Index   Back Top Print


PIUS PP. XII

EPISTULAE ENCYCLICAE

FIDEI DONUM*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
DE CATHOLICARUM MISSIONUM CONDICIONIBUS PRAESERTIM IN AFRICA

 

Fidei donum, quod, Deo largiente, incomparabilis bonorum copia in christifidelium animis consequitur, plane postulat ut sine intermissione divino ipsius Auctori gratae exhibeamus voluntatis officia. Siquidem fides est, quae ad arcana divinae vitae mysteria nobis aditum patefacit; quae nos ad caelestis beatitatis spem erigit; et quae christianae societatis unitatem hac in caduca vita firmat et solidat, secundum illud Apostoli : «Unus Dominus, una fides, unum baptisma» [1]. Ac divini huius muneris gratia praesertim fit, ut hoc sponte fluat grato ex animo nostro testimonium: «Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?» [2] . Pro huiusmodi autem divina largitate, quid, post debitum mentis obsequium, acceptius Deo praestare potest homo, quam illatam a Christo veritatis facem latius inter homines proferre? Per sacras igitur provehendi missiones studium, quo christianae caritatis flamma alitur, tanti beneficii memores Deo imprimis quodammodo respondeant homines; cum, hac agendi ratione iam acceptae fidei donum ceteris pro viribus impertiendo, gratam Caelesti Numini videantur referre voluntatem suam.

Dum autem ex una parte cogitatione complectimur tam immensam Nostrorum filiorum multitudinem, qui, praesertim in regionibus christiano nomini mature adiunctis, divinae fidei beneficia participant; ex altera vero consideramus longe numerosiorem esse eorum turbam, qui ad hunc diem salutis praestolantur nuntium, vehementer cupimus, Venerabiles Fratres, magis magisque adhortari vos, ut studiis vestris causam sanctissimam, quae Dei Ecclesiam per totum terrarum orbem propagandam respicit, sustineatis. Inde fiat ut ex monitis Nostris missionalis apostolatus spiritus in sacerdotum animis acrior excitetur vigeatque, eorumque opera christifideles omnes inflammet.

Hoc argumenti genus, gravissimum sane, quod non semel iam Decessores Nostri pertractarunt, ac Nosmet ipsi, ut probe nostis, impensissima data opera attigimus [3], catholicos omnes apostolico studio excitet, prout acceptae fidei conscientia imperat; qui quidem id ipsum ad Europae regiones convertant, quae christianam exuerint religionem, vel ad immensas Americae Australis plagas, quas utrasque probe novimus magnis premi difficultatibus; iidem auxiliatricem praestent operam catholicis Oceaniae et Asiae Missionibus, quae quidem opera magni momenti est in iis praesertim terris, in quibus tam acriter proelium Domini sustinetur; item fraternae caritatis officia exhibeant innumeris christifidelibus, Nobis sane carissimis, qui Ecclesiae decori et ornamento sunt, cum Evangelicam beatitudinem demeruerint, eorum propriam qui persecutionem patiuntur propter iustitiam [4]; doleant denique lugendam innumerabilium animorum sortem, ob nostrae aetatis atheorum conatus, eorum praesertim iuvenum, qui in divinarum rerum ignoratione constituti, atque etiam odio in Deum interdum affecti, misere adolescunt. Fatemur quidem tot munera atque incepta necessario et quam celerrime absolvenda esse, eademque exquirere novum in Ecclesia apostolicarum virium incrementum, quo prosiliant in apertum Dominicum campum «innumerae apostolicorum virorum phalanges, illis haud dissimiles, quae in primaeva Ecclesiae aetate exstiterunt» [5]. At, quamquam haec omnia sollicitudine precibusque Nostris prosequi numquam cessamus, quin etiam sollertiae vestrae enixe commendamus, in praesens tamen opportunum omnino ducimus ad Africam terram diligentiam vestram revocare; Africam dicimus, quae ad cultiorem nostrae aetatis humanitatem civilemque maturitatem iam emergit, quaeque in talis gravitatis versatur rerum adiunctis, qualis fortasse numquam in antiquissimae eius historiae annalibus recensetur.

I

Ex salutiferis progressibus, quos postremis hisce decenniis Ecclesia in Africa feliciter fecit, christifideles habent profecto, cur laetentur ac merito glorientur iure. Ad Petri Cathedram vix evecti, asseveravimus: «. . . nulli parcemus labori, ut... Crux, in qua est salus et vita, et longinquas mundi plagas inumbret» [6]; quamobrem omnibus viribus Evangelii causam in continenti etiam terra illa provehendam curavimus. Hoc testantur diciones ecclesiasticae illic valde numero adauctae; latissimum catholicorum hominum incrementum, quorum frequentia magis magisque in dies increbrescit; at praesertim Ecclesiastica Hierarchia, quam maximo cum animi solacio non paucis in locis rite constituimus, itemque plures iam Africae sacerdotes ad Episcopalem dignitatem evecti, secundum illam «extremam veluti metam» missionalis laboris, quae plane requirit ut «Ecclesia apud alios populos firmiter constabiliatur, iisdemque propria, ex indigenis delecta, tribuatur Hierarchia» [7]. Itaque in amplissima catholicorum familia novellae Africanae Ecclesiae hodie legitimas suas suscipiunt partes, dum ceterae, quae in fide praecesserunt, fraterna caritate coniunctae, easdem ovantes consalutant.

Hanc autem salutarium fructuum ubertatem Evangelii praeconum agmina — sacerdotes scilicet, religiosi religiosaeque sodales, catechistae, adiutores e laicorum ordine — non sine infinitis exanclatis laboribus toleratisque aerumnis comparare valuerunt, quorum vim profecto, hominibus ignotam, unus Deus exploratam habet. Hisce singulis universis libenter gratulamur, gratumque hoc loco animum patefacimus Nostrum, cum Ecclesia abunde habeat cur de missionalibus suis sanctissime glorie tur, qui vel in Africa, vel ubicumque possunt, suum ipsorum expleant munus. Amplissimi tamen, quos hic attigimus, missionalium laborum successus neminem in oblivionem inducant id «quod adhuc hac in causa faciendum superest, ingentem prorsus exposcere operam innumerosque opifices» [8]. Quamvis enim forsitan aliquis perperam aestimet, missionalem actionem, Hierarchia feliciter constituta, mox haberi posse plenam atque fere omnibus numeris absolutam, Nosmet Ipsos tamen sollicitudo omnium ecclesiarum illius continentis terrae quam maxime tenet atque angit. Nonne summa cum animi aegritudine ex hac Apostolicae Sedis celsitudine ante mentis oculos habetur, sive grave momentum earum quaestionum quae illic de christianae vitae ratione propaganda ac penitius excolenda agitantur, sive etiam inopia et paucitas apostolicorum operariorum pro tot tantisque muneribus obeundis? Has habuimus quas vobis, Venerabiles Fratres, curas anxitudinesque aperiremus Nostras; ac vobis prompte alacriterque respondentibus, feliciter contingat, ut ad novam melioremque spem tot strenuorum apostolorum animi erigantur.

Satis vobis cognita et perspecta sunt tempora, longe profecto difficiliora, quibus quidem nunc in Africa plerumque Ecclesia sacras suas inter ethnicos legationes promovere contendit. Re quidem vera pleraeque regiones tam gravibus rei socialis, oeconomicae et politicae immutationibus obnoxiae sunt, ut ex eis futuri temporis cursus maxima ex parte pendere videatur; ac praetereundum non est eventus ad nationum communitatem pertinentes, cum saepe saepius in singulorum populorum vitam reddant, non semper sapientissimis civitatum moderatoribus facultatem concedere, ut cives adducant ad eos cultioris vitae progressus, quos germana postulat populorum prosperitas. Ecclesia autem, cum per omnem suae historiae decursum iam tot Nationum ortum incrementumque spectaverit, facere non potest, quin perdiligentem considerationem in eos populos intendat, quos civilis libertatis iura iam adipiscentes cernat. Ac Nosmet Ipsi pluries hortamenta adhibuimus ut Nationes, ad quas res spectabat, rectam ingrederentur viam, et quidem sincero pacis studio mutuaque rerum aestimatione ductae. «Itaque, ut se res habet — sic unas affati sumus —, illis populis iusta civilisque libertas, quae magis magisque tempore adaugeatur, haud denegetur, eidemque nullum impedimentum afferatur»; alteras vero monuimus ut «gratias de suae dignitatis accessione Europae persolverent; cuius nisi rerum omnium auctoritas apud eos valeret, eaedem caeco nationis suae amplificandae amore in maximam veteris disciplinae perturbationem ruere et in servitutem adduci possent» [9]. Nunc dum gemina illa hortamenta iterum inculcamus, flagrantissimis Nostris in optatis est, ut in Africa terra tandem animorum concilietur fructuosa illa virium omnium concordia, quae utrimque praeiudicatas opiniones offensionesque excludat; quae pericula et angustias immoderatae patriae caritatis exsuperet; quae denique cum illis populis, quibus naturales opes aftmunt futuraque tempora arrident, prestantissima christiani cultus beneficia communicare valeat, quae tantam utilitatem gentibus ceterarum continentium terrarum iam attulerunt.

Haud equidem ignoramus pluribus in Africae plagis turbulenta a «materialismi» athei asseclis disseminari germina, qui civium studia commovent, mutuam diversarum gentium invidiam sollicitant, ac miseras quasdam rerum condiciones detorquent ad fallendum iudicium inani commodi specie, aut ad concitandas seditiose mentes. Quae Nostra sollicitudo est, ut Africae populi auctiorem usque germanamque cum civilem tum christianam prosperitatem adipiscantur iisdem cupimus admovere gravia monita, quae de hac re ad catholicos universos iam alias sollemniter habuimus; ac placet paterna prosequi gratulatione Sacros illos Antistites, qui ovibus sibi creditis firmiter ac non semel a falsorum pastorum periculis praecaverunt.

Cum tamen Dei osores suas insidias ac molimina ad continentem hanc terram alacri data opera convertant, aliae occurrunt gravesque difficultates, quibus Evangelii propagatio in quibusdam Africae regionibus praepeditur. Vobis sane haud ignotae sunt eorum religiosae vitae rationes, qui, quamvis Dei cultum profiteri contendant, multorum tamen animos ad aliam viam facile trahunt et alliciunt, quae Iesu Christi non est, cunctarum gentium Servatoris. Noster communis Patris animus ad cordatos homines universos patet; verumtamen, cum eius in terris vices geramus, qui Via, Veritas ac Vita est, summa cum aegritudine eiusmodi rerum condiciones non considerare non possumus. Quod quidem pluribus ex causis proficiscitur, quae sunt plerumque recentioris historiae eventus; ad id autem nonnihil valuit ipsa agendi ratio quarumdam Nationum, quae gloriantur annalium suorum fastos christiana luce splendere. Est igitur cur de rei catholicae fortunis in Africa haud levibus anxietatibus teneamur; itemque est cur omnes Ecclesiae filii persentiant se officio obstringi missionalibus efficaciore opera opitulandi, et quidem tempore opportuno, ut salutiferae veritatis nuntium « nigrae », uti aiunt, Africae afferatur, in qua circiter octingenties quinquagies centena milia hominum idolorum cultui adhuc famulantur.

Auget praeterea horum dictorum gravitatem etiam praepropera, qui ubique animadvertitur, eventuum cursus, qui profecto sacrorum Antistites praecipuosque Africae catholicos viros minime fugit. Dum populi novas vias novasque rationes aggredi nituntur, ac nonnulli plus nimio allici videntur fallaciis illius civilis cultus, quem technicum vocant, sanctissimum Ecclesiae officium est iisdem populis, quantum fieri possit, praestantissima vitae suae suaeque doctrinae beneficia impertire, ex quibus novus proficiscatur socialis ordo christianis principiis innixus. Quaelibet cunctatio, vel mora, periculorum plena est. Africani enim homines, cum, ad cultiorem vitam quod attinet, postremis hisce decenniis eo progressi sint, quo Occidentales Europae populi nonnisi post plura saecula pervenerunt, facilius moventur atque excitantur, cum artium disciplinis instituuntur sive theoreticis sive rerum usui adhibitis; inde fit ut iidem ad mentis habitum eorum, qui omnia ad materiam referunt, procliviores prolabantur. Hinc rerum condicio interdum induci potest difficulter sanabilis, quae, successu temporis, incremento fidei sive in singulorum animis sive in societate haud mediocriter officiât. Iam nunc igitur sacris Pastoribus opitulari necesse est, ut quam primum eorum apostolicus labor succrescentibus temporum necessitatibus opportune respondeat.

Verum auxilia et adiumenta, quae in praesens sacris expeditionibus suppeditantur, nimio minora fere ubicumque sunt, quam ut congruenter operi explendo satisfaciant. Quae quidem rerum inopia, etsi, pro dolor, non tantummodo ad Africam pertineat, Africam tamen, ob peculiarissima huius continentis temporum adiuncta, magis quam ceteras missionalium regiones videtur afficere. Hac de causa opportunum omnino ducimus, Venerabiles Fratres, quaedam de hoc genere quaestionis vobis paulo fusius exponere. Ut exemplis utamur, missionalium stationes recens conditae, quarum aetas interdum vix unius vel alterius decennii spatium explet, nonnisi post longum tempus valido cleri ex loci incolis delecti auxilio uti poterunt; huc accedit sacrorum operariorum paucitas, qui, in tanta locorum immensitate dispersi, ubi non raro etiam acatholicarum sectarum administri suas proferunt doctrinas, non omnino valent, ubi opus est, ad vocatam operam praestare. Hic quadraginta sacerdotes inter fere decies centena milia incolarum desudant, quorum tantum viginti quinque milia catholicam fidem profitentur. Illic quinquaginta sacri administri commorantur, ubi vicies centena milia hominum incolunt, cum sexaginta milia catholicorum, qui inibi numerantur, fere totas ad se conversas missionalium vires plane requirant. Hanc autem numerorum notationem non curare catholicus vir omnino non potest; nam per viginti apostolicos viros, ceterorum auxilio missos in regiones illas, fieri potest ut illuc Crucis vexillum hodie inferri liceat, quo cras fortasse, postquam alii, qui operarii Christi non sunt, eum apostolatus campum excoluerint, vera fides aditum iam habere nequeat. Praeterea ad sacras expeditiones plene explicandas haud satis est Evangelium nuntiare ; praesentes Africae sociales atque politicae rationes prorsus expostulant, ut ex christifidelium multitudine, recens ad Evangelium traducta, quam primum delecta etiam virorum catholicorum cohors instruatur ac paretur. Quantopere igitur missionalium numerum adaugere necesse est, ut iisdem hanc quoque exquisitiorem singulorum cultionem atque educationem congruentur absolvant. Haec autem paucorum apostolicorum virorum incommoda in immensum fere semper aggravât externarum rerum necessitas, quae egestatem interdum attingit. Quis congruam auxiliorum copiam illis recens conditis Missionibus generose suppeditabit, quibus eaedem instanter indigent, cum plerumque in regionibus egentissimis sitae sint, quae valde aptae sunt ad Evangelii causam provehendam? Vehementer dolet apostolicus vir se tot rebus egere, cum sibi plurima explenda munera incumbant; non quidem admirationem, sed auxilia potius exquirit, quibus, ubi adhuc copia datur, novas inibi valeat missionalis laboris stationes ac sedes constituere.

Ad Missiones autem pridem conditas quod attinet, quarum christifidelium frequentia et christianae vitae fervor suavissimo Nos perfundunt solacio, missionalis operis condiciones, etsi valde differunt, haud minores tamen prae se ferunt anxitudinum causas. Imprimis illic quoque paucorum operariorum acerbissima conquestio est. Revera, qui in illis territoriis Dioecesibus aut Vicariatibus Apostolicis praesunt, officio tenentur, nulla mora interposita, ea omnia apostolatus opera et incepta excitanda sine quibus res catholica provehi pleneque explicari nullo modo potest; quae sunt: collegia ac scholae variis christifidelium ordinibus christiana disciplina instituendis; instituta de re sociali, quorum ope praecipui catholici viri secundum Evangelii praecepta civitatis bono deserviant; catholicorum denique scripta omne genus fusius in vulgus edenda ac disseminanda; itemque quidquid spectat ad recentiora artis inventa, quibus homines inter se communicant quibusque doctrinae evulgantur, quandoquidem neminem latet quanti intersit vulgi opinionem ad se trahere recteque conformare. Quod autem praecipuum est, sedula cura est conferenda ad Actionis Catholicae agmina, quo magis magisque eorum gliscat apostolatus ardor; ac pariter religiosis nostrae aetatis necessitatibus liberalibusque doctorum hominum studiis est consulendum, quibus nisi ubere copia veritatis pabulum suppeditetur, timendum est, ne aliunde extra Ecclesiae saepta alimoniam exquirant. Verum, ut variis hisce muneribus pastoralis sacrorum Antistitum navitas par evadat, iidem indigent non modo amplioribus opibus, sed etiam ac praesertim idoneis adiutoribus ad haec varia ministeria suscipienda, eo sane dimciliora quo magis peculiaribus hominum coetibus sunt accommodanda. Id genus apostolicorum virorum agmina instruere ac parare haud facile negotium est, nec brevis temporis; eorumque copia saepe deest. Hinc eo magis urget haec necessitas, ne tot lectissimorum ingeniorum excultior portio male desistat ad Catholicam Ecclesiam fidenter intueri. Quamobrem hanc nacti opportunitatem maximas gestit animus Noster grates persolvere Religiosis Sodalitatibus, sacerdotibus omnibus ac laicis apostolatus operibus addictis, qui de horum temporum gravitate plane persuasi, auxiliatricem operam suam, non quaesitam interdum, praestiterunt et praestant. Haec omnia incepta et opera, quae Ecclesiae permulta iam commoda pepererunt, una cum omnium se devovendi alacritate, salutarium fructuum spem faciunt quidem amplissimam; cui procul dubio hac in re apostolici laboris campus patet latissime.

At in quibusdam territoriis alia occurrit difficultas; siquidem exitus prosper Evangelii praedicationis requirit ut, successu temporis, apostolicorum virorum numerus congruenti ratione augeatur; quod nisi fit, felices fidei progressus grave in discrimen adducantur necesse est. Quam ad rem crebrius in dies undique ab Institutis Missionalibus apostolici viri efflagitantur; ea tamen ob imminutum novorum sodalium numerum omnibus simul hisce petitionibus satisfacere non valent. Probe nostis, Venerabiles Fratres, in Africa adauctae christifidelium multitudini auctum pariter et congruenter sacrorum administrorum numerum non respondere. Frequentior quidem in dies illic crescit Clerus ex incolis delectus; at sacerdotes illi serius tantummodo recte poterunt in suis dioecesibus plenam populi sui aliquando gubernationem suscipere, et quidem semper auxilium praebentibus missionalibus advenis, qui eos ad fidem adduxerunt. In praesens recentioribus hisce christifidelium communitatibus integrum non est, ut gravissimis huius aetatis adiunctis per se ipsae pares exsistant.

Quamobrem, si difficiles has rerum condiciones perspectas habeant, numquid sacris Missionibus opitulandi officium non persentiant plurimi illi ex Nostris filiis, qui nec de fidei dono a patribus accepto, nec de salutis adiumentis, quibus affluunt, debitas Deo grates curant persolvere?

II

Hic, quem vobis, Venerabiles Fratres, summatim descripsimus perfungendi apostolatus status manifesto declarat in Africa iam non agi de quaestionibus contractions ambitus et ad nonnulla dumtaxat loca pertinentibus, quas gradatim expediri licet, nulla habita ratione cum iis, quae universam christiani orbis communitatem attingunt. Cum olim «Ecclesiae vita, quae aspectabilis est, in veteres Europae regiones vigorem suum praecipue exsereret, unde... in eas affiuebat oras, quae terrarum orbis peripheria nuncupari poterant; nunc contra prae se fert quodammodo mutuam permutationem vitae viriumque inter omnia membra Corporis Mystici Christi» [10]. Quae Ecclesiae Catholicae in Africa contingunt, non ad eam tantum continentem terram pertinent, sed ad alios quoque populos, qui extra eius fines commorantur. Quapropter ab omnibus Ecclesiae partibus, Apostolica Sede impellente, fraterna auxilia proficiscantur oportet, quibus catholicorum necessitatibus subveniatur.

Non frustra igitur accidit, ut ad Vos, Venerabiles Fratres, Nosmet convertamus hac volvente tam magnae gravitatis hora ad latius Ecclesiae fines proferendos quod attinet. «Quemadmodum in mortali concretione nostra cum membrum dolet, cetera omnia condolescunt; et quae sana sunt aegrotantibus suppetias veniunt: ita in Ecclesia singula membra non sibi unice vivunt, sed aliis quoque opitulantur, atque omnia sibi invicem adiutricem operam praestant, cum ad mutuam consolationem, tum ad ampliorem usque aedificationem totius Corporis» [11]. Iamvero nonne reapse Episcopi «eminentiora universalis Ecclesiae membra habendi sunt, ut qui singulari prorsus nexu iunguntur cum divino totius Corporis Capite, atque adeo iure vocantur partes membrorum Domini primae?» [12]. De his magis quam de ceteris asseverari potest, Christum, Mystici Corporis caput, « . . . requirere membra sua: ... primo quidem, quatenus Iesu Christi persona a Summo geritur Pontifice, qui ne pastoralis officii onere obruatur, alios non paucos in sollicitudinis suae partes vocare debet» [13]. Arctissime igitur cum Christo coniuncti eiusque in terra Vicario, vos, Venerabiles Fratres, flagrantis caritatis afflatu commoti, participare studete sollicitudinem illam omnium ecclesiarum [14], quae Nostros aggravat umeros [15]. Vosmet, quos caritas Christi urget, penitus adstringi Nobiscum gravissimo officio sentiatis, dilatandi scilicet Evangelii et toto terrarum orbe Ecclesiae condendae; atque operam dare ne desieritis, ut inter clerum et fideles late diftundantur spiritus precum et mutuae ferendae opis studia, secundum mensuram caritatis Christi. « Extende — ait S. Augustinus — caritatem per totum orbem, si vis Christum amare, quia membra Christi per orbem iacent» [16].

Procul dubio uni Petro Apostolo eiusque Successoribus, Romanis nempe Pontificibus, Iesus Christus gregis sui universitatem concredidit: «Pasce agnos meos, pasce oves meas» [17]. Quodsi unusquisque Episcopus portionis tantum gregis sibi commissae sacer pastor est, tamen qua legitimus Apostolorum successor ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris Ecclesiae una cum ceteris Episcopis sponsor fit, secundum illa verba, quae Christus ad Apostolos fecit: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos» [18]. Haec quae «omnes gentes... usque ad consummationem saeculi» [19] amplectitur missio, cum Apostoli de mortali vita decesserunt, minime decidit; immo in Episcopis, communionem cum Iesu Christi Vicario habentibus, adhuc perseverat. In his, namque, qui peculiari nomine « missi » appellantur, nempe Domini Apostoli, plenitudo apostolicae dignitatis residet, « quae est praecipua in Ecclesia », uti S. Thomas Aquinas testatur [20]. Ex eorum pectoribus tandem ille apostolatus ignis, a Iesu Christo in terras illatus, inflammet oportet omnium Nostrorum filiorum pectora atque ad missionalem Ecclesiae operam per totum terrarum orbem nova excitet studia.

Praeterea huiusmodi universarum Ecclesiae necessitatum prospicientia vera ratione viventis Ecclesiae catholicam naturam ostendit. «Missionalis operae afflatus — ita Nos olim elocuti sumus — et catholici spiritus unum et idem sunt. Catholicam esse, praecipua Ecclesiae nota est, ita ut christianus homo addictus et adstrictus Ecclesiae minime sit, nisi pariter sit addictus et adstrictus christifidelium universitati, atque adeo percupiat ut eadem ubicumque gentium radices agat et florescat» [21]. Nihil ab Iesu Christi Ecclesia tam alienum est quam divisio; nihil eius vitae tam obest, quam si eius membra vel in segregem solitudinem diffugiant, vel in se ipsi plus aequo convertantur, vel denique quomodocumque privatas proprii coetus utilitates unice curent; haec studia sane efficiunt ut peculiaris quaedam christiana sodalitas, quaecumque sit, introrsus se colligat. «Omnium nationum, omnium populorum, aeque ac singulorum hominum parens», nostra nempe sancta Mater Ecclesia, «nusquam terrarum extranea est; ipsamet vivit aut saltem natura sua in omnibus populis vivere debet» [22]. Rursus — hoc asseverare opus est — nihil ex iis quae ad Ecclesiam, Matrem nostram pertinent, singulis christianis alienum est, neque esse debet: quemadmodum eorum fides, fides est universae Ecclesiae, eorumque supernaturalis vita propria totius Ecclesiae est, ita solacia, angustiae Ecclesiae, eorundem erunt solacia et angustiae; itemque Ecclesiae prospectus atque proposita, quae universa complectuntur, suetae eorum christianae vitae prospectus consiliaque erunt. Tunc sponte fiet, ut Romanorum Pontificum adhortationes, quae magnis respondent apostolicis muneribus in toto orbe explendis, eorum in animo plane vereque catholico resonent veluti hortationes prae omnibus libentissime excipiendae ac summa cum gravitate summaque cum instantia perpendendae.

III

Cum inde ab originibus sancta Ecclesia ad divinum verbum usquequaque propagandum natura sua compellatur, eadem ad officium suum obeundum, cui deesse nescit, numquam destitit a suis filiis triplicem opem expetere: nempe preces, adiumenta, et a nonnullis etiam sui ipsorum donum. In praesens quoque sacrae expeditiones, eae praesertim quae ad Africam pertinent, a catholico orbe trina huiusmodi auxilia exposcunt.

Imprimis igitur optamus, Venerabiles Fratres, ut hanc ad rem effusiores et flagrantiores Deo admoveantur preces. Vobis opera danda est, ut enixae ac sine intermissione a sacerdotibus vestris et a vestris christifidelibus obsecrationes fiant ad sanctissimam hanc causam agendam. Opportune christifideles edocendo et de Ecclesiae vita iisdem nuntios rite referendo, huic, quod supra diximus, precum studio quasi alimentum quoddam suppeditantur; ad quas quidem fundendas preces animi acrius exstimulabuntur certis liturgici anni temporibus, quae ad sacras fovendas provehendasque expeditiones aptiora videntur. Ad quae tempora potissimum pertinere putamus Sacrum Adventum, quo humani generis exspectatio de Servatore recolitur et salutis provida praeparatio recensetur; Epiphaniae festum, quod hominibus ortam pandit salutem; Pentecosten denique, qua, Paracleti Spiritu fiante, condita Ecclesia celebratur.

Praecellentissima autem precatio est ea, quae a Christo Iesu, Sacerdote Summo, Deo Patri cotidie ad aras adhibetur, dum sanctissimum renovatur Redemptionis sacrificium. Quamobrem hac praesertim aetate nostra, ex qua permultis in locis futura Ecclesiae incrementa fortasse pendent, quam plurima Eucharistica Sacrificia Deo pro sacris Missionibus offerantur; id ipsum concinit cum optatis Domini, qui Ecclesiam suam diligit, eamque vult per universum orbem florescere ac dilatari. Etsi privatae christifidelium petitiones prorsus legitimae habendae sunt, expedit tamen in eorum memoriam revocare, quorsus imprimis ac necessario spectet ipsa altaris Sacrificii celebratio; quod quidem Canon latinae Missae ita declarat: «in primis... pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum». Haec altissima Ecclesiae consilia fideles penitius percipient, si animo reputaverint doctrinam a Nobis per Encyclicas Litteras Mediator Dei traditam, per quas docuimus quodlibet Eucharisticum Sacrificium habendum esse actionem Ecclesiae nomine peractam, quia «altaris administer personam Christi utpote Capitis gerit, membrorum omnium nomine offerentis» [23]. Quae cum ita sint, Ecclesia omnis per Christum aeterno Patri oblationem suam sanctam exhibet «pro totius mundi salute». Quidni igitur christifidelium precationes in eodem Sacrificio una cum Summo Pontifice, Sacris Antistitibus atque Ecclesia universa Deo studiosius usque admoveantur, ad implorandam novam Spiritus Sancti gratiarum copiam, ob quam «profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultate».

Magis magisque igitur, Venerabiles Fratres, impensas ad Deum adhibete preces. Curas cogitationesque conferre ne desistatis ad tot populos, plane innumeris spiritualibus angustiis detentos, quippe qui vel tam longe a veritatis tramite adhuc aberrent, vel subsidiorum ad perseverandum tanta inopia laborent. Christo coniuncti coram Patre Caelesti adstate supplices, ac per vos iterum iterumque ad eum illa ascendat precatio, quae omni aetate apostolicorum virorum propria fuit, utpote quam Apostoli adhibuerint primi: «sanctificetur nomen tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra»! Tum enim Dei honore eiusque amplificandae gloriae studio unice ducimur, cum vehementer cupimus, ut ipsius regnum, quod est regnum iustitiae, amoris et pacis, in universo terrarum orbe tandem instauretur. Hoc autem divinae gloriae studium, si cum flagranti erga fratres caritate iungatur, nonne propria verique nominis sacras promovendi Missiones alacritas censenda est? Ita enim apostolici adiuvantur operarii, qui Dei praeconum partes in primis sustinent.

Numquid praeterea ex sincero animo ea pro sacris fovendis Missionibus proficisci potest ad Deum adhibita oratio, quae, pro uniuscuiusque facultate, caritatis opera veluti comites non habeat? Ad rem quod attinet exploratam plane habemus, ac magis quam ceteri, efrusam filiorum Nostrorum liberalitatem, ut plurima et pulcherrima testimonia Nobis continenter declarant. Hisce generosis spiritibus profecto debentur mirifica rei missionalis incrementa, quae a primordiis volventis huius saeculi habita sunt. Quamobrem grata cupimus hoc loco prosequi voluntate Nostra carissimos eos filios et filias, qui multiplicibus catholicarum Missionum inceptis sollertem operam navant caritateque alitam; itemque peculiari laude honestare volumus eos omnes, qui, Pontificiis Operibus Missionalibus addicti, nobilissimum illud, etsi interdum ingratum, susceperunt onus, stipes nempe Ecclesiae nomine corrogandi, quasi mendici effecti pro recentioribus sacrarum Missionum fidelium communitatibus, in quibus Ecclesia tantam suam gloriam suamque spem collocatam habet. Dilectis hisce filiis gratulamur ex animo, quemadmodum gratias quoque maximas heic persolvere libet iis etiam omnibus, qui apud S. Consilium Fidei Propagandae alacrem operam suam praestant, quandoquidem ipsis, praeeunte dilecto Filio Nostro Cardinali Praefecto, magnae sane molis negotium est concreditum, rem nempe missionalem in amplissimis continentibus terris provehendi.

At apostolici muneris conscientia ducti, fateri compellimur, Venerabiles Fratres, longe adhuc abesse ut subsidia vestra, quae libentissimo sane animo excepimus, innumeris missionalis operis necessitatibus plene satisfaciant. Cotidie Nos instanter appellant et sollicitant Evangelii praecones, quos acerbe angunt vel Ecclesiae bonum promovendum, vel removenda incommoda, vel aedificia excitanda, quibus omnino opus est, vel denique apostolatus varia opera condenda. Qua de causa vehementi animi aegritudine afficimur, cum omnibus hisce iustissimis expostulationibus minime Nobis respondere fas sit, uti oportet, sed tantum ex parte et ratione non satis idonea. Exemplo sit hac de re Pontificium Opus a S. Petro Apostolo. Amplissima profecto ab hoc Instituto subsidia in catholicarum Missionum regiones mittuntur; at sacerdotii candidati, Deo favente, in illis territoriis quotannis numero augescunt, atque adeo uberiora usque expostulant adiumenta. Numquid iuvenes, qui providentis Dei consilio in praesens ad sacerdotalia munera vocari videntur, pro auxilii accepti pauci tate, minore numero admittantur? Numquid a Seminariis tot adulescentes — qui sacerdotium alacri animo affectant suique optimam spem faciunt — ob pecuniae angustias excludere fas est, ut alicubi contigisse Nobis nuntiatum est? Absit ut catholici homines, qui, uti par est, maximi pendant officiorum suorum gravitatem, renuant peculiaria onera ultro suscipere ad hisce necessitatibus subveniendum.

Non angustias temporum ignoramus; non difficultates, quibus veteres Europae et Americae dioeceses affectae sunt et affiictae. Sed si res ad numeros revocetur, facile intellegatur paupertatem, qua unae laborent, quasi commodum aestimari posse, si conferatur cum condicione tristissima in qua aliae versentur. Ceterum haec perperam inter se comparantur, quandoquidem minus hic refert rationes inire, quam christifideles omnes, quemadmodum auspicata occasione oblata olim iam fecimus, cohortari, «ut sub signis christianae abstinentiae et devovendi se studii, ultra quod morales leges praescribunt, volentes militent, pro uniuscuiusque propriis viribus, prout Dei gratia exstimulat, prout munus, quod exercetur, concedit ... Quae quis subtraxerit vanitati — hoc etiam addidimus — impendat caritati, et Ecclesiae et pauperum necessitatibus misericors occurrat» [24]. Quam multa autem et egregia opera sacer aliquis missionalis, qui, rerum inopia circumventus, in apostolico exercendo munere retardatur, patrare posset pecunia, quam christifidelis quivis in fluxa oblectamenta haud raro impendit! Oportet ergo singulos Ecclesiae filios, singulas familias, singulos christianorum coetus, ad hoc quod attinet, diligenter in se ipsos inquirere. Itaque, illud memoria recolentes: hoc est «gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis» [25], nonnihil eorum, quae supersunt, atque interdum etiam eorum, quae necessaria sunt, erogate! Ac mementote in vestra liberalitate posita esse incrementa, quibus religionis fines latius propagentur; atque novam speciem induturum esse terrarum orbem, si triumphaverit caritas.

Cum Ecclesia in Africae regionibus, sicut aliis in plagis missionali opere excolendis, Evangelii egeat praeconibus, iterum vos, Venerabiles Fratres, appellamus, rogantes ut omni, qua possitis, ope studiosi sitis adiutores eorum, qui, divino vocati instinctu, sive sacerdotes sunt, sive religiosi, sive religiosae, ad missionalia capessenda munia asciscantur.

Vestrum est imprimis, quemadmodum supra diximus, christifidelium animos ita confirmare ac talem iis inicere sollertiam, ut Ecclesiae totius sollicitudines participent, ac libentius aures praebeant Domino, sive olim sive per hominum aetates omnes, imperanti: «Egredere de terra tua et de cognatione tua, et de domo patris tui et veni in terram, quam monstrabo tibi» [26]. Quodsi homines ad studia huiusmodi vere catholica in domestico convictu, in scholis, in paroeciis, in sodalitatibus ab Actione Catholica aliisque in piis coetibus, informati fuerint, non est dubium quin Ecclesiae subsidio mittant ministros, quibus haec indiget ad verbum divinum inter omnes gentes disseminandum. Nec praetereundum est hunc animorum ad rem missionalem ardorem, in dioecesibus vestris excitatum, pignus esse novi religionis pietatisque studii, quo eaedem inflammentur. Fieri autem non poterit ut christifidelium pereat communitas quae filios filiasque Ecclesiae donet. Si ergo vita supernaturalis caritate efficitur, atque se devovendi studio augetur, non immerito affirmari licet vitam catholicam nationis cuiuslibet perpendendam esse oneribus, quae ipsa pro opere missionali ultro suscipit ac sustinet. Non autem satis est curare ut propensae sint ad hoc negotium hominum voluntates, cum multo maiora postulentur. Plures enim sunt dioeceses, quibus, Deo favente, talis suppetit sacrorum administrorum copia, ut nullum detrimentum accipiant, si aliquorum sacerdotum iacturam forte faciant. Ad eas praesertim paterna cum animi sollicitudine Evangelii illam convertimus sententiam: quod superest date pauperibus [27]. At cogitatio convolat Nostra item ad Fratres Nostros Episcopos, qui angore afficiuntur, cum magis magisque sacerdotii vel religiosae vitae candidatos formidulose videant rarescere, et ovium sibi credi tarum spiritualibus necessitatibus obvenire nequeant. Eorum anxietates participamus eosdemque, quemadmodum S. Paulus Corinthios, alloquimur: « Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate» [28]. Attamen dioeceses, quae huiusmodi inopia laborant, ne excludant a se supplicem vocem, quae dissitis sacris expeditionibus invocat opem. Viduae obolus a Domino profertur in exemplum imitandum; si pauper dioecesis alteram dioecesim pauperem iuvat, minime potest con tingere, ut ea inde indigentior fiat, cum Deus se liberalitate vinci non patiatur.

Quo autem efficacius expediantur multiplices quaestiones, quae ad Evangelii praeconum conquisitionem et delectum pertinent, singulorum nisus minime suppetunt. De iis quaestionibus in coetibus pertractate, Venerabiles Fratres, et ad easdem solvendas utimini illis institutis, si qua sint, quae intra cuiusque vestrum Nationis ambitum missionibus provehendis operam praestant. Hoc modo facilius erit aliis alia adicere instrumenta, quibus adulescentium voluntates ad sacras expeditiones divinitus inclinatae efficacius excitentur, et leviora evadant commissa vobis munera, quae in solidum vos communi Ecclesiae provehendo bono adstringunt. In dioecesibus vestris enixe fovete Missionalem Cleri Sodalitatem, quae a Decessoribus Nostris tam saepe et a Nobismet ipsis commendata est. Iam ad fastigium Pontificii Operis eam eveximus, ita ut nemini liceat in dubium revocare sive bonam aestimationem, qua Nos eam prosequimur, sive fructuum exspectationem, quos ex eius incrementis prospicimus. Arcte igitur coalescant conatus, qui ab Ecclesiae Pastoribus et ab iis, qui pro credito munere sacris Missionibus vacant, eliciuntur, cum maxime ex concordia prosperi rerum eventus pendeant. In memoriam hic placet revocare Praesides Pontificiorum Operum Missionalium cuiusvis Nationis, quorum navitati favebitis, Dioecesana Consilia eorundem Operum studio et auctoritate vestra prosequendo. In memoriam etiam reducimus Moderatores illorum Institutorum, optime de re meritorum, quos Apostolica Sedes appellare non desistit, ut sacrarum expeditionum instantioribus necessitatibus prospiciant, quique nequeunt Evangelii praeconum numerum adaugere, nisi Ordinarii locorum eorum industriam benevolenti animo sustineant. Operam date, ut mutua consensione veri nominis utilitates, quae intento animo perpendendae sunt, concilientur. Hae si in praesentia trahi in diversum interdum videantur, quidni omnia satis valida fidei alacritate iterum considerentur, supernaturali unitatis et catholicitatis Ecclesiae causa ob mentis oculos proposita?

Eodem animi affectu, qui fraterna consensione operam cum aliis sociat et sui commodum neglegit, in id incumbite, ut Africae et Asiae iuvenibus, qui prosequendorum studiorum causa ad tempus vestris in dioecesibus degunt, spiritualis cura impertiatur. Iidem, a necessitudinibus socialibus patriae suae avulsi, saepe multas ob causas apud gentes, quae eos excipiunt, haud satis catholicorum societatem fréquentant. Hanc ob rem in discrimen adduci potest eorum christiane vivendi ratio, cum verae novi humanitatis cultus virtutes et laudes, quas inquirunt, eos adhuc lateant, itemque «materialismi» placita vehementer eos trahant atque atheorum sodalicia eorum fiduciam sibi allicere contendant. Quantum, sive ad praesentia sive ad futura quod attinet, hoc intersit, vos minime fugit. Quapropter Missionalium Episcoporum sollicitudinibus permoti, nonnullos idoneos piosque sacerdotes huic apostolatus formae addicere ne dubitetis.

Alia opitulandi ratio, onerosior sane, quae ab aliquibus sacris Antistitibus invecta est, eo efficitur, quod ii, licet gravamen sentiant, sinunt hunc illumve sacerdotem e dioecesi abire et certo temporis spatio Africae locorum Ordinariis opem ferre. Id enim quam maxime ad hoc confert, ut nempe sapienter et considerate illic sacerdotalis ministerii novae ac peculiares formae constabiliantur, itemque ut dioecesani cleri sacra et profana docendi munera suppleantur, quibus illi non suppetunt. Ad haec opportuna et frugifera perficienda incepta libenter adhortationes Nostras admovemus. Si haec prudenter parata et subinde in rem adducta fuerint, catholicae Ecclesiae in Africa hac aetate, quae difficultatibus et spe referta est, summi momenti utilitates afferentur.

Adiumentum denique quod missionalibus dioecesibus hodie praebetur, aliam quoque viam ac rationem suscipit, quae Nobis oblectamentum inicit, et digna sane est, quae vobis, antequam his Litteris finem facimus, proponatur. Actuosum est munus, quod laici, sub Ecclesiae signis militantes, plerumque in Institutis catholicis sive ad singulas Nationes sive ad totum orbem pertinentibus operam suam navantes, pro recens exortis christianis communitatibus acceptant. Huiusmodi opis collatio poscit sane alienis commodis debitum studium, moderationem, prudentiam: at multopere prodest illis dioecesibus instantia novorum apostolicorum munerum pressis. Hi laici sub Christi vexillo militantes, et plane obsequentes Episcopo, qui in se apostolatus summam recipit, prorsus cum catholicis Africae, qui fraterna huiusmodi auxilia aeque pendunt, consentientes, utiliter exhibent recens constitutis dioecesibus experientiae usum iamdiu sibi comparatum, sive ad Actionem Catholicam et actionem socialem, sive etiam ad alia peculiaris apostolatus genera quod attinet. Praeterea — quod haud minoris utilitatis est — ii citiorem facilioremque reddunt coniunctionem singulorum catholicorum Institutorum suae Nationis cum illis eiusdem generis innumeris, quae ad omnes pertinent Nationes. His omnibus egregiam operam in Ecclesiae commodum utilitatemque impensam libenti animo gratulamur.

IV

Dum ergo pro sacris Africae Missionibus gravem instantis hortationis Nostrae vocem attollimus, animus Noster, ut vos probe intellegitis, Venerabiles Fratres, oblivione non capitur eorum filiorum, qui aliis in continentibus terris ad Ecclesiae profectum se conferunt. Hos omnes Nos diligimus, imprimis autem qui in extremis Orientis plagis acerbiora patiuntur. Quodsi singularis status Africae has scribendi Encyclicas Litteras occasionem dedit, nolumus tamen his finem facere, quin universas catholicae Ecclesiae sacras expeditiones postremo oculis Nostris complectamur.

Vobis, Venerabiles Fratres, quorum pastorali curae regiones illae, ubi recens Evangelii semen iactum est, sunt concreditae, quique multo cum labore conditis aut constabilitis novas Ecclesiae communitates, volumus hae Litterae non solum paternae Nostrae sollicitudinis pignus afferant, sed etiam testimonium, quo innotescat universam a Iesu Christo conditam societatem, ob amplitudinem et difficultatem munerum vobis creditorum acriter expergefactam, vobis quam maxime adesse ut operam vestram precibus, adiumentis optimorumque filiorum suorum ministerio iuvet. Quid interest, vos ab arce catholici nominis tanta locorum longinquitate separari? Nonne Ecclesiae cordi propinquiores illi ex eius filiis sunt, qui virtute praeponent et asperiora sustinent? Vobis etiam, Evangelii praecones, sacerdotes ex singulis regionibus delecti, religiosi et religiosae sodales, sacrorum alumni, catechistae, laici militantes sub Evangelii signis, vobis denique omnibus, Iesu Christi religionis satores, qui per terrarum orbem dissiti et ignoti estis, Nostri grati et fidentis animi testimonium proferimus. Firmiter in opere incohato perstate, gloriantes vos Ecclesiae servire, eius voci oboedire, eius afflatu et spiritibus magis magisque moveri ac vinculis fraternae caritatis coniungi. Quantum, dilecti filii, solacii vobis affertur et quam certae victoriae pignus affulget, cum cogitatis obscurum et pacificum certamen, quod pro Ecclesia ipsi certatis, non esse tantummodo vestrum aut aetatis vestrae aut vestri populi certamen, sed perpetuum Ecclesiae universae proelium, quod strenue gerendum omnes eius filii suscipiant oportet, cum Deo, et fratribus acceptum referre debeant fidei donum sacro baptismate datum.

«Si evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incumbit; vae enim mihi est, si non evangelizavero» [29]. Quidni haec vehementia monita ad Nos referamus, ad Iesu Christi nempe Vicarium, qui ex apostolico munere constituitur « praedicator et apostolus ... doctor gentium in fide et veritate ?» [30]. Dum igitur catholicis Missionibus geminum patrocinium S. Francisci Xaverii et S. Teresiae ab Infante Iesu, tutelam omnium Sanctorum Martyrum et praesentissimum maternumque Deiparae Mariae Virginis Apostolorum Reginae praesidium invocamus, Nobis placet Ecclesiae iterare victricia illa verba divini Conditoris sui: Due in altum [31].

Atque interea fore confisi ut hisce hortamentis Nostris catholicorum omnium actuosa voluntas ita respondeat, ut, divina aspirante gratia, sacrae eiusmodi expeditiones ad ultimos usque terrarum orbis terminos christianae veritatis virtutisque iubar, una cum civilis ipsius cultus incremento, afferre queant, paternae benevolentiae Nostrae testem et caelestium munerum pignus, Apostolicam Benedictionem vobis singulis, Venerabiles Fratres, gregibusque vestris, ac nominatim universis Evangelii praeconibus, qui tantopere Nobis cordi sunt, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXI mensis Aprilis, in Festo Resurrectionis D. N. Iesu Christi, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIX,
 Diciannovesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1957-1° marzo 1958, pp. 803-822
 Tipografia Poliglotta Vaticana

A.A.S. vol. XXXXIX (1957), n. 5, pp. 225-248.

 

[1] Eph., IV, 5.

[2] Ps. CXV, 12.

[3] Cf. Benedicti XV Epist. Apost. Maximum illud (A.A.S., XI, 1919, p. 440 sq.); Pii XI Homilia Accipietis virtutem (A.A.S., XIV, 1922, p. 344 sq.); Pii XI Enc. Litt. Rerum Ecclesiae (A.A.S., XVIII, 1926, p. 65 sq.); Pii XII Enc. Litt. Evangelii praecones (A.A.S., XLIII, 1951, p. 497 sq.).

[4] Matth., V, 10.

[5] A.A.S., XLIV, 1952, p. 370.

[6] Allocutio 1 Maii 1939: Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I, p. 87.

[7] Enc. Litt. Evangelii praecones (A.A.S., XLIII, 1951, p. 507).

[8] Ibid., p. 505.

[9] A.A.S., XLVIII, 1956, p. 40.

[10] A.A.S., XXXVIII, 1946, p. 20.

[11] Enc. Litt. Mystici Corporis (A.A.S., XXXV, 1943, p. 200).

[12] Ibid., p. 211.

[13] Ibid., p. 213.

[14] Cf. II Cor., XI, 28.

[15] Cf. II Cor., V, 4.

[16] In Ep. Ioannis ad Parthos, Tr. X, n. 8: P. L., XXXV, 2060.

[17] Ioann., XXI, 16-18.

[18] Ioann., XX, 21.

[19] Matth., XXVIII, 19-20.

[20] Expos. in Ep. ad Rom., cap. I, lect. I, Ed. Parmae, 1862, XIII, 4.

[21] Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII, p. 328.

[22] A.A.S., XXXVIII, 1946, p. 18.

[23] A.A.S., XXXIX, 1947, p. 556.

[24] A.A.S., XLII, 1950, p. 787.

[25] II Cor., VIII, 9.

[26] Gen., XII, 1.

[27] Cf. Luc., XI, 41.

[28] II Cor., VIII, 13.

[29] I Cor., IX, 15.

[30] I Tim., II, 7.

[31] Luc., V, 4.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana