Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

PECULIARE STUDIUM

SANCTUS IOANNES BOSCO, CONF.,
CAELESTIS PATRONUS ELIGITUR
OMNIUM HISPANORUM IUVENUM TIRONUM OPIFICUM,
VULGO « JOVENES APRENDICES ESPAÑOLES».

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Peculiare studium singularisque cura, ut neminem fugit, iis sunt impendenda, qui, aetate florentes, artes condiscunt, ut eorum vita ad veram hominum dignitatem et religionis pietatisque rationes conformetur. Quod nostra aetate obtinet maxime, qua tot disseminantur pravae doctrinae, corruptelarum augescunt illecebrae, non pauci ad materiam omnia referunt, ita ut adulescentulorum anìmis impendeat periculum multipiex. Hoc sentientes ac pastorali acti sollicitudine, totius Hispaniae Purpurati Patres et Archiepiscopi Metropolitani, vota quoque significantes sacri cleri ac civilium potestatum, Nos rogaverunt, ut Sanctum Ioannem Bosco, iuventutis parentem et amicum communi laude celebratum, tironum seu pusionum opificum universae Hispaniae caelestem Patronum pro Nostra benignitate renuntiaremus. Quas preces Nos, qui eundem Sanctum Caelitem praecipua veneratione prosequimur, libenter statuimus admittere, fore confisi, ut, eo tuente, pueri Hispani, qui artibus discendis dant operam, olim in vitae actione Ecclesiae ac patriae adiungant honorem, afferant utilitatem. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioannem Bosco, Confessorem, omnium Hispanorum iuvenum tironum opificum, qui « Jóvenes Aprendices Espanoles » vulgo vocantur, caelestem apud Deum Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum seu ordinum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana