Index   Back Top Print

[ FR  - IT  - LA ]

LITTERAE SSMI. D. N. LEONIS XIII
AD EPISCOPUM GRATIANOPOLITANUM:
QUIBUS GAUDIUM DEPROMIT DE COMITIIS IUVENTUTIS
CATHOLICAE HABITIS SUB ORDINARII
EIUSDEM PRAESIDENTIA*

 

Quam gratae Nobis fuerint litterae tuae, Venerabilis Frater, quibus Nos de Comitiis certiores fecisti per iuniores Gallos, te praesidente, istic habitis, operam conferentibus Viris probitate, doctrina, atque in S. Sedis Acta, quibus Nos Catholicis tutam in supremis eiusdem S. Sedis iuribus naviter defendendis viam ferendam ostendimus, perfecta observantia conspicuis, tibi significare haud amplius morandum existimavimus.

Cuius rei notitia gravissimum animi moerorem, quem Nos christianam Religionem, in qua animarum salus, ac proinde praecipuum humani generis bonum, et civilis culturae progressus maxime nititur, tot modis impetitam cernentes persentimus, mirifice temperavit.

Eadem notitia novum Nobis argumentum suppeditat, plerosque etiamnum adesse, ac semper fore, qui verba nostra et fideliter excipiant, et iuxta illa vitae suae rationes exigant. Atque ita hi viri agentes, publicum ac summopere salutare exemplum, quando maxime opus erat, Galliae praestiterunt.

Alii enimvero sunt, idque notum facere mundo profecto Nos piget, qui quamvis sese Catholicos iactent, tamen sibi licere existimant rectam hisce Reipublicae temporibus agendi normam a R. Pontifice traditam palam respuere; causam praetexentes, quod ea politicen potius, quam Religionem spectet.

Atqui Nos prae hac falsa opinione, singula Acta a Nobis hactenus edita omnino integra sarta tectaque esse volumus ac confirmamus: et praeterea haec addimus: profecto Nos in iis, quae ad Reipublicae administrationem pertinent, neutiquam Nosmet immiscere volumus; sed quando Reipublicae administratio Religionis rationibus arcte colligatur, quemadmodum hodieque in Gallia reapse contingit ; si quis rectam agendi normam, quae Religionis iura rationesque in quibus supremus rerum finis consistit, efficaciter tueatur, praescribendi ius habet, hic praeterquam Romanus Pontifex est nemo.

Huic scopo salutis animarum curandae, omnes praeceptiones, quas nuper atque identidem, Apostolici nostri muneris causa, tradere visum nobis est, arctissime connectuntur: neque vero per eas novum agendi opinandive principium inducitur; imo potius nihil aliud eaedem dicendae sunt, quam quaedam earum praeceptionum, quas Romani Pontifices hactenus tradiderunt, continuatio; ac praesentibus rerum temporumque adiunctis opportuna applicatio: qui quidem Antecessores nostri subinde difficillimis quibusque rei publicae et Ecclesiae temporibus, pro sua in credentium animas cura et sollicitudine, omnia praestiterunt, ut dubias mentes illuminarent, atque eos, qui ipso suo zelo (non secundum scientiam) a recto veritatis et iustitiae tramite facile ac misere aberraturi essent, seseque vanis conatibus insumpturi, atque ipsi bono publico obstáculo futuri, a certa ruina servarent.

Sed ut ad optima atque praeclara virtutis exempla a nobili Gratianopolitano Conventu nuper exhibita regrediamoli, maxima animi nostri laetitia accepimus, quantum istic catholica iuventus, viris prudentia conspicuis operam sponte conferentibus, adlaboraverit.

Deus profecto istorum iuvenum prudentibus aeque ac generosis conatibus benedicet; qui unicam militiae suae tesseram Fidei christianae defensionem adscivere.

Tempus aliquando fuit, cum christianus Oriens armorum praesidium, ad vastatrices Infidelium excursiones cohibendas, ab Occidente expetebat; et quam strenue in id ipsum Gallia operam contulerit, profecto ignorat nemo. - Alia sunt modo tempora, aliaque avertenda mala. - Haud amplius Catholicis Gallis repellendae sunt minaces Infidelium turmae. - Opus est Fidem in ipsamet sua ipsorum Patria defendere ac promovere, cui christianae Religionis amittendae periculum imminet. - Luctari nimirum iidem aeneis armis non possunt, quas Christiani milites in Palaestina Crucem induti gestabant; sed spiritualibus uti armis et possunt, et debent. - Huiusmodi procul dubio arma fuerunt, quibus Christiani Apologistae tanto veritatis robore, et eloquentiae nitore, primum quidem contra Ethnicorum errores et calumnias, dein vero contra captiosas Sophistarum conclusiones e ratione petitas, dimicarunt. Huiusmodi itidem arma fuerunt, quibus Sancti Martyres usi sunt, cum in animo quisque suo in vietissimo divinam charitatem una cum vero in Patriam amore adeo impense coniungentes, se in ipso patrio solo occidendus tradebant, potius quam alterutrum ex hisce animi sui affectibus abdicarent. Huiusmodi denique fidelium Christianorum quovis tempore arma fuerunt; quibus hoc certum deliberatumque in animo erat, ex propriae Fidei principiis consectaria, christiani hominis officiis integre ac sincere in praxim deductis, opportune derivare.

Plane Apologistarum ingenium omnes sortiri nequaquam possunt; non omnes ad virtutem usque heroicam exserendam divinitus vocantur; at vero christianus homo nemo est, qui inficiari possit, se officio reapse obstringi, actus suos Fidei, quam profitetur, rite conformandi; atque ita se idoneum divinae misericordiae instrumentum efficiendi, ut animas et ipse vel ignorantia, vel effrenibus cupiditatibus obcoecatas coadiuvando curare valeat.

Haec adamussim catholici Conventus Gratianopolitani, aliorumque similium Comitiorum, quae illum istic sive praecesserunt, sive subsecuta sunt, consilia ac proposita fuerunt: proinde omnes in idem pie sancteque deliberandum mirabili animorum consensu convenerunt.

Utinam eiusmodi Conventus multiplicentur; utinam Gallia christianas id genus hominum consociationes, iisdem informatas sensibus, ubique in patrio solo exoriri atque excrescere videat! Hoc nimirum pacto contingere potest, ut christianae istic Religionis spiritus vivus, industrius ac beneflcus perseveret: iisque Fidei lumen afferat, qui vel eam amiserunt, vel adhuc languidam atque inertem in sinu abditam gerunt.

Ubique ac semper Ecclesiae Christi inimica ignorantia fuit: hodieque etiam in Gallia eiusmodi est; ubi vel omnino a plerisque ignorantur, vel haud ita dilucide, uti par est, ac vivaci Fidei luce cognoscuntur sive sublimia christianae Religionis Mysteria, sive praeclarissima a Christo Domino, Mundi Redemptore, in humanum genus collata beneficia, sive demum saluberrimum divinae illius Societatis, quae Ecclesia nominatur (quaeque infallibilis est Magistra veritatis, animasque per sacramenta sanctificans, ideoque tum singulis Fidelibus, tum vero etiam cunctis populis prima moralis perfectionis fons), praecipuum in terris exequendum munus docendi nimirum omnes gentes divinitus acceptum.

Isthaec ignorantia, qua maligni Ecclesiae adversarii in odium Religionis calumniando abutuntur, populos summatim invadit; qui idcirco irreligiosae indifferentiae somno corripiuntur, atque iisdem Ecclesiae hostibus castra libere diripienda relinquunt; qui quidem in insano animi proposito Eam ab omni vel minima Socialis hominum vitae participatione penitus removendi ferociter insistunt.

Haud dissimili ratione Ethnici primis Ecclesiae saeculis in Christianos se gerere consueverunt ; sed hi, opitulante Deo, nequaquam animum despondërimt : immo vero maiori in dies animi vigore Christianae Veritatis beneficia quaquaversus diffundere conati sunt. Quinam vero huius eximiae fiduciae fructus fuerint, probe novimus.

Postrema haec magni momenti animadversio iis quae dicere hactenus voluimus, finem tandem imponet.

Quoniam in populis, quiqui illi sint, religiosae vitae progressus ad ipsam humanam societatem verissime atque in primis spectet, propter veritatum, quae religiosae vitae anima sunt, et principiorum, quae civilem vitam moderantur, intimum nexum exinde regula deducitur summopere practica, quae oblivioni tradenda facile non est, quaeque moralem quamdam ac prorsus singularem Catholicis istic spiritus amplitudinem attribuit. - Nimirum salvis atque integris omnibus Christianae Religionis dogmatibus, omnique exclusa quoad oppositos errores servili conniventia Christiana prudentia est, neutiquam repellere, imo potius in bono sive cuiusque privato, sive praesertim communi prosequendo, omnium proborum hominum favorem opemque sibi conciliare.

Pleraque Gallorum pars catholica est; sed et in plerisque eorum, qui eiusmodi forte non sunt, aliquis nihilominus recti iudicii sensus inest, et quaedam animi probitas, quae cum Tertulliano, sensus animae naturaliter christianae appellari.potest.

Iam vero hic praecelsus animi sensus quamdam in morale bonum propensionem, eiusque opere complendi potestatem tribuit: ac saepenumero isthaec animi intima dispositio, isthaec generosa operis opisve collatio ad christianam iisdem veritatem agnoscendam amplectendamque viam sternunt. Hanc nimirum ob causam in postremis nostris, quae nuper edidimus, Actis, ab huiusmodi hominibus mutuam ipsorum operam efflagitare non omisimus, ut ex perduellium Sectarum, quae iam nunc, deposita persona, frenoque soluto, supremum in Galliam Religionis ac moralis probitatis excidium iurarunt, iniqua vexatione triumphum tandem nobis agere contingat.

Quando autem omnes istic, partium studio seposito, in id assequendum conatus omnes intenderint, viri quidem probi prudenti suo consilio ac bona voluntate; Catholici suae Fidei praesidio; viri aetate provecti sua rerum peritia atque experientia; iuvenes vivacissimo suae activitatis vigore; familiae locupletiores nobilioresque sua generositate, ac piae sanctaeque vitae exemplis, tum demum populus agnoscet, qua ex parte veri ac sinceri Patriae amici consistant, quibusque super basibus, et quidem firmissimis, ea, quam avidissime percupit, felicitas niti debeat: tum etiam ad bonum se compulsimi persentiet: ac vix in morali rerum libra praepotentem suam voluntatem imposuerit, statim humana Societas prorsus transformata conspiretur honori ac laudi sibi ducere, Deo sese ad hunc praeclarum patriumque scopum obtinendum sponte inclinare.

Tu quidem, Eme Cardinalis, novum huiuscemodi zeli testimonium ac specimen in Conventu Gratianopolitano, cui praeeras, nuper exhibuisti.

Speramus igitur fore, ut quae ibidem decreta et sancita sunt, in praxim sapienti consilio atque constantia pari quamprimum deducantur, eaque ipsa eorumdem exercitatione perficiantur.

Hac fiducia freti Tibi atque omnibus Gratianopolitani Conventus adlectus Viris praesertim vero, electissimae Gallicae Iuventuti, quae istuc convenit, Apostolicam nostram Benedictionem singulari benevolentia impertimus.

Dat. Romae, die XXII Iunii Anno Dni MDCCCXCII, Pontificatus nostri XV.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXVI (1893-1894), pp. 70-75.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana