicae rei magis in dies participes sint, actuosiore usque studio res omnium populorum prosequuntur, atque plus plusque sibi sunt conscii, ad universam hominum familiam se, ut membra viva, pertinere.

V

Hoc loco filios Nostros iterum adhortamur, ut in partem rei publicae administrandae alacriter veniant, utque sociam navent operam ad totius humani generis et suae cuiusque civitatis commoda provehenda. Neque minus iidem, christiana luce collustrati caritateque ducti, contendant opus est, ut instituta sive ad res oeconomicas, sive ad res sociales sive ad doctrinas civilemque cultum pertinentia adeo homines non impediant, ut etiam adiuvent ad se meliores faciendos, in ordine cum rerum naturalium, tum rerum, quae supra naturam sunt.

Tamen nihilo minus ad civilem cultum rectis normis christianisque principiis imbuendum, satis non est filios Nostros caelesti fidei lumine frui atque boni provehendi ardore permoveri; quin etiam requiritur, ut ipsius civilis cultus institutis se interserant efficacique actione eadem intus attingant.

Verum, cum praesens humanae civilisque vitae cultus maxime doctrinis et technicorum inventis conspicuus sit, nemo sane potest se publicis institutis insinuare, nisi sit scientia ac doctrina peritus, sit ad technicorum artes idoneus, sit denique professionis suae exercendae expertus.

Quae tamen omnia nullo pacto sufficere existimanda sunt, ut cotidianae vitae necessitudines ad humaniorem usum conformentur; qui utique veritate innitatur necesse est, iustitia temperetur, vim suam a mutua hominum caritate capiat, libertatis consuetudinem teneat.

Ad quorum consiliorum effectum ut re vera homines perveniant, iisdem diligentissime elaborandum est, ut primum in huius vitae rebus efficiendis leges servent, uniuscuiusque rei proprias, normasque retineant, uniuscuiusque naturae convenientes; ut deinde suas ipsorum actiones ad morum praecepta conforment, atque idcirco ita se gerant, perinde ac si vel ius suum exerceant vel officium praestent. Quin et illud ratio flagitat, ut homines quasi Dei providis consiliis mandatisque, ad nostram salutem spectantibus, obtemperantes, animique conscientiam non praetermittentes, ita in vitae actione se habeant, ut res ad scientias, ad technicorum artes, atque ad professiones suas attinentes, cum praecipuis animi bonis omnino coniungant.

Est hoc etiam in confesso, in civitatibus nempe, christiana doctrina antiquitus excultis, civilia instituta in praesenti florere quidem scientiarum artiumque progressionibus, et instrumentis abundare ad quaelibet proposita assequenda idoneis, sed saepe christianis veluti incitamentis et afflatu tenuiter imbui.

Quomodo autem id fieri potuerit iure merito quaeritur, cum ad illiusmodi leges instituendas operam haud exiguam contulerint et conferre pergant, qui christianum profiteantur nomen ac re vera vitam suam saltem ex parte ad evangelicas normas conforment. Cuius rei causam ex eo proficisci putamus, quod ipsorum agendi ratio cum sua fide non cohaereat. Par ergo est ut mentis animique unitas ita in iis reficiatur, ut in eorum actionibus fidei lumen amorisque vis simul dominentur.

Quod in christifidelibus religiosa fides ab agendi ratione saepe saepius dissidet, id ex hoc etiam oriri censemus, quod iidem christianis moribus christianaeque doctrinae institutione haud satis sunt exculti. Contingit enim nimium saepe plurimisque locis, ut non aeque religiosis rebus cognoscendis atque externis iidem operam dent, atque, cum studia scientiarum ad summum perducant, circa vero religiosam institutionem, elementa communiter non excedant. Cogit igitur necessitas, ut adulescentium institutio sit plena, sit continua, sit talibus modis tradita ut religiosarum rerum cultus animique probitas aequis passibus procedant una cum scientiarum cognitione et cum cotidie progredientibus technicorum artibus. Praeterea adulescentes instituantur oportet ad sua cuiusque munera apte sustinenda. (56)

Sed tamen hac in re opportune monere iuvat, quantopere sit arduum satis recte intellegere quid re ipsa inter humanos eventus et iustitiae rationes intersit, hoc est probe circumscribere, quibus gradibus quibusve formis principia doctrinae et monita sint ad praesentem humani convictus statum componenda.

Atque eo difficilius est gradus et formas huius generis definire, quo aetas haec nostra, in qua quisque debet operam suam ad commune bonum universale ponere, celeriore agendi impetu incitatur. Quam ob causam, cum cotidie videndum sit quemadmodum res sociales ad iustitiae rationes sint congruentius accommodandae, tum vero est cur filii Nostri non opinentur, se cessatione posse consistere, et in habito acquiescere itinere.

Immo enimvero omnes homines decet iudicare ea, quae ad hoc usque tempus a se facta sint, non esse ad necessitatem satis, atque adeo sibi esse in dies maiora et aptiora incepta suscipienda, quod attinet ad societates bonis gignendis, ad corporatorum hominum collegia, ad coetus civium artes profitentium, ad publicas rationes civium securitati procurandae, ad instituta ingenii cultui provehendo, ad iuris disciplinam, ad rei publicae formam, ad valetudinis auxilia, ad exercitationes ludicras, postremo ad huius generis cetera. Haec namque omnia aetas nostra desiderat, qua homines, post individua corpora inventa, caelique spatia perrupta, vias rimantur novas ad infinita prope spectantes.

Quae ad hunc locum principia in medio posuimus, tum ex ipsa rerum natura, tum persaepe ex ordine iurium naturalium initium capiunt. Qua de re in huiusmodi principiis efficiendis contingit crebro, ut catholici homines operam multimodis socient vel cum christianis ab hac Apostolica Sede seiunctis, vel cum hominibus christianae quidem fidei omnino expertibus, sed rationis participibus et naturali morum integritate ornatis. «Quod cum evenit, ii qui catholicum profitentur nomen, maximopere prospiciant, ut sibimetipsis semper constent, neve ad ea media consilia descendant, e quibus aut religionis aut morum integritas aliquid detrimenti capiat. Pariter tamen se tales praebeant, qui et aliorum sententiam aequa perpendant benignitate, et omnia ad utilitates suas non referant, et parati sint ad ea cum fide coniunctisque viribus efficienda, quae vel suapte natura sint bona vel ad bonum conducibilia». (57)

Omnino errores ab iis qui opinione labuntur semper distinguere aequum est, quamvis de hominibus agatur, qui aut errore veritatis, aut impari rerum cognitione capti sint, vel ad sacra, vel ad optimam vitae actionem attinentium. Nam homo ad errorem lapsus iam non humanitate instructus esse desinit, neque suam umquam personae dignitatem amittit, cuius nempe ratio est semper habenda. Praeterea in hominis natura numquam facultas perit et refragandi erroribus, et viam ad veritatem quaerendi. Neque umquam hac in re providentissimi Dei auxilia hominem deficiunt. Ex quo fieri potest, ut, si quis hodie vel fidei perspicuitate egeat, vel in falsas discesserit sententias, possit postmodum, Dei collustratus lumine, veritatem amplecti. Etenim si catholici homines, rerum externarum causa, cum hominibus consuetudinem iungant, qui vel nullo modo vel non recte in Christum credant, quia in errore versantur, tum vero illi sive occasionem sive incitamentum his dare possunt, ut ad veritatem traducantur.

Inde deinceps par omnino est, a falsis philosophorum placitis de natura, de origine, de fine mundi et hominis plane incepta distinguere, quae sive res oeconomicas et sociales, sive ingenii cultum, sive civitatis temperationem contingunt, etiamsi incepta hoc genus ab illis placitis originem et incitamentum ducant; quoniam, dum formula disciplinae, postquam definite descripta est, iam non mutatur, incepta illa utpote quae in mutabilibus rerum condicionibus versentur, his non possunt quin sint admodum sane obnoxia. De reliquo quis eat infitias, in hisce inceptis, quatenus videlicet cum rectae rationis praeceptis congruant, et iustas hominis appetitiones referant, posse aliquid boni et probandi inesse?

Has ob causas cadere aliquando potest, ut quae congressiones de rerum usu antehac ad nullam partem utiles visae sint, nunc vero fructuosae aut iam re vera sint, aut futurae prospiciantur. Sed diiudicare utrum eo perventum sit necne, praetereaque statuere quibus modis quibusve gradibus sint coniunctim quaerendae veri nominis utilitates in regione vel rerum oeconomicarum et socialium, vel doctrinarum vel publicae administrationis, haec omnia una docere potest prudentia, virtutum cunctarum moderatrix, quibus cum singulorum, tum consociatorum hominum vita regitur. Quare si res catholicorum hominum agitur, de huius exempli causis decernere ad eos viros potissimum pertinet, qui in civium communitate inque harum rerum provincia primas agunt; dummodo tamen praeterquam principia iuris naturalis servent, doctrinae etiam de rebus socialibus, quam tradit Ecclesia, obsequantur, auctoritatumque ecclesiasticarum monitis pareant. Neminem enim praetereat oportet, Ecclesiae ius itemque officium esse, non solum fidei morumque doctrinam tutari, sed etiam auctoritatem suam apud filios suos in regione rerum externarum interponere, cum diiudicare opus est quomodo doctrina eadem sit ad effectum adducenda. (58)

Re ipsa non desunt qui, utpote magnitudine animi ornati, cum sibi rerum adiuncta occurrant vel parum vel nullo modo cum iustitiae rationibus convenientia, tum et omnia instaurandi studio flagrent, et ad id tali ferantur impetu, qui rerum publicarum quaedam quasi conversio videatur.

Quibus illud esse in promptu velimus, ex naturae necessitate omnia crescere gradatim, atque idcirco in humanis institutis nihil posse ad melius perduci, nisi pedetemptim ab interiore parte agatur. Quod idem Decessor Noster fel. rec. Pius XII monet his verbis usurpatis: «Iamnon in veteris disciplinae perturbatione, sed in bene constituta rerum progressione salus atque iustitia sitae sunt. Etenim animi effrenatio omnia semper destruxit, nihil aedificavit; cupiditates incendit, numquam sedavit. Ea denique, cum nonnisi odia ruinasque serat, tantum abest ut altercatores inter se conciliet, ut magis homines politicasque factiones cogat supra parietinas, discordia partas, pristinum opus summo labore restituere». (59)

Cum gravissimis igitur magnanimorum virorum muneribus illud maxime coniungi putandum est, ut, veritate, iustitia, caritate, libertate magistris ac ducibus, novas iidem necessitudinum rationes in hominum societate constituant: hoc est tum singulorum civium inter sese; deinde inter cives et civitates suas; tum civitatum inter se; tum denique hinc inter singulares homines, familias, interposita corpora, singulas civitates, illinc universorum hominum communitatem. Quod profecto munus nemo praeclarissimum non censuerit, quippe quo vera pax, iuxta ordinem a Deo statutum, coalescere possit.

Ad hos ergo viros, nimis certe pro necessitate paucos, sed de hominum consortione mirifice meritos, dignum est a Nobis pertinere publicam laudem, simul invitationem ad urgendum propositum salutiferum. At per idem tempus in spem inducimur, fore ut ad hos viros alii multi, praesertim e christifidelibus, officii conscientia et caritate incitantibus, accedant. Quicumque enim Christo nomen dederunt, eos admodum decet in hac hominum congregatione, et lucis veluti scintillas, et amoris quasi alimenta, et totius tamquam fermentum multitudinis fieri; quod eo magis eveniet, quo cuiusque animus artius cum Deo coniungetur.

Nam nulla sane pax, in hominum universitate insidet, nisi in uniuscuiusque hominis animo ea insederit: nisi videlicet quisque in semetipso ordinem servaverit, quem Deus servari iussit. Qua de re ita S. Augustinus hominem rogat: «Vult autem mens tua idonea esse vincere libidines tuas? Subdatur maiori et vincet inferiorem: et erit pax in te: vera, certa, ordinatissima. Qui est ordo pacis huius? Deus imperat menti: mens carni: nihil ordinatius». (60)

Nimirum igitur quae hactenus de quaestionibus docuimus, hominum societatem tantopere in praesentia sollicitantibus, cumque humanae communitatis profectibus quam maxime coniunctis, ea utique in animum Nostrum acerrima illa desideratio iniecit, qua omnes homines flagrare constat, quotquot bona voluntate ornantur: pacem nempe hisce in terris confirmari.

Quippe qui - licet muneri impares eius vicaria potestate fungamur, quem nuntius ille, praesagientis animi divinatione, «Principem pacis» appellavit (cf. Is 9,6), Nostrarum esse partium ducimus cogitationes, curas, viresque Nostras huic communi omnium bono provehendo dicare. Attamen pax inane verbum est, nisi in ea rerum compositione vertitur, quam omni quidem spe commoti Nostris hisce Litteris Encyclicis quasi primis lineis adumbravimus: compositionem dicimus in veritate positam, ad iustitiae praecepta constitutam, caritate altam et expletam, libertate postremo auspice effectam.

Quae quidem res tam magnifica tamque excelsa est existimanda, ut eam homo, etsi bona laudeque digna voluntate praeditus, si suis dumtaxat viribus elaboret, ad exitum ullo modo perducere nequeat. Scilicet ut hominum societas regnum Dei quanta maxima potest similitudine referat, ipsius caelestis Numinis auxilio vehementer est opus.

Rerum igitur ordo ipse poscit, ut per sacros hos dies, supplices illi admoveamus preces, qui suis acerbissimis cruciatibus suaque morte non modo peccata diluit, fontem et caput discidiorum, miseriarum, inaequalitatum, verum etiam suo profuso sanguine hominum genus cum caelesti Patre suo in gratiam reduxit, pacis muneribus impertitis: «Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. … Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope» (Eph 2,14-17).

Atque in sacris horum dierum ritibus idem resonat nuntius: «Surgens Iesus Dominus Noster, stans in medio discipulorum suorum dixit: «Pax vobis, alleluia›: gavisi sunt discipuli viso Domino». (61) Itaque pacem nobis Christus attulit pacem reliquit: «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis» (Io 14,27).

Hanc ergo pacem a divino Redemptore nobis allatam, ab ipso summis precibus petamus. Abstergeat ille ab hominum animis quidquid pacem labefactare potest, omnesque in veritatis, iustitiae fraternaeque caritatis testes fingat. Suo praeterea lumine eorum qui populis praesunt mentes collustret, ut una cum dignis prosperitatibus, civibus pulcherrimum pacis donum tutum praestent. Ad ultimum, omnium hominum voluntates Christus incendat ad repagula perfringenda, quibus alii distineantur ab aliis, ad caritatis mutuae confirmanda vincula, ad alios intellegendos, ad ignoscendum denique iis qui iniuriam intulerint. Ita nimirum ut, eo auctore et auspice, populi omnes inter se fraterno more complectantur, in iisque semper floreat semperque dominetur optatissima pax.

Extremum id ominantes, Venerabiles Fratres, ut eiusmodi pax ad greges prorepat vobis commissos, per commodum maxime tenuissimorum hominum, qui peculiari egeant adiumento et tutela, Apostolicam Benedictionem vobismetipsis, sacerdotibus ex utroque clero, religiosis viris virginibusque Deo devotis, et christifidelibus omnibus, sed iis nominatim, qui Nostris hisce hortationibus magno animo parebunt, peramanter in Domino impertimus. Universis vero bonae voluntatis hominibus, ad quos etiam hae Litterae Nostrae Encyclicae pertinent, salutem et prosperitatem a summo Deo imploramus.

Datum Romae, apud S. Petrum, in Cena D.N.I.C., die 11 mensis Aprilis anno 1963, Pontificatus Nostri quinto.

 

IOANNES PP. XXIII


(1) IOANNES PP. XXIII, Litt. enc. Pacem in terris de pace omnium gentium in veritate, iustitia, caritate, libertate constituenda, [Venerabilibus fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis aliisque locorum Ordinariis pacem et communionem cum Apostolica Sede habentibus, clero et christifidelibus totius orbis itemque universis bonae voluntatis hominibus], 11 Aprilis 1963: AAS 55(1963), pp. 257-304. Versione italiana: L’Osservatore romano, 11 aprile 1963; La Civiltà cattolica, 114(1963), II, 105ss.
Introduzione: L’ordine nell’universo; l’ordine negli esseri umani. – Parte I: L’ordine tra gli esseri umani: Ogni essere umano è persona, soggetto di diritti e di doveri (1. Diritti: diritto all’esistenza e a un tenore di vita dignitoso; diritti riguardanti i valori morali e culturali; diritto di onorare Dio secondo il dettame della retta coscienza; diritto alla libertà nella scelta dello stato di vita; diritti attinenti il mondo economico; diritti di riunione e di associazione, di emigrazione e immigrazione; diritti a contenuto politico. 2. Doveri: indissolubile rapporto fra diritti e doveri nella stessa persona; reciprocità di diritti e di doveri fra persone diverse, nella mutua collaborazione, in atteggiamento di responsabilità; convivenza nella verità, nella giustizia, nell’amore, nella libertà; ordine morale che ha per fondamento oggettivo il vero Dio). Segni dei tempi. – Parte II: Rapporti tra gli esseri umani e i poteri pubblici all’interno delle singole comunità politiche (necessità dell’autorità e sua origine divina; l’attuazione del bene comune e la ragion d’essere dei poteri pubblici; aspetti fondamentali del bene comune; compiti dei poteri pubblici e diritti e doveri della persona; armonica composizione ed efficace tutela dei diritti e dei doveri della persona; dovere di promuovere i diritti della persona; equilibrio fra le due forme d’intervento dei poteri pubblici; struttura e funzionamento dei poteri pubblici; ordinamento giuridico e coscienza morale; la partecipazione dei cittadini alla vita pubblica). Segni dei tempi. – Parte III: Rapporti fra le comunità politiche (soggetti di diritti e doveri, nella verità, secondo giustizia; il trattamento delle minoranze; solidarietà operante; equilibrio tra popolazione, terra e capitali; il problema dei profughi politici; disarmo; nella libertà; l’ascesa delle comunità politiche in fase di sviluppo economico). Segni dei tempi. – Parte IV: Rapporti degli esseri umani e delle comunità politiche con la comunità mondiale (interdipendenza tra le comunità politiche; insufficienza dell’attuale organizzazione dell’autorità pubblica nei confronti del bene comune universale; rapporto fra contenuti storici del bene comune e struttura e funzionamenti dei poteri pubblici; poteri pubblici istituiti di comune accordo e non imposti con la forza; il bene comune universale e i diritti della persona; il principio di sussidiarietà). Segni dei tempi. – Parte V: Richiami pastorali (dovere di partecipazione alla vita pubblica; competenza scientifica, capacità tecnica, esperienza professionale; l’azione come sintesi di elementi scientifico-tecnico-professionali e di valori spirituali; ricomposizione unitaria nei credenti tra fede religiosa e attività a contenuto temporale; sviluppo integrale degli esseri umani in formazione; impegno costante; rapporti fra cattolici e non cattolici in campo economico-sociale-politico; gradualità; compito immenso; il Principe della pace).

(2) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35(1943), pp. 9-24; IOANNES XXIII, Sermo, 4 Ian. 1963: AAS 55 (1963), pp. 89-91.

(3) Cf. Pius XI, Litt. enc. Divini Redemptoris: AAS 29(1937), p. 78; EE 5/1223; Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus in festo Pentecostes, die 1 mensis Iunii anno 1941: AAS 33(1941), pp. 195-205; EE 6/app.

(4) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35(1943), pp. 9-24.

(5) Divinae Institutiones, 1. IV, c. 28, 2: PL 6, 535.

(6) Litt. enc. Libertas praestantissimum: Acta Leonis XIII, VIII, 1888, pp. 237-238; EE 3.

(7) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35(1943), pp. 9-24.

(8) Cf. Ptus XI, Litt. enc. Casti connubii: AAS 22(1930), pp. 539-592; EE 5/447-582; Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35(1943), pp. 9-24.

(9) Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus in festo Pentecostes, die 1 mensis iunii anno 1941: AAS 33(1941), p. 201; EE 6/app.

(10) Cf. LEO XIII, Litt. enc. Rerum novarum: Acta Leonis XIII, XI, 1891, pp. 128-129; EE 3.

(11) Cf. IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et Magistra: AAS 53(1961), p. 422; EE 7/304.

(12) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus in festo Pentecostes, die 1 mensis iunii anno 1941: AAS 33(1941), p. 201; EE 6/app.

(13) Cf. IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et Magistra: AAS 53(1961), p. 428; EE 7/333.

(14) Cf. Litt. enc. Mater et Magistra: AAS 53(1961), p. 430; EE 7/341.

(15) Cf. LEO XIII, Litt. enc. Rerum novarum: Acta Leonis XIII, XI, 1891, pp. 134-142; EE 3; Pius XI, Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), pp. 199-200; EE 5/646-651; Pius XII, Epist. enc. Sertum laetitiae: AAS 31 (1939 pp. 635-644; EE 6/85-101.

(16) Cf. AAS 53(1961), p. 430; EE 7/341.

(17) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1952: AAS 45(1953), pp. 33-46.

(18) Cf. Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1944: AAS 37(1945), p. 12.

(19): Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35(1943), p. 21.

(20) Cf. Ptus XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35(1943), p. 14.

(21) Summa theol., I-II, q. 19, a. 4; cf. a. 9.

(22) In Epist. ad Rom. c. 13, vv. 1-2, homil. XXIII: PG 60, 615.

(23) LEO XIII, Epist. enc. Immortale Dei: Acta Leonis XIII, V, 1885, p. 120; EE 3.

(24) Cf. Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1944: AAS 37(1945), p. 15.

(25) Cf. LEO XIII, Epist. enc. Diuturnum illud: Acta Leonis XIII, II, 18801881, p. 274; EE 3.

(26) Cf. LEO XIII, Epist. enc. Diuturnum illud: Acta Leonis XIII, II, 18801881, p. 278; EE 3; Epist. enc. Immortale Dei: Acta Leonis Xlll, V, 1885, p. 130; EE 3.

(27) Summa theol., I-II, q. 93, a. 3 ad 2um; cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1944: AAS 37(1945), pp. 5-23.

(28) Cf. LEO XIII, Epist. enc. Diuturnum illud: Acta Leonis XIII, II, 18801881, pp. 271-272; EE 3; Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1944: AAS 37(1945), pp. 5-23.

(29) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35(1943), p. 13; LEO XIII, Epist. enc. Immortale Dei: Acta Leonis XIII, V, 1885, p. 120; EE 3.

(30) Cf. Pius XII, Litt. enc. Summi pontificatus: AAS 31(1939), pp. 413-453; EE 6/1-84.

(31) Cf. Pius XI, Litt. enc. Mit brennender Sorge: AAS 29(1937), p. 159; EE 5/1178; Litt. enc. Divini Redemptoris: AAS 29(1937), pp. 65-106; EE 5/11971280.

(32) LEO XIII, Epist. enc. Immortale Dei: Acta Leonis Xlll, V, 1885, p. 121; EE 3.

(33) Cf. LEO XIII, Litt. enc. Rerum novarum: Acta Leonis XIII, XI, 1891, pp. 133-134; EE 3.

(34) Cf. Pius XII, Litt. enc. Summi pontificatus: AAS 31(1939), p. 433; EE 6/44.

(35) Cf. AAS 53(1961), p. 417; EE 7/286.

(36) Cf. Pius XI, Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS 23(1931), p. 215; EE 5/700.

(37) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus in festo Pentecostes, die 1 mensis iunii anno 1941: AAS 33(1941), p. 200; EE 6/app.

(38) Cf. Pius XI, Litt. enc. Mit brennender Sorge: AAS 29(1937), p. 159; EE 5/1178; Litt. enc. Divini Redemptoris: AAS 29(1937), p. 79; EE 5/1226; cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35 (1943), pp. 9-24.

(39) Cf. Litt. enc. Divini Redemptoris: AAS 29(1937), p. 81; EE 5/1228; cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35(1943), pp. 9-24.

(40) IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et Magistra: AAS 53(1961), p. 415; EE 7/276.

(41) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AA S 35(1943), p. 21.

(42) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1944: AAS 37(1945), pp. 15-16.

(43) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1942: AAS 35(1943), p. 12.

(44) Cf. LEO XIII, Epist. apost. Annum ingressi: Acta Leonis Xlll, XXII, 1902-1903, pp. 52-80.

(45) Cf. Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1941: AAS 34(1942), p. 16.

(46) Cf. Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1940: AAS 33(1941), pp. 5-14.

(47) De civitate Dei, 1. IV, c. 4: PL 41, 115; cf. Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1939: AAS 32(1940), pp. 5-13.

(48) Cf. Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1941: AAS 34(1942), pp. 10-21.

(49) Cf. IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et Magistra: AAS 53(1961), p. 439; EE 7/374-376.

(50) Cf. Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1941: AAS 34(1942), p. 17; BENEDICTUS XV, Adhortatio ad moderatores populorum belligerantium, 1 aug. 1917: AAS 9(1917), p. 418.

(51) Cf. Nuntius radiophonicus, 24 aug. 1939: AAS 31(1939), p. 334.

(52) AAS 53(1961), pp. 440-441; EE 7/378-384.

(53) Cf. Nuntius radiophonicus, datus pridie Nativ. D.N.I.C. anno 1941: AAS 34(1942), pp. 16-17.

(54): IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et Magistra: AAS 53(1961), p. 443; EE 7/394.

(55) Cf. Pius XII, Allocutio ad iuvenes ab Actione Catholica ex Italiae dioecesibus Romae coadunatos, 12 sept. 1948: AAS 40(1948), p. 412.

(56) Cf. IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et Magistra: AAS 53(1961), p. 454; EE 7/442ss.

(57) Litt. enc. Mater et Magistra: AAS 53(1961), pp. 456-457; EE 7/457.

(58) IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et Magistra: AAS 53(1961), pp. 456-457; EE 7/457; cf. LEO XIII, Epist. enc. Immortale Dei: Acta Leonis XIII, V, 1885, p. 128; EE 3; Pius XI, Litt. enc. Ubi arcano: AAS 14(1922), p. 698; EE 5/57s; Pius XII, Allocutio ad Delegatas Unionis Internationalis Sodalitatum mulierum catholicarum ob communem Conventum Romae coadunatas, 11 sept. 1947: AAS 39(1947), p. 486.

(59) Cf. Allocutio ad opifices ex Italiae dioecesibus Romae coadunatos, habita in festo Pentecostes, die 13 mensis Iunii anno 1943: AAS 35(1943), p. 175.

(60) Miscellanea Augustiniana … S. Augustini Sermones post Maurinos reperti, Roma 1930, p. 633.

(61) Resp. ad Mat., in feria VI infra oct. Paschae.

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana




© Copyright - Libreria Editrice Vaticana