Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA APOSTOLICA

MAGNIFICI EVENTUS

AD VENERABILES FRATRES
SLAVICARUM NATIONUM ANTISTITES,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
UNDECIMO EXEUNTE SAECULO
AB ADVENTU SS. CYRILLI ET METHODII
IN MAGNAM MORAVIAM.

 

Venerabiles Fratres,
salutem et apostolicam benedictionem

Magnifici eventus saecularis memoria, arcana providentis Dei disponente consilio, huius incidit in temporis adiuncta, quo Oecumenicum Concilium Vaticanum Secundum celebratur, atque cum optatis, ad quae generalis synodus spectat, arcte cohaerere videtur: undecim enim revoluta hoc anno complentur saecula, ex quo Ss. Cyrillus et Methodius, Apostolorum par nobilissimum, Constantinopoli profecti, in Magnam Moraviam pervenerunt.

Nihil sane singulis nationibus salubrius, nihil beneficii granditate spectabilius even ire potest, quam cum, radiante sole iustitiae, populis fulget illuminatio Evangelii (1), et ideo christianae reipublicae nova fit accessio. Hoc profecto, insigni recordatione dignum, Moravis et Slovachis ac postea bene multis Slavicis populis ob providum tantorum virorum adventum contingere coepit.

Cum numquam fas est benefacta sileri caelestia, tum maxime id congruit, cum sollemniter recolendum est familias gentium a Deo, qui dives est in misericordia (2), translatione in regnum Filii dilectionis suae (3) et christianae nobilitatis ornamento dignatas esse.

Quapropter visum est Nobis ad vos, Venerabiles Fratres, Slavicarum Nationum Antistites, hasce mittere Litteras, per quas tam praeclare factum collustremus, et ad id concelebrandum digno pietatis obsequio una cum clero et populo, quibus consulitis, vos paterno amantique eloquio compellemus. Vestrum erit in praesens Ss. Cyrilli et Methodii, merito cum laudis praeconio, vestratibus singulatim proponi iubere vitam, dotes animi, itinera, res gestas, labores et sudores, hoc consilio suscepta, ut eos ad Christum converterent et ad humanum civilemque cultum magis magisque deducerent. Infitiandum non est eandem ob causam alia ab aliis antea ibi temptata esse. Quae tenues tardosque exitus assecuta, magis propitium aevum et aptiores exspectabant conatus, cum ob effusas caelestis gratiae divitias oriturum erat tempus acceptabile et dies salutis (4).

Quodsi quis inquirat, quibusnam praecipuis ex causis tam ferax fructuum Ss. Cyrilli et Methodii apostolica opera exstiterit, facile intelleget hoc quam maxime contigisse, propterea quod ii fuerunt « pauperes in hoc mundo, divites in fide » (5) « homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes » (6), Petri Sedi astricti et deditissimi et omni, qua potet, nominis significatione plane pleneque catholici et apostolici. Quas quidem laudes fel. rec. Decessor Noster Pius XI hisce verbis dilucide expressit: « Quare ... miremur, si Cyrillus ac Methodius — quos Orientis filios, patria Byzantinos, gente Graecos, missione Romanos, apostolatus fructibus Slavos appeIlare licet — omnia omnibus facti sunt, ut catholicae Ecelesiae unitati omnes lucrarentur? » (7).

Iuvat Nos saltem breviter strictimque annales, qui eorum enarrant historiam, decurrere. Thessalonicae ii orti sunt, fratres germani, studio fidei pares, ingenii dotibus impares: alter magistratu, alter philosophiae cultu darus, utrique postquam varia per discrimina rerum laboriosas sacras expectitiones apud Arabes et Chazaros sunt aggressi, in solitudinem Montis Olympi in Bithynia secesserunt. A Michaele III imperatore Byzantino ad Ratislaum, principem Magnae Moraviae, qui ab eo idoneos Evangelii praecones poposcerat, missi, celebri excepti sunt laetitia, nec ulla intermissa mora, in evangelicum munus, cui se devoverant, incubuerunt. Brevi magna messis splendide crevit. Evenit ut apostolicus insumptus labor facilior expediretur, quod novis conformatis litteris Slavorum expressus fuit sermo et in eorundem sermon em Sacrae utriusque Testamenti Litterae et liturgici libri tum Romani, tum Byzantini ritus conversa.

Romam cum venissent ambo fratres, ut Romano Pontifici de actis rebus rationes redderent et de agendis mandata exciperent, ab Hadriano II omni honore affecti sunt. Summus hic Antistes, cum duorum Evangelii praeconum orthodoxam fidem illibatam recognovisset, Methodio et nonnullis eorum discipulis sacros Ordines conferendos curavit. Cum autem paulo post Cyrilli, virtute magis quam aetate maturus, Romae supremum diem obiisset, sollemni funebri pompa eius corpus elatum, in urbana aede Sancti Clementis summo cum pietatis obsequio conditum est. Methodius vero Archiepiscopus Pannoniensis et Magnae Moraviue creatus est, hoc etiam munus nactus, ut, qua Pontificius Legatus, Slavicarum gentium spirituali emolumento consuleret.

Novum opus firmo erectoque animo aggressus, sanctissimus vir cumprimis in suae dicionis provincia apta temperatione ecclesiasticum disciplinam constituit vel solidayit, ac lata per spatia arduis itineribus susceptis, praeter Moravos, Slovachos et Slovenos, etiam Bohemos, Polonos, Croatas, et, per suue disciplinae alumnos, Serbos, Macedones, Bulgaros, horumque ope etiam Ucrainos, Russos et Alboruthenos ad christian am fidem erudivit.

Praetereundum non esse sentimus Methodium Romam reversum, ut apud Ioannem VIII de invecta Slavica lingua sacris peragendis satis sese purgaret, omni accusatione liberatum, munera ab Hadriano II sibi con­ credita, nominatim Slavicam expeditionem, confirmata retinuisse et sollertius persolvisse. Sanctum namque semper et sollemne ei fuit cum Ecclesia Romana arctissimo caritatis fideique vinculo devinriri, et cum oboedientiae obsequio erga Apostolicam Sedem, quae quidem firmamentum veritatis et unitatis christianae est, sacro ministerio defungi.

Postquam pro Christi nomine et gloria multa peregit et passus est, terrestri est vita functus, die sexta mensis Aprilis anno DCCCLXXXV et in aede sacra principe Magnae Moraviae conditus est.

Religiosa reverentia, bona existimatio, inclita fama, quibns longe lateque omni tempore et ubique terrarum gliscente auctu Ss. Cyrillus et Methodius florebant, Leoni XIII id suaserunt, ut per Encyclicas Litteras « Grande munus » praeclaris laudibus Apostolorum par extolleret; isque Romanus Pontifex, ut in candelabro templi Dei rutilantiorem lucem funderent, ipsorum sollemnitatem et cultum ad universam Ecclesiam pertinere decrevit. Cuius Decessoris Nostri eadem observantia moti, praesentis temporis adiunctis et ipsa saeculari memoria, qnae recolitur, probe poscentibus, optamns et cupimus, ut iustissimo pietatis debito studio ad Sanctos hos Caelites opiferos, quasi ad sidera amica, vos et ii universi e nationibus vestris, qui christiano nomine censentur, oculos animosqne convertatis. Quo magis apud vos opus est non humano, sed divino praesentique auxilio, eo magis eorum deprecatione fidendum est, quia in caelestibus sedibus valida propitiatione pergunt adesse necessitatibus et inceptis, quibus vacarunt, neque exstincta, sed potentior corum provida invigilat caritas.

Novistis, Venerabiles Fratres, flagrantilms votis Nos eniti et contendere, ut orientales qui christiano nomine decorantur, ab Apostolicae Sedis communione seiuncti, eandem redintegrare studeant et ut, gradatim in Ohristi implendum votnm, unius ovilis et pastoris unitas consummetur.

In id etiam conspirant vota Oecumenici Ooncilii Vaticani Secundi, eni — haud parva cum animi oblectatione et spei bonae auspicio etiam a seiunctis Ecclesiis missi spectatores adfuerunt.

Vox temporis vox Dei est; eaque non uno indicio, non paucis et parvis argnmentis huiusmodi auspicandam restaurationem communionis et pacis suadere et incitare videtur.

Praeter modum maiora ea sunt, quae utrimque iungunt quam ea quae seiungunt in hac nobilissima et utilissima causa restaurandi in illibatae nnitate fidei concordiae nexus, ex quo procul dubio christiano orbi novus nascetur felicitatis ordo. Oportet nunc utrimque parentur viae, quae quidem solide munientur et ad optabilem rei effectum ducent, si mutua erit bona existimatio et fraterna caritas: haec cupida Dei voluntatis implendae ad omnia valet, omnia sperat, omnia sustinet.

In id quantopere conferebat inceptum, ab Antonio Martino Slomsek, Episcopo Lavantino, conditum et ab Antonio Cyrillo Stojan, Archiepiscopo Olomucensi, provectum, cui nomen inditum est « Apostolatus Ss. Cyrilli et Methodii », itemque conventus, qui apud sacras ruemorias S. Methodii Velehradi celebrabantur. Spectabiles gratiqne fructus, qui in commune emolumentum in de maturuerunt, valde acuunt flagrantia desideria meliorum temporis adiunctorum, quae facultatem impertiant feliciter incohata resumendi et promovendi.

Subit recordatio Nos, cum anno MCMXXVII in Bulgaria Apostolici Delegati munere fungebamur, Oonventus Velehradensis Praesicli haec scripsisse: « Id cupio, ut a Bulgaria profecta vox laetitiae, ad te peneniat et per te universis Velehradi congregatis resonet hanc ob causam, quod sollemnes coetus apucl sacras memorias Ss. Cyrilli et Methodii aguntur. Haec vox testimonium profert catholicos fideles, qui hic snnt, participes esse precum, studiorum, deliberationum, votorum, quae catholici Slavici pro coniunctione ecclesiarum fundunt et explicant ... Vere nobis esse videmur grana frumenti, in montibus sparsa secundum perveteris christianae precationis venustam imaginem, quae quidem grana ad sapidum panem conficiendum coalescunt. Deprecantibus Ss. Cyrillo et Methodio, benedicat Deus vestrae animorum fraternitati, et gratia superna eam quasi applicito signa communiat » (8).

Ex eo tempore in consuetudinem quandam venire coepimus orandi Deum non solum pro dilecta Bulgarorum gente, sed etiam pro universis populis, qui effecerunt, ut in media Europa nomen Christi splendesceret. Vehementius saluit tunc Nobis cor; huiusque impulsio Nos incitavit, ut cotidie pro iis per subsequentis aetatis decursum fiduciae plenas precationes Deo funderemus, tenero cum pietatis affectu. His in precibus consociare solemus beatissimae Matri Iesu Ss. Cyrillum et Methodium itemque omnes sanctos caelites Orientis et Occidentis, ut praevalido patrocinio suo ab Altissimo fraternitatis et pacis tam exspectatam completionem votorum impetrent.

Ut in hoc sacrosanctae unitatis conamine perficiendo consudetur alacriter, hortatores, instinctores, patroni exsistunt Ss. Cyrillus et Methodius, qui susceptum iter quasi duo poli lumina collustrando indicant. Ii profecto, sanctae columnae unitatis, multum orant pro universa sancta civitate, quae est Ecclesia, et pro populis tutelae suae concreditis: Cyrillus et Methodius, duae olivae, duo candelabra, duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae (9).

Quam opportuna, quam amans et praesentibus rerum adillnctis congruens est precatio, quam S. Cyrillus ad magna et caelestia deposcenda genti sibi commissae Romae moriens effudit: « Domine Deus, qui omnes angelicos ordines et incorporeas vires creasti, caelum autem extendisti et terram firmasti ... auge Ecclesiam tuam multitudine et omnes in unitate collige, et electos homines constitue concordes in yera. fide tua et recta confessione, et in spira in corda eorum verbum tui auditus ... ut attingant se ad bona opera et ad quae tibi sunt placita » (10).

Hac sollemni occurrente fausti eventus memoria, summo religionis obseqnio exsolvendae sunt Deo grates pro inenarrabili beneficio, quod, auspicato adventu Ss. Cyrilli et Methodii christianae rei publicae conferebatur. Per hos enim sive directo, sive per eorum alumnos Slavicis gentibus christiana fides et civilis humanitatis cult us advecta sunt. Ac propterea naturae feliciter insertae dotes, Evangelii delabente gratia, effloruerunt, quae hosce populos decorant: vividus divinarum rerum sensus, generosa in doles, versatilis in genii ubertas, ad politiorem humanitatem inclinatio, bonarum artium dives vena, hospitalis liberalitas, quae quidem omnia de ipsis bene sperandi haud labiles causas suppeditant.

Pro dolor, in compluribus eorum regionibus tam celsa superna benefacta et accept a a maioribus decora et christiani nominis nobilitas contemnuntur misere. Utinam pigeat demum id proterere quod oportet magni pendere et diligere, ac, moderator urn in melius mutato consilio, quod quidem fore confidimus, in auram lenem se vertat procella. Ut gentibus vestris christianae religionis indemnis servetur a maioribus traditus inaestimabilis pretii thesaurus, id hortamur ut, hoc anno maiore cum certatione Deo supplicationes, postnlationes, oblationes sanctas, lacrimas, fructum bonorum operum deferatis, habentes mysterium fidei in conscientia pura (11). Rerum omnium et tempornm moderator et rector, propitiatus, ut spes confovet vota, vertet adflictiones et maestitiam in melius, et Eius auxilio et praesidio confisis solacium parabitur, quod eo laetius evadet, quo minus in exspectatione fuerit.

Compertum Nobis est hniusmodi saecular em eventus memoriam claris quibusdam inceptis nobilitari, ita ut perpetuitate donetur haud sine rei religiosae ornamento et profectu. Haec ad rerum gestarum indagationes, ad doctrinae studia Ss. Cyrillum et Methodium spectantia, ad pias peregrinationes praesertim attinebunt.

His alias addite inceptiones, ut aemulis nisibus Apostolorum par honorabile quodam modo ad vestrates redeat, et facem, quam attulit, vividiorem accendat et sublime attollat. Hanc etiam ob rem cereos, quibus in festo Purificationis Beatae Mariae Virginis rite benediximus, nonnullis templis principibus vestris destinavimus, ad significandum Christum datum in illumination em vestrarum gentium et communis effectorem salutis, qui vobis per duos evangelicae lucis satores apparuit.

Quam plurimum igitur optantes, ut Ss. Cyrilli et Methodii saecularis recolenda memoria perquam digne et fructuose concelebretur et post se vestigia spiritualis incrementi et durabilis rei effectus linqnat, huius rei causa praesentissima Dei auxilia invocamus, atque supernorum munerum auspicem et pignus Apostolicam Benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, atque clero et christifidelibus moderationi vestrae commissis, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Maii, in festo ritus Byzantino-slavici Ss. Cyrilli et Methodii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri quinto.

 

IOANNES PP. XXIII


(1) Cfr. 2 Cor. 4, 6.

(2) Cfr. Eph. 2, 4.

(3) Cfr. Colos. 1, 13.

(4) 2 Cor. 6, 2.

(5) Iac. 2, 5.

(6) Eccli. 44. 6.

(7) Litt. Ap. ad Archiepiscopos et Episcopos tum Regni Serborum-Croatarum-Slovenorum, tum Reipublicae Cecho-Slovachae, AAS v. XIX (1927), p. 95.

(8) Acta V. Conv. Velehr., p. 6l.

(9) Cfr. 2 Mach. 15, 14; Apoc. 11, 4; Zach. 4, 11-14.

(10) Vita Constantini slavica, cap. XVIII.

(11) Cfr. 1 Tim. 3, 9.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana