Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - IT  - LA  - PT ]

LITTERAE ENCYCLICAE
AD PETRI CATHEDRAM
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP. XXIII
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES
DE VERITATE, UNITATE ET PACE
CARITATIS AFFLATU PROVEHENDIS
(1)

 

Ad Petri Cathedram, etsi immerentes, evecti, ea iterum non sine admonitione, nec sine solatio consideramus; quae vidimus et audivimus cum proximum Decessorem Nostrum, vita functum, fere omnes cuiusvis gentis, cuiusvis opinationis complorarunt; et cum postea erga Nos, ad Summi Pontificatus apicem vocatos, itidem multitudines mentes animosque, quamquam aliis eventibus gravibusque rerum difficultatibus sollicitos et distentos, atque spem exspectationemque suam converterunt. Quod sine dubio propalam demonstrat Catholicam Ecclesiam perpetua florere iuventa, atque esse quasi signum levatum in nationes (cf. Is 11,12), ex eademque penetrantem lucem suavemque amorem effundi, qui omnes attingit populos.

Ac praeterea, quod nuntiavimus, Nobis in animo esse Oecumenicum Concilium ac Romanam Synodum celebrare, itemque Codicem iuris canonici, hodiernis necessitatibus accommodatum apparare, novumque eiusdem generis Codicem pro Orientalis ritus Ecclesia edere, id placuit admodum multorum obtinuisse consensum, communemque aluisse spem fore ut omnium animi ad veritatem satius altiusque agnoscendam, ad redintegrandos salutariter christianos mores, et ad restituendam unitatem, concordiam et pacem feliciter excitarentur.

In praesens autem tribus hisce de causis, de veritate nempe, de unitate, ac de pace, caritatis afflatu adipiscendis promovendisque, per Encyclicas has Litteras, quas primas damus ad universum catholicum orbem, tractaturi sumus, cum id potissimum a Nobis apostolicum manus, quo fungimur, postulare videatur. Adsit e caelo Nobis scribentibus Sancti Spiritus lumen, adsit vobis legentibus; ac flexanima Dei gratia omnes ad haec assequenda permoveat, quae in communibus votis sunt, quamvis praeiudicatae opiniones, difficultates non paucae, ac repagula multa ad id assequendum opponantur.

I

Malorum omnium, quae cives, quae populos, quae gentes quasi quodam veneno inficiunt, multorumque animos perturbant, causa et quasi radix haec est: ignorano veritatis, immo non tantum eius ignorano, sed interdum eius etiam despectio, ac temeraria aversio ab ea. Ex hoc enim errores omne genus proficiscuntur, qui quasi pestes in animorum penetralia et in ipsius humanae societatis venas invadunt, omniaque transversa agunt summo cum singulorum totiusque hominum consortionis discrimine. Atqui Deus mentem nobis indidit, naturalis veritatis adipiscendae capacem. Si hanc sequimur, Deum ipsum, eius auctorem nostraeque vitae ducem ac legislatorem, sequimur; si autem ab ea, vel ob insipientiam, vel ob socordiam, ac vel etiam ob nequitiam animi recedimus, a summo ipso bono et a recta vivendi norma animos avertimus nostros. Verumtamen, quamquam, ut diximus, naturales veritates, ipsius mentis ope attingere possumus, id nihilominus – praesertim quod spectat ad religionem rectosque mores – non facile ab omnibus, nec sine admixtione errorum saepe evenit; ac praeterea quae naturae vim rationisque captum exsuperant, ad ea, nisi divino illuminante afflanteque Numine, nullo modo pertingere possumus. Quamobrem Dei Verbum, quod «lucem inhabitat inaccessibilem» (1 Tm 6,16), hominum sortem immensa caritate miseratum, «caro factum est et habitavit in nobis» (Io 1,14), ut illuminaret «omnem hominem venientem in hunc mundum» (Io 1,9) omnesque ad integram plenamque veritatem non modo, sed ad virtutem etiam et ad beatitatem perduceret aeternam. Quapropter tenentur omnes Evangelicam amplecti doctrinam, qua reiecta, ipsa veritatis, probitatis civilisque cultus fundamenta labant.

Agitur, ut patet, de causa gravissima, quacum ipsa nostra salus sempiterna coniungitur quam maxime. Qui, ut gentium Apostolus admonet, sunt «semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes» (2 Tm 3,7), qui nullum certum tutumque verum humanae menti patere posse asseverant, veritatesque a Deo revelatas repudiant aeternae saluti nostrae necessarias, ii procul dubio a doctrina Christi et ab eiusdem Apostoli gentium sententia misere aberrant, qui ait: «… Occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei … Ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate» (Eph 4,13-16).

Qui vero consulto etiam ac temere cognitam veritatem impugnant, et loquendo, scribendo agendoque mendacii armis utuntur, ut ad se alliciant sibique concilient indoctam plebem, et ut ignaros cereosque adulescentium animos effingant et ad sententiam suam conforment, ii procul dubio aliorum inscitia innocentiaque abutuntur, acque reprobandum omnino commercium exercent.

Quam ad rem facere non possumus quin eos peculiari modo ad veritatem diligenter, caute, prudenterque proponendam adhortemur, qui libris, commentariis, diariisque editis, quorum hodie tam magna copia est, tantopere conferunt ad civium, iuvenum praesertim, mentes edocendas educandasque, et ad eorum efficiendas opiniones moderandosque mores. Gravissimo iidem officio tenentur non mendacia, non minus recta, non turpia propagandi, sed vera solummodo, sed ea potissimum, quae non ad vitia, sed ad probe fatta ad virtutemque conducant.

Summo enim cum moerore cernimus, quod iam Decessor Noster imm. mem. Leo XIII conquerebatur, «serpere audacter mendacium … per laboriosa volumina et exiles libros, per diariorum volitantes paginas et apparatas theatrorum illecebras»; (2) cernimus «volumina atque ephemeridas ludificandae virtuti, honestandae turpitudini composita». (3)

Atque in praesens huc accedunt, ut optime nostis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, radiophonicae auditiones et cinematographica itemque televisifica spectacula – haec postrema spectacula domi facile habentur – ex quibus omnibus, si ad honesta, ad proba, et ad christianam etiam virtutem invitamenta et adhortationes proficisci possunt, attamen non raro ad pravos quoque mores, pro dolor, ad dehonestamenta vitae, ad errorum fallacias et ad lubrica vitia illecebrae, iuvenilibus praesertim animis, oriri queunt. Quamobrem detrimentosis hisce armis veritatis probitatisque arma opponenda sunt, eo nempe consilio ut huius tanti mali, quod serpit cotidie latius, vis sedulo diligenterque prohibeatur. Pravis igitur fallacibusque scriptis retta sinceraque scripta obsistere necesse est; radiophonicis autem auditionibus, cinematographicis ac televisificis spectaculis, quae ad errores vel ad blandimenta vitiorum alliciant, ea obiciantur oportet, quae veritatem tueantur, morumque integritatem incolumen servare contendant; ita quidem ut novae hae artes, quae plurimum possunt ad perniciem, eaedem ad hominum salutem et beneficium, una cum honesta delectatione, transferantur, atque inde remedia suppetant, unde mala venena saepe suppeditantur.

Non desunt praeterea qui, etsi veritatem consulto data opera non impugnant, neglegentia tamen atque incuria summa erga eam laborent, quasi mentem nobis ad pervestiganda et assequenda vera Deus non dederit. Qui pravus agendi habitus ad hanc usque prono quodam itinere perabsurdam adducit sententiam: cunctarum nempe religionum aequam habendam esse rationem sublato scilicet veri falsique discrimine. «Quae quidem ratio – ut eiusdem Decessoris Nostri verbis utamur – comparata ad interitum est religionum omnium, nominatim ad catholicae, quae cum una ex omnibus vera sit, exaequari cum ceteris sine iniuria summa non potest». (4) Ac praeterea reputare nihil inter contraria et adversa interesse, id profecto hunc exitialem habet exitum, nolle ullam religionem probare iudicio, nolle usu. Quomodo enim Deus, qui veritas est, potest eorum incuriam, neglegentiam, socordiam probare vel tolerare, qui, cum de quaestionibus agitur, ex quibus omnium nostrum aeterna pendet salus, nihil pensi habeant, nihil de necessariis veritatibus inquirendis et adipiscendis, nihil denique de tribuendo legitimo cultu soli Deo debito?

Si tantus labor, si diligentia tanta in humanis disciplinis addiscendis provehendisque hodie ponitur, ita ut saeculum hoc nostrum de mirabili eiusmodi, in noscendarum rerum rationumque campo, progressione facta, iure meritoque glorietur, cur non eandem, immo maiorem impigritatem, sollertiam navitatemque ponamus in doctrinis illis certo tutoque modo assequendis, quae non ad terrenam et mortalem hanc vitam, sed ad caelestem pertinent defuturam numquam? Tunc solummodo, cum ad veritatem pervenerimus, quae ex Evangelio oritur, et quae in actionem vitae deducatur oportet, tunc solummodo, dicimus, pace et gaudio animus tranquillabitur noster; quod quidem gaudium laetitiam illam in immensum exsuperat, quae ex pervestigatis rebus humanis atque ex mirandis illis inventis, quibus hodie utimur, et quae cotidiana conclamatione ad caelum efferuntur, oriri potest.

II

Ex hac adepta veritate – quae sit plena, integra, sincera – in mentes, animos actionesque nostras unitas scatere atque emanare debet. Omnes enim discordiae, disconventiones, dissensionesque ex hoc, veluti ex prima scatebra, proficiscuntur: id est ex veritate vel non cognita, vel, quod deterius est, quamvis explorata ac perspecta, repulsa tamen sive ob commoda utilitatesque, quae saepe ex falsis opinationibus eventura esse sperantur, sive ob pravam caecitatem illam, qua hominum vitia et iniuste facta facile indulgenterque nimis excusationem quaerunt.

Necesse igitur est ut omnes, cum privati cives, tum ii, quorum e manibus populorum sortes pendent, veritatem sincere adament, si velint eam assequi concordiam et pacem ex quibus prosperitas veri nominis privatim publice oriri potest.

Ad quam quidem concordiam et pacem eos nominatim adhortamur, qui publicae rei gubernacula moderantur. Nos, qui supra omnes populorum contentiones positi sumus, quique populos omnes pari caritate amplectimur, et qui nullis ducimur terrenis utilitatibus, nullis politici dominatus rationibus, nullis praesentis huius vitae cupiditatibus, videmur posse, hac de gravissima causa loquentes, ab omnibus cuiusvis gentis aequo animo iudicari, aequo animo exaudiri.

Creavit Deus homines non inimicos, sed fratres; terram dedit eis opera laboreque excolendam, ut ex ea singuli universi fructus caperent et ea omnia, quae ad victum et vitae usum essent necessaria. Variae autem nationes nihil aliud sunt, nisi hominum, hoc est fratrum, communitates, quae non modo ad proprium cuiusque finem, sed ad communem etiam totius humanae consortionis prosperitatem, fraterno coniunctae foedere, contendere debent.

Ac praeterea mortalis huius vitae iter non aliquid tantum est in semet ipso considerandum atque oblectationis causa suscipiendum, non ad interitum humanae carnis solummodo ducit, sed ad vitam etiam immortalem, sed ad patriam etiam perpetuo mansuram.

Si haec dottrina, si haec spes solacii plena ex hominum animis evellitur, tota causa vivendi labitur; cupidines, dissensiones ac discidia necessario erumpunt e penetralibus nostris, nullo valido freno compescenda; non oliva pacis mentibus splendet, sed discordiarum faces flammescunt; sors nostra bestiarum sorti, quae sunt rationis expertes, quasi exaequatur; quin immo deterior est, quandoquidem, cum nos simus ratiocinandi vi praediti; ea abutentes possumus ad peiora eniti ac prolabi, quod saepius, pro dolor, evenit; atque, ut iam Cain, fraterno effuso sanguine gravique patrato crimine foedare terram.

Ante omnia igitur necessarium est ad recta eiusmodi principia revocare mentes, revocare animos, si volumus, quod oportet, ut actiones quoque nostrae ad iustitiae viam reducantur.

Cur enim, si fratres nominamur et sumus, si communis sortis in hac vita et in futura participes efficimur, cur, dicimus, possumus ceterorum adversarios, inimicos et hostes agere? Cur aliis invidere, cur agitare odia, ac mortifera in fratres comparare arma? O iam satis dimicatum est inter homines; iam ingentes nimis iuvenum multitudines, in aetatis flore, suum effuderunt cruorem. Nimia iam sepulcreta bello caducorum occupant terram, ac severa voce admonent omnes ut ad concordiam, ad unitatem ad iustamque pacem tandem aliquando reducantur.

Animos igitur intendant omnes non ad ea, quibus homines invicem dividuntur ac dissociantur, sed ad ea potius quibus mutua et aequa sua cuiusque suarumque rerum rationumque aestimatione coniungi possunt.

Si paci, ut oportet, non bello studetur, si ad fraternam populorum concordiam sincero animo ab omnibus spectatur, tum solummodo contingere poterit, ut publicae res rationesque recte agnoscantur atque adeo felicitar componantur; itemque fieri poterit ut, communibus initis consiliis, ea quaerantur ac statuantur, quae universam hominum familiam ad optatissimam illam unitatem adducant, qua fruentes singulae nationes cernant propria libertatis iura, non ceteris obnoxia, sed omnino in tuto posita. Qui ceteros opprimunt, qui eos debita libertate expoliant, ii procul dubio ad hanc unitatem non possunt conferre operam. Quam ad rem optime quadrat eiusdem sapientissimi Decessoris Nostri imm. rec. Leonis XIII sententia: «Ad ambitionem, ad appetentiam alieni, ad aemulationem cohibendam, quae sunt maximae bellorum faces, christiana virtute, imprimisque iustitia, nihil est aptius». (5)

Ceteroquin, si hanc fraternam unitatem, quae iustitiae praeceptis innitatur et caritate alatur oportet, populi non assequuntur, res in gravissimo discrimina permanent; ex quo evenit, ut cordati omnes conquerantur ac lamententur, quod in incerto esse videatur utrum ad pacem solidam, veracem sinceramque constabiliendam, an potius ad novam taeterrimamque conflagrationem bellicam caecitate summa iidem prolabantur. Caecitate summa dicimus; nam si – quod Deus omnino avertat – novum erumpet bellum, ob armorum illa portenta, quae nostra invexit aetas, populos omnes, sive eos qui victi, sive eos etiam, qui victuri evadent, nihil aliud exspectabit atque excipiet, nisi immane excidium immanisque ruina.

Rogamus igitur omnes, eos potissimum, qui publicae rei moderantur, ut haec prudenti intentoque animo coram vindice Deo considerent; atque adeo volentes libentesque viri omnes ingrediantur, quae ad necessariam unitatem conducant. Quae quidem concors unitas, qua una, ut diximus, communis etiam populorum prosperitas procul dubio augebitur, tum solummodo redintegrari poterit, cum nempe pacatis animis ac iuribus omnium in tuto positis, debita ubique Ecclesiae, nationibus, singulisque civibus refulserit libertas.

Quae autem inter gentes populosque concors expetitur unitas, eandem inter civium etiam classes magis magisque provehere necesse est; quod nisi evenerit, mutua odia simultatesque, ut iam cernimus, haberi queunt; ex quibus tumultuosae turbae, infaustae rerum conversiones, atque interdum etiam excidia orientur, una cum extenuatis cotidie magis et in discrimen adductis publicis privatisque copiis. Ad rem idem Decessor Noster iure meritoque animadvertebat: «(Deus) in communitate generis humani esse iussit classium disparitatem et quandam inter ipsas ex amica conspiratione aequabilitatem». (6) Etenim omnino patet «quo modo in corpore diversa inter se membra conveniunt, unde illud exsistit temperamentum habitudinis, quam symmetriam recte dixeris, eodem modo naturam in civitate praecepisse ut … classes congruant inter se concorditer, sibique convenienter ad aequilibritatem respondeant. Omnino altera alterius indigeti non res sine opera, nec sine re potest opera consistere. Concordia gignit pulchritudinem rerum atque ordinem».(7) Qui igitur hanc civilium classium disparitatem negare audent, ipsius naturae legibus repugnant; qui vero huic amicae necessariaeque inter civium ordines conspirationi et operae adversantur, ii procul dubio humanam societatem perturbare ac discindere conantur, summo cum privatae ac publicae utilitatis discrimine ac detrimento. Ceterum, ut alias Decessor Noster imm. mem. Pius XII sapienter asseveravit: «Apud populum hoc nomine dignum civium ordinum inaequalitates, quae non ex hominum arbitrio, sed ex ipsa natura rerum oriantur – inaequalitates dicimus quae ad mentis animique culturam, ad rem oeconomicam, ad varias civium condiciones pertinent, salvia semper iustitiae mutuaeque caritatis rationibus – communis fraternitatis vinculis minime obstant». (8) Possunt quidem singulae classes ac varii civium ordines iura sibi propria tueri, si modo id non vi, sed legitime fiat, neque in ceterorum iura, quae pariter indemnia sint oportet, per iniuriam invadant. Fratres sunt omnes; omnia igitur amico foedere et mutua fraternaque caritate componendo sunt.

Quam ad rem fatendum est, idque meliorum rerum spem inicit, recentioribus hisce temporibus alicubi inter civium classes necessitudines rationesque minus acres minusque difficiles intercedere; ut idem proximus Decessor Noster, catholicos Germaniae cives alloquens, hisce affirmabat verbis: «Taeterrima postremi belli calamitas, quae vos tam aerumnose perculit, id saltem commodi attulit, ut in pluribus populi vestri ordinibus, praeiudicatis opinionibus nimioque propriae utilitatis amore posthabitis, classium studia sibi invicem repugnantia aliquanto pacatiora devenirent, aptius invicem coalescentibus hominibus. Communis enim adversa fortuna omnibus est salutaris, etsi amarae, disciplinae magistra». (9)

Reapse imminutum est intervallum illud, quod inter civium classes intercedit, quae quidem cum iam non ad eos tantum spectent, qui vel rem vel dant operam, multiplices devenere, faciliusque civibus omnibus patent; iisque, qui operositate dexteritateque pollent, facultas datur ad evectiores quoque ascendendi civilis societatis gradus. Quod autem nominatim ad eos spectat, qui cotidiano labore vivunt, non sine solatio cernere est ea omnia incepta recens irrita, quae humaniores reddunt condiciones quibus opifices in officinis in ceterisque laboris campis utuntur, id efficere, ut iidem opifices non tantum ad rem oeconomicam quod attinet aestimentur, sed ad elatius etiam digniusque humanae vitae genus.

Attamen longum adhuc restat faciendum iter. Siquidem nimiae adhuc supersunt rerum disparitates, nimiae inter varios coetus simultatis causae, ob mancam interdum vel non omnino iustam iuris proprietatis opinionem eorum, qui propriis utilitatibus commodisque plus aequo inhiant. Huc accedit formidolosa illa ab operibus vacatio, quae multos misere afficit vexatque nimis, et quae maiores saltem hodie difficultates parere potest ea etiam de causa, quod saepe opificum opera perfectioribus omne genus machinamentis demandatur. Eiusmodi ab operibus vacationem iam Decessor Noster f. r. Pius XI hisce verbis conquerebatur: «Etenim videre est ad inertiam coactum atque adeo ad extremam usque indigentiam, una cum subole cuiusque sua, paene infinitum honestorum artificium numerum qui nihil magis discupiunt quam ut honorate sibi panem comparare queant, quem cotidie a Caelesti Patre, ex divino mandato, comprecantur. Tangunt equidem animum Nostrum eorum gemitus; Nosque, eadem miseratione commotos, illum iubent iterare questum ex amantissimo Divini Magistri Corde coram hominum concursu fame languentium prolatum: ‹Misereor super turbam› (Mc 8,2)». (10)

lamvero, si exoptatam volumus et quaerimus – quod reapse et velle et quaerere debemus omnes – mutuam inter civium classes coniunctionem, publica ac privata collata opera collatisque animosis inceptis, efficiendum pro viribus est, ut omnes infimae quoque plebis homines possint labore suo suaeque frontis sudore necessaria vitae sibi comparare, ac tuto honestoque modo in posterum quoque sibi suisque consulere. Ac praeterea nostrorum temporum condiciones multa in communem vitae usum invexere commoda, a quibus fruendis tenuioris etiam fortunae cives prohibere non licet.

Eos praeterea, qui in variis humani laboris campis rem sumunt vel dirigunt, et in quos opificum sors atque interdum vita ipsa recidit, enixe adhortamur ut non tantum perpendant quid lucri iidem opifices operando pariant, non tantum eorum iura in tuto ponant, ad mercedem quod spectat, sed eos etiam ut homines, immo ut fratres reapse considerent; atque id quoque efficiant ut opifices congruo convenientique modo magis magisque queant peracti laboris participare fructus, seseque sentiant totius gerendae causae quasi partes. Quod idcirco monemus, ut iura officiaque dominorum cum iuribus officiisque opificum magis magisque conveniant recteque componantur, utque variae hac de re consociationes «non quasi arma videantur ad iniurias vel inferendas vel propulsandas, quae obnixas aliorum voluntates contrariamque vim excitant, non quasi flumen quod proruptis impedimentis exundet, sed potius veluti pons, qui contrarias ripas coniungat». (11) Potissimum tamen curandum est ut progressioni in re oeconomica, de qua diximus, non minor - ut christianos, immo etiam ut homines prorsus addecet - progressio in re quoque morali respondeat. Quid enim opificibus proderit auctiorem adipisci rerum copiam, cultiorisque vitae beneficiis perfrui, si potiora bona, quae ad immortalem animum pertinent, amiserint, vel neglexerint? Id autem auspicato eveniet, si Catholicae Ecclesiae de re sociali doctrina, ut oportet, ad rem deducta fuerit; itemque si omnes «studeant et tueri in se, et excitare in aliis, summis iuxta atque infimis, omnium dominam ac reginam virtutum, caritatem. Optata quippe salus expectanda est praecipue ex magna effusione caritatis: christianae caritatis intelligimus, quae totius Evangelii compendiaria lex est, quaeque semetipsam pro aliorum commodis semper devovere parata; contra saeculi insolentiam atque immoderatum amorem sui certissima est homini antidotus: cuius virtutis partes ac lineamenta divina Paulus Apostolus iis verbis expressit: ‹Caritas patiens est, benigna est: non quaerit quae sua sunti omnia suffert: omnia sustinet› (1 Cor 13, 4-7)». (12)

Ac denique ad quam populos, eorum moderatores, omnesque civium ordines concordem advocavimus unitatem, ad eandem adipiscendam confirmandamque familias quoque omnes enixe paternoque animo adhortamur. Pax enim, unitas et concordia si in domestico non habentur convictu, quomodo in civili societate haberi possunt? Haec congruens et quasi concinens unitas, quae inter domesticos parietes consistere nullo non tempore debet, ex indissolubili ipso christiani connubii vinculo eiusque sanctitate oritur; magnamque partem totius civilis societatis ordinem, profectum, fortunam alit. Paterfamilias, Dei inter suos veluti personam gerat, et non modo auctoritate, sed rectae etiam suae vitae exemplo ceteris praeluceat ac praesit. Mater vero familias sua animi levitate suaque virtute in domestico convictu fortiter suaviterque suae proli imperet; erga coniugem indulgenter amanterque se habeat; unaque cum eo subolem, pretiosissimum a Deo collatum donum, diligenter instituat acque educet ad probe religioseque vivendum. Qui autem ab eis gignuntur filii, semper parentibus, ut addecet, obtemperent, eos adament, eisque non tantum solacio, sed etiam, si opus erit, auxilio sunto. Spiret intra domesticos parietes ea, quae in Nazarethana familia flagrabat, caritas; christianae omnes virtutes efflorescant, unitas vigeat, probae vitae specimina refulgeant. O numquam eveniat – a Deo enixe precamur – ut haec tam bona, tam suavis, tam necessaria scindatur concordia; si enim christianae familiae sancta instituta labant, si praecepta a Divino Redemptore hac de re impertita reiciuntur vel pessumdantur, cum profecto ipsa publicae rei fundamenta vacillant et civilis ipsa societas corrumpitur, gravique in discrimine versatur, non sine civium omnium iactura ac detrimento.

III

Iam de ea unitate loquamur, quae peculiarissimo modo Nobis in votis est, et cum qua pastorale ipsum munus, Nobis a Deo concreditum, coniungitur quam maxime: hoc est de unitate Ecclesiae.

Norunt profecto omnes Divinum Redemptorem talem condidisse societatem, quae una esset ad obitum usque saeculorum, secundum illud: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,20); et hac de causa ad caelestem Patrem incensissimas adhibuisse preces. Haec autem Iesu Christi precatio, quae accepta profecto fuit, et exaudita pro sua reverentia (cf. Hb 5, 7): « Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint» (Io 17,21), spem Nobis dulcissimam inicit atque confirmat fore ut tandem aliquando oves omnes, quae non sunt ex hoc ovili, ad illud redire exoptent; quapropter, secundum eiusdem Divini Redemptoris sententiam: «fiet unum ovile et unus pastor» (Io 10,16).

Quae quidem suavissima spes iam Nos duxit vehementerque excitavit ad propositum illud publice enuntiandum, Oecumenicum videlicet cogendi Concilium, ad quod sacrorum Antistites, de gravibus religionis rebus tractaturi, ex universo terrarum orbe convenient, ea praesertim de causa ut ad Catholicae Fidei incrementum et ad rectam christiani populi morum renovationem deveniatur, utque ecclesiastica disciplina ad nostrorum temporum necessitates rationesque aptius accommodetur. Id profecto mirabile praebebit veritatis, unitatis caritatisque spectaculum; spectaculum dicimus, quod ii etiam cernentes, qui ab Apostolica hac Sede seiuncti sunt, suave, ut confidimus, invitamentum accipient ad illam unitatem quaerendam assequendamque, quam Iesus Christus a Caelesti Patre flagrantibus rogavit precibus.

lamvero novimus, quod quidem Nobis solatio est, postremis hisce temporibus, apud non paucas communitates quae a Beati Petri Cathedra seiunctae sunt, quandam commotam esse animorum inclinationem erga fidem et instituta catholica, atque non parvam existimationem erga Apostolicam hanc Sedem exortam esse atque in dies increbruisse, praeiudicatas opiniones delente studio veritatis. Ac novimus etiam eos fere omnes, qui, etsi a Nobis et inter se disiuncti, christiano nomine decorantur, ad nectenda inter se vincola congressiones non semel habuisse, acque idcirco constituisse Consilia; quod quidem demonstrat eos vehementi permoveri desiderio ad quandam saltem deveniendi unitatem.

Procul dubio Divinus Redemptor Ecclesiam suam constituit solidissima unitate suffultam ac praeditam; quodsi ceteroquin - ut per absurdum loquamur - non fecisset, rem profecto caducam et sibimet ipsi saltem in posterum repugnantem egisset, eodem quippe modo, quo philosophiae fere omnes; quae variarum hominum opinationum arbitrio permittuntur, aliae ex aliis decorso temporum enascuntur, transformantur, evanescunt. Id autem divino Ieso Christi magisterio, qui «via et veritas et vita» (Io 14,6) est, adversari omnino, nemo est qui non videat.

Hanc autem unitatem, Venerabiles Fratres ac diletti filii, quae, ut diximus, non aliquid evanidum, incertum et labans, sed aliquid solidum, firmum et tutum esse debet, (13) si ceteris christianorum communitatibus deest, Catholicae tamen non deesse Ecclesiae, facile profecto omnes cernere possunt, qui eam diligenter inspiciant. Ea enim talis est, quae tribus hisce votis distinguatur atque exornetur: unitate nempe doctrinae, regiminis et cultus; talis, quae adspectabili modo omnium obiciatur oculis, ut eam omnes agnoscere et sequi possint; talem dicimus, ut ex ipsius Divini Conditoris voluntate, in ea oves omnes in unum reapse congregentur ovile, sub unius ductu pastoris, ut ad unam paternam domum Petri fundamento innixam, filii advocentur universi, utque uni Dei regno populos omnes coagmentari fraterno foedere ab ea contendatur, cuius quidem cives concordi mente concordique animo inter se coniungantur in terris, ut aeterna aliquando beatitate fruantur in caelis.

Etenim Catholica Ecclesia ea omnia firmiter fideliterque credenda esse decernit, quae divinitus revelata sunt; quae nempe in Sacris Litteris continentur, aut ore tenus vel scriptis sunt tradita, atque inde ab apostolica aetate, per saeculorum decursum a Summis Pontificibus et a legitimis Conciliis Oecumenicis sancita ac definita sunt. Quotiescumque aliquis ab hac via aberravit, eum etiam atque etiam materna auctoritate sua ad rectum iter revocare numquam destitit. Ipsa siquidem probe novit ac retinet unam tantum esse veritatem, atque adeo contrarias «veritates» haberi non posse; ipsa gentium Apostoli sententiam ut suam asseverat ac testatur: «Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate» (2 Cor 13,8).

Sunt tamen non pauca, quae Catholica etiam Ecclesia theologis disputanda permittit, quatenus haec non omnino certa sint, et quatenus etiam, ut celeberrimus Angliae scriptor loannes Henricus Newman Cardinalis animadvertit, eiusmodi controversiae unitatem non discindant Ecclesiae, sed potius ad altiorem melioremque dogmatum intellegentiam, ex ipso variarum sententiarum attritu novum praebendo lumen, non parum conferant, ad eamque assequendam viam sternant ac muniant. (14) Verumtamen commune illud effatum, quod, aliis verbis interdum expressum, variis tribuitur auctoribus, semper retinendum probandumque est: In necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas.

Ac praeterea unitatem regiminis in Catholica esse Ecclesia nemo est qui non videat. Etenim, ut christifideles sacerdotibus, sacerdotes autem Episcopis subduntur, quos «Spiritus Sanctus posuit … regere Ecclesiam Dei» (Act 20,28), ita singuli universi sacrorum Antistites Romano subiciuntur Pontifici, utpote qui Petri successor sit habendus, quem Christus Dominus petram et Ecclesiae suae fundamentum posuit (cf. Mt 16,18), et cui peculiariter uni facultatem dedit quidquid ligandi et solvendi in terris (cf. Mt 16,19), confirmandi fratres suos (cf. Lc 22,32), totumque ovile pascendi (cf. l0 21,15-17).

Ad unitatem autem cultus quod attinet, quis ignorat Catholicam Ecclesiam, inde a primaeva aetate septem semper per saeculorum decursum, nec plura nec pauciora, habuisse sacramenta, quasi sacra hereditate a Iesu Christo accepta, quae in omni catholico orbe ad supernam alendam fovendamque christifidelium vitam impertire non destitit? Itemque quis ignorat unum tantum apud eam celebrare sacrificium, Eucharisticum nempe, quo Christus ipse, salus nostra ac Redemptor noster, incruento modo sed revera, ut quondam e cruce pendens in Calvariae loco, pro nobis omnibus cotidie immolatur, acque in nos immensos suae gratiae thesauros misericorditer effundit? Quamobrem iure meritoque S. Cyprianus haec animadvertit: «Aliud altare constitui aut sacerdotium novum fieri praeter unum altare et unum sacerdotium non potest». (15) Id tamen, ut omnes norunt, non prohibet quominus varii in Catholica Ecclesia habeantur ac probentur ritus, quibus eadem pulchrior splendeat, et quasi filia Summe Regis videatur circumamicta varietatibus (cf. Ps 44,15).

Ut hanc veram concordemque unitatem omnes adipiscantur, catholicus sacerdos, dum Eucharisticum celebrat Sacrificium, immaculatam hostiam offert clementissimo Deo imprimis supplicando «pro Ecclesia tua sancta Catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro, et omnibus orthodoxis, atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus». (16)

Hoc igitur mirandum unitatis spectaculum, quo Catholica Ecclesia una praestat atque refulget, vota precesque, quibus eandem unitatem omnibus a Deo implorat, vestrum animum permoveat ac salutariter excitet, vestrum dicimus, qui ab hac Apostolica Sede seiuncti estis.

Sinite fratres et filios dulci vos desiderio appellemus; sinite alamus spem, quam de reditu veltro paterno amantique animo fovemus. Placet vos alloqui eodem pastorali studio, quo Theophilus Episcopus Alexandrinus, cum infaustum schisma inconsutilem dilaceraret Ecclesiae vestem, suol fratres ac filios hisce verbis compellabat: «Imitemur dilectissimi et caelestis vocationis participes, pro sua cuiusque facultate, ducem nostrae salutis et consummatorem Iesum. Amplectamur eam, quae in altura evehit animi demissionem et caritatem, quae nos Deo coniungit, et erga divina mysteria sinceram fidem. Divisionem fugite, vitate discordiam … mutua vos caritate fovete: Christum audite dicentem: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem». (17)

Animadvertite, precamur, cum vos ad unitatem Ecclesiae amantissime advocamus, non vos in alienam, sed in propriam, sed in communem paternamque domum invitari. Sinatis igitur vos adhortemur cupientes omnes «in visceribus Iesu Christi» (Phil 1,8), ut memores sitis patrum vestrorum, «qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem» (Hb 13,7). Praeclara Sanctorum Caelitum cohors, quos iam gentes cuiusque vestrae transmiserunt in caelum, atque ii praesertim, qui suis editis scriptis recte luculenterque Iesu Christi tradiderunt atque explanarunt doctrinam, suae vitae exemplo animos vestros ad unitatem cum hac Apostolica Sede invitare videntur, cum qua christiana etiam communitas vestra per tot saeculorum decursum salubriter coniuncta fuit.

Eos igitur omnes, qui a Nobis seiuncti sunt, tamquam fratres verbis alloquimur S. Augustini dicentis: «Velint, nolint, fratres nostri sunt. Tunc esse desinent fratres nostri, si desierint dicere: Pater noster». (18) «Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius: illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam eius; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna caritate compaginatur; nemo offendit unum et promeretur alterum … Quid tibi prodest non offensus Pater, qui offensam vindicat matrem? … Tenete ergo, carissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem, et matrem Ecclesiam». (19)

Nos vero pro Ecclesiae unitate tutanda atque pro Christi ovili atque regno amplificando supplices preces hac de causa ad benignissimum Deum, caelestium luminum bonorumque omnium largitorem, admovemus, atque ut ab omnibus, quotquot habemus in Christo Fratres et filios carissimos, instanter admoveantur hortamur. Futuri enim Concilii Oecumenici exitus magis profecto, quam ex humana opera diligentique industria, ex flagrantissima communique precum quasi sacra facta contentione pendet; ad quas quidem adhibendas ad Deum preces eos quoque amantissimo invitamus animo, qui, etsi ex hoc ovili non sunt, Deum tamen reverentur et colunt, eiusque praeceptis obtemperare voluntate bona contendunt.

Augeat et expleat hanc spem, haec vota Nostra, divina obsecratio Christi: «Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos … Sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est … Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; … ut sint consummati in unum …» (Io 17,11.17.20.21.23).

Haec Nos, una cum catholico orbe Nobiscum coniuncto, supplici iteramus prece; idque facimus non modo incensa erga omnes gentes caritate atti, sed etiam evangelica animi demissione permoti. Novimus enim humilitatem personae Nostrae, quam Deus, non meritis Nostris, sed arcano consilio suo, ad Sommi Pontificatus apicem evehere dignatus est. Quamobrem ad omnes Fratres ac filios Nostros, qui ab hac Beati Petri Cathedra disiuncti sunt, haec repetimus verba: «Ego sum ... loseph, frater vester» (Gn 45,4). Venite; «capite nos» (2Cor 7,2); nihil aliud cupimus, nihil aliud volumus, nihil aliud a Deo precamur, nisi salutem vestram, vestramque aeternam felicitatem. Venite; ex hac optatissima concordique unitate, quam fraterna alere ac fovere caritas debet, pax magna orietur: pax illa, «quae exsuperat omnem sensum» (Phil 4, 7), cum e caelestibus sedibus oriatur; pax illa, quam Christus per concinentes angelos, super cunabula sua volitantes, nuntiavit hominibus bonae voluntatis (cf. Lc 2,14), et quam, post institutum Eucharisticum Sacramentum et Sacrificium, hisce verbis impertiit: «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis» (Io 14,27). Pax et gaudium; gaudium etiam, nam ii qui mystico lesu Christi torpori, quod Catholica est Ecclesia, reapse et efficaciter coagmentati sunt, vitam illam participant, quae ex divino Capite in singula membra permanat, et ob quam ii, qui omnibus Redemptoris Nostri praeceptis ac mandatis fideliter obtemperant, etiam hac in mortali vita laetitia illa perfrui queunt, quae auspex sit ac praenuntia caelestis sempiternaeque felicitatis.

Haec tamen pax, haec felicitas, dum terreni huius exsilii iter laborantes facimus, adhuc imperfecta est; est enim pax non omnino quieta, non omnino serena; pax est operosa, non otiosa, non iners; ac praesertim pax militans est adversus omnes errores, etsi fucata ac fallaci veri specie tectos, adversus vitiorum illecebras et blandimenta, adversus denique animi hostes cuiusvis generis, qui innocentiam, vel catholicam fidem nostram extenuare, maculare, pessumdare queunt; et adversus quoque odia, simultates, discidia, quae eam diffringere ac lacerare possunt. Hac de causa Divinus ipse Redemptor suam pacem nobis dedit et commendavit.

Pacem igitur, quam quaerere, et ad quam omni ope contendere debemus, ea sit oportet, ut diximus, quae nullis consentiat erroribus, vel cum eorum sectatoribus nullo modo colludat, quae ad vitia non declinet, quae denique omnes devitet discordias. Haec est pax, quam qui sequantur, propriis etiam utilitatibus et commodis, veritatis et iustitiae causa, renuntiare parati sint necesse est, secundum illudi «Quaerite … primum regnum Dei et iustitiam eius …» (Mt 6,33).

Hanc impetret a Deo, enixe precamur, unitatem concordem, ac pacem veram, operosam et militantem - tum iis, quos habemus in Christo filios, tum iis etiam omnibus, qui, etsi a Nobis seiuncti sunt, veritatem tamen, unitatem et concordiam non amare non possunt - Beata Virgo Maria, Regina pacis, cuius Immaculato Cordi Decessor Noster imm. rec. Pius XII universum consecravit hominum genus!

IV

In praesens autem cupimus ad varios Catholicae Ecclesiae ordines nominatim paternoque animo verba facere. Atque imprimis «os nostrum patet ad vos» (2 Cor 6,11), Venerabiles in Episcopato Fratres, cum Orientis, tum Occidentis Ecclesiae, qui ut christiani populi moderatores, una Nobiscum, pondus diei toleratis et aestus (cf. Mt 20,12). Novimus diligentiam vestram; apostolicum novimus studium, quo Dei regnum in dicione cuiusque vestra provehere, confirmare ad omnesque propagare contenditis. Ac novimus etiam angustias vestras, novimus moerores, quibus afficimini ob miserum tot filiorum discessum errorum fallaciis deceptorum, ob rerum penuriam qua res catholica apud vos maiora incrementa interdum capere non potest, ac praesertim ob sacerdotum numerum, multis in locis, necessitatibus succrescentibus imparem. Sed ei confidite, ex quo «omne datum optimum et omne donum perfectum» (Iac 1,17) oritur; leso Christo, instantibus rogato precibus, confidite, sine quo «nihil potestis facere» (Io 15,5), sed cuius gratia eam Apostoli gentium sententiam repetere vobis singulis licet: «Omnia possum in eo, qui me confortat» (Phil 4,13). «Deus autem … impleat omne desiderium vestrum, secundum divitias suas in gloria, in Christo leso» (Phil 4,19); ita ut uberes possitis ex agro, labore sudoreque vestro exculto, metere messes, uberesque colligere fructus.

Eos etiam, qui in utroque cleri ordine militant, paterno appellamus animo; sive in curia proximi vobis, Venerabiles Fratres, adiutores sunt, sive in sacris Seminariis electae iuventuti, in sortem Domini vocatae, instituendae educandaeque tanti ponderis operam vobis navant, sive denique vel in frequentibus civitatibus, vel in pagis, vel in longinquis solitariisque vicis parochi munere funguntur, tam difficili hodie, tam arduo tantaeque gravitatis. Curent iidem – Nobis parcant si hoc in eorum memoriam revocamus, quod confidimus necesse non esse – ut Episcopo suo se obsequentes semper obtemperantesque praebeant, secundum illa S. Ignatii Antiocheni effata: «Cum Episcopo subiecti sitis ut Iesu Christo … Necessarium itaque est, quemadmodum facitis, ut sine Episcopo nihil agatis»; (20) «quotquot enim Dei et Iesu Christi sunt, hi sunt cum Episcopo». (21) Ac meminerint etiam se non publicos officiales tantum, sed sacrorum praesertim administros esse; ideoque non labores, non temporis rerumque iacturas, non sumptus, non sua denique incommoda tanta umquam esse existiment, quae non possint esse maiora, cum ad mentes divina luce collustrandas, tum ad pravas superno auxilio fraternaque caritate flectendas voluntates, tum denique ad paciferum Iesu Christi regnum provehendum propagandumque. Ac magis quam operae laborique cuiusque suo, divinae gratiae confidant, quam supplicibus instantibusque precibus cotidie implorent.

Religiosos etiam sodales, qui, varios evangelicae perfectionis status amplexi, secundum peculiares Instituti sui leges se gerunt suisque obtemperant moderatoribus, paterno salutamus animo, eosque adhortamur ut in ea omnia, quae ipsorum Conditores, peculiaribus datis normis efficienda proposuere, impigro animo totisque viribus incumbant; in id potissimum ut precandi studio ferveant, paenitentiae operibus vacent, iuventutem recte instituendam educandamque suscipiant, eosque pro facultate adiuvent, qui quoquo modo necessitatibus vel angoribus afflictantur.

Novimus profecto non paucos ex his dilectis filiis ob rerum condiciones, quibus in praesens utimur, ad pastoralem etiam christifidelium curam saepissime advocari, non sine magno christiani nominis christianaeque virtutis emolumento. Hos igitur etiam atque etiam adhortamur – quamvis confidamus eos admonitione non indigere Nostra – ut praeclaris illis promeritis, quibus eorum Ordines vel Religiosae Sodalitates elapsis temporibus floruere, id quoque adiciant, ut nempe praesentibus populi necessitatibus – collata cum cetero clero studiosa opera diligentique navitate – pro facultate sibi impertita, libentes volentesque respondeant.

Nunc autem ad eos animus pervolat Noster, qui paterna relicta domo carissimaque patria cuiusque sua, gravibusque toleratis incommodis superatisque difficultatibus, ad exteras se contulerunt, regiones; atque in praesens in longinquis illis laboris campis desudant, ut ethnicorum gentes evangelica veritate christianaque virtute excolantur, utque apud omnes «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Ts 3,1). Grande sane munus illis concreditum est, ad quod exsequendum amplificandumque omnes, qui christiano censentur et gloriantur nomine, sive precibus, rive collata stipe suam pro viribus opero conferant oportet. Nullum fortasse inceptum Deo tam gratum est, quam hoc, cum quo officium, quo tenemur omnes, Dei regni propaganda coniungitur quam maxime. Hi enim Evangelii praecones vitam Deo consecrant ac devovent suam ut lesu Christi lux illuminet omnem hominem venientem in hunc mundum (cf. Io 1,9), ut divina eius gratia omnes animos pervadat ac foveat, utque ad probe, exculte, christianeque vivendum salutariter cuncti excitentur. Hi non quaerunt quae sua sunt, sed quae Iesu Christi (cf. Phil 2,21), Divinique Redemptoris vocem generoso exaudientes animo, sibi Apostoli gentium sententiam tribuere possunt: «Pro Christo … legatione fungimur» (2 Cor 5,20), et «in carne … ambulantes, non secundum carnem militamus» (2 Cor 10,3). Regionem illam, ad quam evangelicae veritatis lucem allaturi venerunt, quasi alteram patriam habent actuosaque adamant caritate; et quamvis dulcissimam terram suam ac Dioecesim propriam vel Religiosum Institutum cuiusque suum incenso semper amore prosequantur, perspectum tamen atque certum habent universae Ecclesiae bonum praeoptandum esse, eidemque imprimis omni ope serviendum.

Cupimus igitur ut hi dilecti filii – iique omnes, qui vel ut catecheseos magistra, vel alia de causa adiutricem Missionalibus generosamque in regionibus illis praestant operam – noscant rese animo Nostro peculiarissimo modo praesentes esse; Nosque ad Deum pro eis eorumque inceptis supplices cotidie adhibere preces; atque ea omnia auctoritate quoque Nostra parique caritate confirmare, quae fel. rec. Decessores Nostri ac praesertim Pius XI, (22) et Pius XII, (23) Encyclicis hac de re datis Litteris, opportunissime statuerunt.

Neque heic silentio praeterire volumus sacras virgines, quae, nuncupatis votis, se Deo devoverunt ut ei unite famularentur, ac mysticis factis nuptiis, cum Divino Sponso artissime coniungerentur. Eae etenim – sive in monasticis claustris umbratilem vitam precando paenitendoque degunt, sive externis apostolatus operibus se dedunt – non modo facilius et felicius saluti suae prospicere possunt, sed Ecclesiam etiam, cum in christianorum nationibus, tum in dissitis etiam terris, ubi nondum Evangelii lumen refulsit, summopere iuvare queunt. O quanta faciunt hae sacrae virgines! O quanta et quam praeclara operantur, quae nemo alias eadem virginali maternaque cura agere potest! Idque non in uno, sed in multis laboris campis: hoc est in recte instituenda educandaque iuventute; in catechesi apud paroeciales aedes pueris puellisque impertienda; in valetudinariis, ubi aegrotos curare et ad caelestia erigere queunt; in hospitalibus senum domibus, quos patienti, hilari, misericordique caritate prosequi et ad aeternae vitae desideria miro quodam suavique modo convertere possunt; in brephotrophiis denique et in spuriae subolis hospitiis, in quibus maternum animum gerunt maternoque eos refovent amore, qui parentibus orbati, vel ab iisdem derelicti, matrem patremque non habent, qui eos enutriant, osculentur, amplectantur. Eae procul dubio non modo optime de Catholica Ecclesia, de christiana educatione, et de operibus quae a misericordia appellantur, sed de civili etiam societate merentur; atque incorruptibilem aliquando in caelis adipiscendam sibi comparant coronam.

Verumtamen, ut probe nostis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, hodiernae hominum, ad christianam etiam causam quod attinet, necessitates tam ingentes, tam variae sunt, ut clerus, ut Religiosi Sodales, ut sacrae virgines iisdem plene medendis iam impares esse videantur. Huc accedit quod non ad omnes civium ordines possunt sacerdotes, Religiosi viri, virginesque Deo devotae aditum habere; non omnes viae iisdem perviae sunt; multi enim vel eos neglegunt, vel fugiunt, ac vel etiam, pro dolor, ii non desunt, qui eos despiciant et abhorreant.

Hac etiam de gravi causa, acerbitatis dolorisque plena, iam Decessores Nostri laicos etiam homines in pacificati militiae, hoc est in Actionis Catholicae, agmina eo sapienti consilio advocarunt, ut ecclesiasticae hierarchiae adiutricem apostolatus operam navarent; ita profecto ut id, quod eadem in praesentibus rerum adiunctis facere nequiret, hi catholici homines atque hae catholicae mulieres generoso agerent animo, collata cum sacris Pastoribus opera, iisdemque semper obtemperantes. Magno quidem Nobis solacio est ea considerare, quae per elapsum temporis decursum, in regionibus etiam ab Evangelii praeconibus adhuc excolendis, hi Episcoporum ac sacerdotum adiutores cuiusvis aetatis, cuiusvis classis vel ordinis, alacri actuosaque voluntate exanclarunt opera ac provexerunt incepta, ut christiana veritas omnibus affulgeret, utque christianae virtutes omnes excitarent atque allicerent animos.

Attamen latissimus adhuc eis laboris campus patet; nimii adhuc sunt, qui eorum praelucenti exemplo eorumque apostolico labore indigent. Ad rem quod attinet, consilium Nobis est hac de causa, quam gravissimam summique momenti putamus, iterum in posterum, uberius ac fusius verba facere. Interea autem spem certam fovemus fore ut ii, qui vel in Actionis Catholicae agminibus militant vel in multiplicibus, quae in Ecclesia florent, piis Consociationibus, diligentia summa pergant tam necessarium opus persequi: quo ingentiores aetatis huius nostrae necessitates sunt, eo maiores eorum sint nisus, eorum curae, industriae ac navitates. Concordes omnino sint, quia, ut probe norunt, vis unita fortior; peculiares opinationes suas posthabeant, quotiescumque de Catholicae Ecclesiae causa agitur, qua nihil maius, nihil potius esse debet; idque non modo ad sacram doctrinam quod attinet, sed etiam ad ecclesiasticam christianamque disciplinam, quae obtemperationem semper ab omnibus postulat. Conferto agmine, et cum catholica hierarchia semper coniuncti eidemque obsequentes, ad auctiora procedant incrementa capessenda; nullisque parcant laboribus, nulla devitent incommoda ut Ecclesiae causa triumphet.

Quod quidem ut debito modo fieri queat, curent imprimis – quod procul dubio sibi persuasum habent – ut semet ipsos christiana dottrina christianaque virtute diligentissime conforment. Tum enim solummodo id ceteris impertire poterunt, quod ipsi iam sibi divina opitulante gratia comparaverint. Id autem peculiari modo adulescentibus et iuvenibus commendamus, quorum studiosa inflammatio animi ad optima quaeque facile incitatur, sed quibus potissimum prudentia, moderatio, et obtemperatio, iis qui praesunt debita, necessaria omnino est. Dilectissimis hisce filiis, qui in spem Ecclesiae succrescunt, et quorum salutifera actuosaque opera tantopere confidimus, gratissimum cupimus amantissimumque Nostrum pandere animum.

In praesens autem lamentabiles eorum voces ad Nos ascendere videntur, qui corporis, vel animi aegritudine laborantes, acerrimis anguntur doloribus, vel qui oeconomicis rerum angustiis ita conflictantur, ut tectum non habeant homine dignum, nec sibi queant prolique suae necessarium sudore suo comparare victum. Vehementer quidem haec voces tangunt et commovent animum Nostrum; atque imprimis aegrotis, infirmis senioque confectis solacium illud impertire cupimus, quod e caelestibus sedibus oritur. Reminiscantur iidem nos non habere hic manentem civitatem sed futuram inquirere (cf. Hb 13,14); reminiscantur mortalis huius vitae doloribus, qui animum expiant, elevant, nobilitant, sempiternum nos posse in caelis adipisci gaudium; reminiscantur Divinum ipsum Redemptorem, ut nostrorum peccatorum labes detergeret ac purificaret, crucis subiisse patibulum, et contumelias, cruciatus, angoresque crudelissimos libenter hac de causa tolerasse. Ut ipse, ita nos omnes a cruce ad lucem vocamur, secundum illud: «Si quis vult post me venire, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me» (Lc 9,23); et habebit thesaurum non deficientem in caelo (cf. Lc 12,33).

Cupimus praeterea – ac fore omnino confidimus ut haec adhortatio Nostra libenter excipiatur – ut corporis animique angores non modo veluti gradus fiant, quibus in aeternam patriam hi scandere possint, sed ut etiam ad ceterorum expiationem, ad eorumque reditum in sinum Ecclesiae, qui ab ea infeliciter desciverint, et ad christiani nominis auspicatissimum triumphum summopere conferant.

Ii autem tenuioris fortunae cives, qui de misera nimis sua vivendi ratione conqueruntur, noscant imprimis haud minore Nos dolore ob suam ipsorum sortem affici. Idque non modo quod paterno exoptamus animo ut iustitia, quae christiana virtus est, in causa etiam sociali, recte moderetur, regat atque conformet mutuar civium classium necessitudines, sed idcirco etiam quod acerrime dolemus Ecclesiae inimicos iniustis aerariae plebis condicionibus facile abuti, ut eam ad suas partes, fallacibus promissis fallacibusque erroribus, adsciscant.

Animadvertant, precamur, ii filii Nostri carissimi Ecclesiam non ipsis, non ipsorum iuribus infensam esse, sed, utpote matrem amantissimam, eos tueri, ac doctrinam et normas de re etiam sociali praedicare et inculcare tales, quae si omnino, ut oportet, ad effectum deducta fuerint, cuiusvis generis iniustitiae de medio tollentur, et ad meliorem devenietur aequioremque bonorum distributionem; (24) itemque amica et adiutrix fovebitur inter varios civium ordines conspiratio et opera, ita ut omnes non modo liberi eiusdem societatis cives, sed eiusdem etiam familiae fratres vocari et esse reapse possint. Ceterum, si commoda utilitatesque, quae postremis hisce temporibus ii assecuti sunt, qui ex cotidiano labore vivunt, aequo perpendantur animo, fatendum est eadem ex actione illa praesertim oriri, quam catholici homines, sapientibus Decessorum Nostrorum praeceptis iteratisque hortamentis obsecuti, naviter in re sociali efficaciterque expleverunt. Ii igitur iam habent, qui aerariae plebis iura tueri contendunt, in christiana de re sociali dottrina certas rectasque normas, quas si modo debitaque ratione ad rem adduxerint, satis iam iisdem iuribus provisum erit. Quamobrem numquam debent ad doctrinae fautores ab Ecclesia reprobatae se convertere; qui quidem si fallacibus promissis eos alliciunt, revera tamen, ubicumque publicam rem moderantur, ea, quae suprema sunt animi bona – christianam fidem dicimus, christianam spem, christianaque praecepta – e civium animis temerario ausu evellere conantur, atque id etiam, quod hodiernae aetatis hodiernique civilis cultus homines ad caelum efferunt, iustam nempe libertatem veramque dignitatem humanae personae debitam, vel extenuant, vel omnino restinguunt; acque adeo ipsa civilis christianique cultus fundamenta subvertere nituntur. Ii igitur, qui christianum nomen reapse retinere volunt, haec fallacia commenta, quae iam Decessores Nostri ac nominatim Pius fel. rec. XI et Pius XII reprobarunt, ac Nos iterum reprobamus, pro gravissimi officii sui conscientia omnino devitare debent.

Novimus non paucos filios Nostros, qui vel tenuiore, vel misera nimis fortuna utuntur, saepe idcirco conqueri, quod christiana de re sociali praecepta non omnia adhuc sint ad effectum deducta. Elaborandum igitur est, idque studiose actuoseque, – privatis non tantum civibus, sed iis praesertim suam navantibus operam, qui publicae rei praesunt – ut christiana de re sociali doctrina, quam Decessores Nostri pluries, luculenter, sapienterque proposuerunt ac decreverunt, ac Nosmet ipsi confirmamus, quam primum, etsi gradatim, ad effectum reapse ac penitus deducatur. (25)

Haud minore sollicitudine propter eorum sortem afficimur, qui ob victum quaeritandi necessitatem, vel ob tristes suarum Nationum condiciones vexationesque religionis causa obortas, patriam relinquere suam coacti sunt. Iis enim quot quantaque incommoda aerumnaeque idcirco toleranda sunt, quod e paterna domo in longinquas translati terras, saepenumero in frequentissimis urbibus sonantibusque officinis vitam degere debent ab avitis moribus tam alienam atque interdum, quod deterius est, haud parum christianae virtuti noxiam atque infensam. Quibus quidem rerum adiunctis haud raro efficitur, ut non pauci in grave discrimen adducantur, atque a sanis religiosisque vitae institutis a maioribus traditis pedetemptim aberrent. Huc accedit quod, cum coniuges saepe a coniugibus, parentes a filiis separentur, domestici convictus vincula necessitudinesque extenuantur, non sine familiarum compaginis detrimento.

Quamobrem sollertem actuosamque eorum sacerdotum operam paterno prosequimur animo, qui Iesu Christi amore ducti et Apostolicae Sedis normis votisque obsecuti, utpote voluntarii exsules, nullis parcunt laboribus, ut horum filiorum spirituali ac sociali bono prospiciant ac pro viribus consulant; idque efficiunt, ut iidem Ecclesiae ubique persentiant caritatem, eo praesentiorem efficacioremque, quo magis eius cura eiusque indigent auxilio.

Parique modo non sine magna animi delectatione laudabiles consideramus aestimamusque nisus in hanc magni ponderis causam a variis Nationibus collatos, itemque ab iisdem recens quoque communiter suscepta consilia atque incepta, ut eiusmodi res, gravissima sane, quam primum ad optatum exitum deducatur. Haec omnia, ut fore omnino confidimus, non tantum conferent ad latiorem facilioremque aditum migrantibus patefaciendum, sed etiam ad parentum filiorumque feliciter redintegrandam domesticam societatem; quae recto, ut oportet, composita ordine, profecto potest eorundem migrantium bonum, ad religionem, ad probos mores et ad rem quoque oeconomicam quod attinet, efficaciter tutari, una cum hospitalium illarum regionum utilitatis incremento.

Dum ad funestos autem devitandos errores, qui religionem non modo, seri humanam etiam consortionem subvertere queunt, omnes quotquot habemus in Christo filios adhortamur, menti obversantur Nostrae tot Venerabiles in Episcopatu Fratres ac dilecti sacerdotes et christifideles, qui vel in exsilium coatti sunt, vel in custodiae locis et in carceribus detenti, idcirco quod Episcopali vel sacerdotali sibi credito muneri deesse et a catholica desciscere fide noluerunt.

Neminem Nos offendere volumus, quin immo veniam omnibus libenter dare cupimus a Deoque precari. Sed sacri officii Nostri conscientia postulat ut horum fratrum filiorumque iura pro facultate tueamur; utque legitima libertas, quae omnibus debetur ideoque etiam Ecclesiae Dei, omnibus, ut oportet, concedatur etiam atque etiam rogemus. Qui ea sequuntur, quae vera, quae insta, quae utilia singulis hominibus et civitatibus sunt, libertatem non renuunt, libertatem non restinguunt, libertatem non opprimunt; non enim hac agendi ratione indigent. Quamobrem ad civium prosperitatem quae insta sit, non vi, non mentium animorumque oppressione umquam deveniri potest.

Atque id potissimum pro certo habendum esse putamus: neglectis nempe, vel proculcatis sacrosanctis Dei religionisque iuribus, ipsa humanae societatis fundamenta serius ocius labare ac pessumdari, secundum sapientissimam Decessoris Nostri imm. mem. Leonis XIII sententiam: «Consequens … est, ut vis frangatur legum et omnis debilitetur auctoritas, si summa atque aeterna ratio iubentis vetantis Dei repudietur». (26) Cui quidem sententiae illud Ciceronis effatum consonati «Vos, Pontifices, … diligentius … urbem religione, quam ipsis moenibus cingitis». (27)

Haec Nos considerantes, eos singulos universos, quorum religio coarctatur et coangustatur, et qui saepe etiam «persecutionem patiuntur propter iustitiam» (Mt 5,10) et propter regnum Dei, summo moerore complectimur; eorum dolores, animi angustias aegritudinesque participamus; ac supplices ad caelum admovemus preces ut tandem aliquando iisdem aurora affulgeat meliorum temporum. Acque id ipsum optamus vehementer ut, una Nobiscum, ii etiam faciant omnes, quos habemus ubique terrarum in Christo Fratres vel filios; ita quidem ut ad misericordissimum Deum undique gentium admoveatur sacrarum supplicationum veluti concentus, quae uberem gratiarum imbrem infelicibus hisce mystici Iesu Christi corporis membris concilient.

Ac non modo preces a filiis Nostris carissimis petimus, sed eam etiam christianae vitae renovationem, quae magis quam supplicationes ipsae, Deum nobis fratribusque nostris propitiare possunt. Haec Apostoli gentium elata pulcherrimaque verba vobis omnibus iterare libet: «Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque fusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus,  si qua laus disciplinae, haec cognate» (Phil 4,8). «Induimini Dominum Iesum Christum» (Rm 13,14). Hoc est: «Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam ... Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et votati estis in uno corpore» (Col 3,12-15).

Si quis igitur longe a Divino Redemptore ob admissa et peccata sua misere aberravit, ad eum redeat – enixe rogamus – qui est «via et veritas et vita» (Io 14,6); si quis ad religionem quod attinet, tepidus, languens, remissus ac neglegens est, fidem suam excitet, virtutemque divina gratia alat, refoveat, confirmet; si quis denique, donante Deo, «iustus est, iustificetur adhuc; et sanctus, sanctificetur adhuc» (Ap 22,11).

Et quandoquidem hodie tam multi sunt, qui consilio nostro, qui nostro praelucenti exemplo, et qui etiam adiumentis nostris indigent, cum in infelici miseroque statu versentur, operibus illis, quae a misericordia nuncupantur, et quae Deo gratissima sunt, vos exercete omnes pro viribus ac facultate cuiusque vestra.

Si haec omnia singuli peragere contendetis, illud in Ecclesia renovato fulgore nitebit, quod in epistula ad Diognetum tam miro modo de christianis scribitur: «In carne sunt, sed non secundum carnem vivunt. In terra degunt, sed in caelo civitatem suam habent. Obsequuntur legibus constitutis, sed suo vitae genere superant leges ... Ignorantur, et condemnantur; morte afficiuntur, et vivificantur. Mendici sunt, et ditant multos; omnibus rebus indigent, et omnia illis redundant. Dedecorantur, et inter dedecora afficiuntur gloria; fama eorum laceratur, et iustitiae eorum testimonium perhibetur. Obiurgantur, et benedicunt; contumeliose tractantur, et honorem deferunt. Cum bonum faciant, tamquam improbi puniuntur; dum puniuntur, gaudent, tamquam vivificentur ... Ut autem simpliciter dicam, quod est in corpore anima, hoc sunt in mundo Christiani». (28) Quibus in elatis sententiis nonnulla de iis peculiari modo asseverari possunt, qui ad Ecclesiam pertinent, quae a «silentio» vocatur, et pro quibus potissimum tenemur omnes ad Deum supplices fundere preces, quemadmodum recens etiam, in allocutionibus, qual in Petriana Basilica die Pentecostes et in festo Sacratissimi Cordis Iesu habuimus, instanter christifidelibus omnibus commendavimus. (29)

Hanc Nos christianae vitae renovationem, hanc virtutem sanctitatemque vobis omnibus ominamur, a Deoque constanter supplicando imploramus: non solum autem iis, qui in unitate Ecclesiae firmo animo perseverant, sed iis etiam, qui ad eam assequendam veritatis amore sinceraque voluntate contendunt.

Atque caelestium gratiarum conciliatrix et auspex esto Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, paterna effusaque caritate impertimus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die 29 mensis Iunii, in festo Ss. Apostolorum Petri et Pauli, anno 1959, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


(1) IOANNES PP. XXIII, Litt. enc. Ad Petri cathedram de veritate, unitate et pace caritatis afflatu provehendis, [Ad venerabiles fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, itemque ad universum Clerum et christifideles catholici orbis], 29 iunii 1959: AAS 51(1959), pp. 497-531. - Versione italiana: L'Osservatore Romano, 3 luglio 1959; La Civiltà cattolica, 110(1959), III, pp. 113-139.
Prologo: Perenne giovinezza della chiesa e motivi di consolazione e di speranza. - I. La verità, con particolare riferimento a quella rivelata; I doveri della stampa (e della radio, del cinema, della televisione) in ordine alla verità; L'indifferentismo religioso. – II. Vantaggi recati dalla verità alla causa della pace; La concordia fra le classi sociali; Riflessioni circa importanti problemi nel campo del lavoro; La concordia e l'unione in seno alle famiglie. – III. L'unità della chiesa, nell'unità della fede, di regime, di culto; Invito all'unione rivolto ai fratelli separati; Esortazione alla preghiera in unione di spirito. – IV. Paterne esortazioni ai vescovi, al clero, ai fedeli, ai sofferenti, ai poveri, agli emigrati e alla chiesa perseguitata.

(2) Epist. Saepenumero considerantes: Acta Leonis XIII 3(1883), p. 262.

(3) Epist. Exeunte iam anno: Acta Leonis XIII 8(1888), p. 396.

(4) Litt. enc. Humanum genus: Acta Leonis XIII 4(1884), p. 53; EE 3.

(5) Epist. Praeclara gratulationis: Acta Leonis XIII 14(1894), p. 210.

(6) Epist. Permoti Nos: Acta Leonis XIII 15(1895), p. 259.

(7) Litt. enc. Rerum novarum: Acta Leonis XIII 11(1891), p. 109; EE 3.

(8) Radiomessaggio Natalizio 1944: Discorsi e radiomessaggi di S.S. Pio XII, vol. VI, p. 239; AAS 37(1945), p. 14.

(9) Radiomessaggio al 73° Congresso dei cattolici tedeschi: Discorsi e radiomessaggi di S. S. Pio XII, vol. XI, p. 189; AAS 41(1949), p. 460.

(10) AAS 23(1931), pp. 393-394; EE 5/810.

(11) «per un solido ordine sociale»: Discorsi e radiomessaggi di S. S. Pio XII, vol. VII, p. 350.

(12) Epist. Inter graves: Acta Leonis Xlll 11(1891), pp. 143-144.

(13) Cf. Pius XI, Litt. enc. Mortalium animos de vera religionis unitate fovenda: AAS 20(1928), p. Ss; EE 5/226ss.

(14) Cf. J.H. Newman, Difficulties of Anglicans, vol. I, lect. X, p. 261s.

(15) Epist. 43, 5: Corp. Vind. III, 2, 594; cf. Epist. 40: PL 4, 345.

(16) Canon Missae.

(17) Cf. Hom. in mysticam coenam: PG 77, 1027.

(18) S. Augustinus, In Ps. 32, Enarr. 11, 29: PL 36, 299.

(19) S. Augustinus, In Ps. 82, Enarr. 11, 14: PL 37, 1140.

(20) Funk, Patres Apostolici, I, 243-245; cf. PG 5, 675.

(21) Funk, Patres Apostolici, I, 267; cf. PG 5, 699.

(22) Litt. enc. Rerum Ecclesiae: AAS 18(1926), p. 65s; EE 5/164ss.

(23) Litt. enc. Evangelii praecones: AAS 43(1951), p. 497ss; EE 6/752ss; et Litt. enc. Fidei donum: AAS 49(1957), p. 225ss; EE 6/1307.

(24) Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS 23(1931), pp. 196-198; EE 5/637644.

(25) Cf. Pius XII, Allocutio ad adscriptos societatibus christianis operariorum Italicorum, 11 mart. 1945: AAS 37(1945), pp. 71-72.

(26) Epist. Exeunte iam anno: Acta Leonis X111 8(1888), p. 398.

(27) De Natura Deorum, III, 40.

(28) Funk, Patres Apostolici, I, 399-401; cf. PG 2, 1174-1175.

(29) Cf. AAS 51(1959), p. 420; L'Osservatore romano, 18-19 maggio 1959 e 7 giugno 1959.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana